Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

duo namque superiora proprie hominum sunt eorum qui ad profectum tendentes necdum affectum concepere uirtutum, tertium specialiter dei est et eorum qui in sese imaginem dei ac similitudinem receperunt. ille namque solus ea quae bona sunt nullo metu, nulla remunerationis gratia prouocante, sed solo bonitatis operatur affectu. omnia enim, ut ait Salomon, operatus est dominus propter semet ipsum. suae namque bonitatis obtentu omnem bonorum copiam dignis indignisque largitur, quia nec fatigari iniuriis potest nec iniquitatibus hominum passibiliter permoueri, semper scilicet manens perfecta bonitas inmutabilisque natura.