Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cum in coenobio Syriae consistentes post prima fidei rudimenta succedentibus aliquatenus incrementis maiorem perfectionis desiderare gratiam coepissemus, statuimus confestim Aegyptum petere ac remotissima etiam Thebaidos heremo penetrata sanctorum plurimos, quorum gloriam fama. per uniuersa diffuderat, si non aemulandi, saltim agnoscendi studio inuisere. igitur ad oppidum Aegypti, cui Thennesus nomen est, emensa nauigatione peruenimus. cuius accolae ita uel mari uel stagnis salsis undique ciroumlunntur, ut solis, quia terra deest, negotiationibus dediti opes atque substantiam nauali conmercio parent, ita ut aedificiis cum uoluerint extruendis terra non suppetat, nisi de longinquo nauigiis adportetur.

Vbi cum aduenientibus nobis fauens desideriis nostris diuinitas beatissimi atque praecipui uiri Archebi episcopi praestitisset aduentum, qui raptus de anachoretarum coetu et episcopus Panephysi oppido datus tanta districtione omni aeuo suo propositum solitudinis custodiuit, ut nihil de praeteritae humilitatis tenore laxauerit aut de adiecto sibi honore [*](1 qaur O 4 de om. ΠΟ: cf. XII, 5, tit, Inst. IIII, 43 5 caritatis 0 6 expositiones JI* postulatae. Finiunt capitula abbatis chaeremonis de perfectione (a. cb. de p. om. II) 2 Π Explicit capitulatio. Incipit conlatio sca ceremonis de perfectione 0 7 Cum] incipit T, cuius primum folium deperditum at, praemissa inscriptione: Incipit collatio prima abbatis cheremonia de perfectione oenobiia nriae O 11 plurimus Π1 gloria Σ glorie fama O 12 saltem ΣΙΙ2 18 tbennensos T 16 adque 0 18 exstruendis IJT 21 arehaebi Σ archae (-e) bii HTO 22 coeto E et om. 0 23 panejisi X panephisi ΠΟ phanephysi T destrictione ΣΠΟ )

315
blanditos sit (non enim tamquam idoneum se ad istud officium testabatur adscitum, sed ut indignum ab illa anachoreseos disciplina querebatur expulsum, eo quod triginta et septem annis in eadem conmoratus ad puritatem tantae professionis nequaquam peruenire potuisset): hic igitur cum in supra dicta Thenneso, quo eum eligendi illic episcopi causa perduxerat, pie nos atque humanissime suscepisset, agnito desiderio nostro, quo sanctos patres etiam in ulterioribus Aegypti partibus inquirere desiderabamus:

uenite, inquit, uidete interim senes haud longe a nostro monasterio consistentes, quorum ita et antiquitas in corporibus iam curuatis et sanctitas in ipso etiam fulget aspectu, ut uel sola contemplatio eorum magnam intuentibus possit conferre doctrinam: a quibus id, quod ego amissum doleo quodque tradere iam perditum nequeo, non tam uerbis quam ipso sanctae uitae discatis exemplo. credo autem inopiam meam hoc studio aliquatenus subleuandam, si inquirentibus uobis illam euangelicam margaritam, quam ipse non habeo, saltim prouidero ubi eam conmodius conparetis.

Sumpto itaque baculo et pera, at illic cunctis uiam ingredientibus monachis moris est, ad ciuitatem nos suam, id est Fanephysin itineris dux ipse perduxit: cuius terras, immo etiam contiguae regionis plurimam partem quondam opulentissimam (siquidem ex ea cuncta, ut fama est, in regios cibos subministrabantur) repentino terrae motu excussum mare transgressis limitibus occupauit atque ita conlapsis fere omnibus uicis opimas olim terras salsis paludibus supertexit, at illud quod in psalmo spiritaliter decantatur: posuit [*](17 cf. Mt. 13, 45 28 Pe. 106, 83 sq. ) [*]( 1 istum Σ istut 0 2 uelut ΠΥΟv 4 commemoratns Π1 6 theneeo Σ thennenso T 9 anquirere II1 at cf. XVIIII, 9, 2. Inst. VII, 11. X, 2, 4. inquid IIO interim] iteneri II 10 haut Πaut 0 monaatherio Σ11 purgatis 0 18 aal- tem ΣΟ 20 nula distinctio in Υsumto ΣΟ 22 panephysin Π2: panepygin Π1 paneyisin Σ phanephysin T panefisis 0 23 inmo Σ (pas- sim) condam 0 25 cibuB IP 26 conlahsis ΣΠ fere Σ: ferme ΠΥΟv cf. XVII, 1 27 optimae T illut ΣΟ (passim) )

316
flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim. terram fructiferam in salsuginem, a malitia habitantium in ea, secundum litteram de illa putent regione praedictum.

in his igitur locis mnlta in hunc modum oppida eminentioribus tumulis collocata fugatis habitatoribus suis eluuies illa uelut insulas fecit, quae desideratam secedentibus sanctis solitudinem praebent, in quibus tres senes, id est Chaeremon, Nesteros et Ioseph, anachoretae antiquissimi consistebant.

Itaque beatus Arehebius primum nos perducere ad Chaeremonem maluit, quia et monasterio eius propior et duobus aliis prouectior esset aetate. nam cum centenarium uitae annum spiritu tantum alacer excessisset, ita dorsum eius temporis fuerat uetustate atque orationum iagitate curuatum, ut quasi in primaeuam redactus infantiam submissis ac protentis terra tenus manibus progrederetur.