Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

huius igitur et uultum mirabilem et incessum pariter intuentes (siquidem defectis mortificatisque iam omnibus membris nequaquam censuram praeteritae districtionis amiserat) cum sermonem atque doctrinam suppliciter posceremus ac desiderium tantum. spiritalium institutionum causam fuisse aduentus nostri protestaremur, grauiter ille suspirans: quid uobis, ait, possum conferre doctrinae, cui inbecillitas senectutis ut rigorem pristinum relaxauit, ita loquendi quoque ademit fiduciam?

quemadmodum enim docere praesumam quod ipse non facio, aut alium in eo instruam quod me iam uel minus uel tepidius exercere cognosco? ob quam rem nullum iuniorum mihi in hanc usque aetatem cohabitare permisi, ne exemplo meo [*](2 inhabitantium ΥΟv 3 eam 0 putent] pate∗ter II 5 suis om. ΠΥΟv 6 desiderata I sedentibus 0 8 ceremon 0 ioaep T nachoritae 0 10 III T archaebius I 11 mallait II1 monasth. I proprior HO 12 essetj es Z 14 adque O 15 summissis IIO 19 destrictionis ΣΠΟ 20 adque 0 suppliciar (?) X in fin. uers. 21 causa I 22 agit 0 23 inbeccillitaa I 25 quemammodum I 28 hancj ac Π\' hac Π2 O aetate ΠΟ quohabitare 0 )

317
alterius districtio relaxetur. numquam enim erit efficax instituentis auctoritas, nisi eam effectu operis sui cordi adfixerit audientis.

Ad haec nos non mediocri confusione conpuncti ita respondimus: Licet sufficere nobis ad omnem instructionem debeat uel loci istius difficultas uel ipsa etiam solitaria adhuc uita, quam iuuentas quoque robusta uix tolerat, quae nos etiam te tacente satis abundeque instruunt atque conpungunt, rogamus tamen ut taciturnitate paululum praetermissa ea nobis potius dignanter infundas, per quae hanc quam uidemus in te uirtutem non tam imitatione conplecti quam admiratione possimus. nam etiamsi reuelatus tibi tepor noster inpetrare id quod expetimus non meretur, debet hoc saltim labor tanti itineris obtinere, quo huc de Bethleemitici coenobii rudimentis institutionis uestrae desiderio et profectus nostri amore properauimus.