Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

in quo primitus illud est diligentius intuendum, quod non dixerit \'et requiescet super eum spiritus timoris domini\', sicut de illis prioribus dixerat, sed replebit, inquit, eum spiritus timoris domini. tanta enim ubertatis eius est magnitudo, ut, quem semel sua uirtute possederit, non partem, sed totam eius occupet mentem. nec inmerito. illi etenim quae numquam excidet cohaerens caritati non solum replet, sed etiam perpetua et inseparabili eum quem ceperit possidet iugitate, nullis laetitiae temporalis uel uoluptatum oblectationibus inminutus: quod nonnumquam illi qui foras mittitur timori euenire consueuit.