Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idcirco beatus apostolus non solom timori ac spei, sed etiam cunctis charismatabus, quae magna ac mirifica habentur, eam praeferens supra modum excellentiorem omnibus uiam caritatis ostendit. nam cum uellet expleto omni catalogo spiritalium charismatum uirtutum eius membra describere, ita praefatus est: et adhuc supra modum excellentiorem uobis uiam demonstro. si linguis hominum loquar et angelorum, et si habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem. non habuero, nihil mihi prodest.