Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tunc beatus CHAEREMON: Tria sunt, inquit, quae faciunt homines a uitiis temperare, id est aut metus gehennae siue praesentium legum aut spes atque desiderium regni caelorum aut affectus boni ipsius amorque uirtutum. nam timor ita mali contagium legitur exsecrari: timor domini odit malitiam. spes etiam uitiorum omnium excludit incursum: non enim delinquent omnes qui sperant in eum. amor quoque ruinam non metuit peccatorum, quia caritas numquam cadit, et iterum: caritas operit multitudinem peccatorum.