Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod uoiens noster dominus confirmare ac perfectae nobis relinquere puritatis exempla, et quidem cum ipse fons inuiolabilis sanctitatis ad obtinendam eam secessionis adiutorio ac solitudinis beneficio extrinsecus non egeret (non enim poterat ullis turbarum sordibus puritatis plenitudo maculari nec contaminari humano consortio qui uniuersa polluta emundat atque sanctificat), secessit tamen in monte solus orare, per hoc scilicet nos instruens suae secessionis exemplo, ut si interpellare nos quoque uoluerimus deum puro et integro cordis affectu, ab omni inquietudine et confusione turbarum similiter secedamus, ut in hoc corpore conmorantes ad similitudinem quandam illius beatitudinis, quae in futuro repromittitur sanctis, uel ex parte aliqua nos aptare possimus, sitque nobis omnia in omnibus deus. [*]( 18 cf. Mt. 17, 1 14 cf. Ex. 8, 2. m Beg. 19, 9 aqq. 21 Xt. 14, 28 28 I Cor. 16, 28 ) [*]( 1 soli illi D diuiDitate V1 5 cuncturum V 6 lublimatar JD1 9 ciuitatebus V* 10 adque V 11 * illa V ia om. OP 13 et iacobo 0 14 mosi aparuit V haelise V eliae OX loquutus 0 16 puritatis derelinquere 0 equidem 0 17 optinendam DX adiatario Y 18 benefitio V extrinsicus Y 20 pullata V adque V 21 montem DXx 22 scilecit Y 26 fatoru V promittitur DO 27 abtare 0 )

293

Tunc enim perfecte consummabitur in nobis illa nostri saluatoris oratio, qua pro suis discipulis orauit ad patrem dicens: ut dilectio qua dilexisti me in eis sit et ipsi in nobis, et iterum: ut omnes unum sint, sicut tu pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, quando illa dei perfecta dilectio, qua prior nos ille dilexit, in nostri quoque transierit cordis affectum hac dominica oratione conpleta, quam credimus nullo modo posse cassari.