Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Itaque beatus Arehebius primum nos perducere ad Chaeremonem maluit, quia et monasterio eius propior et duobus aliis prouectior esset aetate. nam cum centenarium uitae annum spiritu tantum alacer excessisset, ita dorsum eius temporis fuerat uetustate atque orationum iagitate curuatum, ut quasi in primaeuam redactus infantiam submissis ac protentis terra tenus manibus progrederetur.

huius igitur et uultum mirabilem et incessum pariter intuentes (siquidem defectis mortificatisque iam omnibus membris nequaquam censuram praeteritae districtionis amiserat) cum sermonem atque doctrinam suppliciter posceremus ac desiderium tantum. spiritalium institutionum causam fuisse aduentus nostri protestaremur, grauiter ille suspirans: quid uobis, ait, possum conferre doctrinae, cui inbecillitas senectutis ut rigorem pristinum relaxauit, ita loquendi quoque ademit fiduciam?