Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quam tamen si quia fuerit catholicis dogmatibus institutus ut gentilem blasphemiam detestabitur et ita ad illam orationis purissimam perueniet qualitatem, quae non solum nullam diuinitatis effigiem nac liniamenta corporea, quod dictu quoque nefas est, in sua supplicatione miscebit, sed ne ullam quidem in ae memoriam dicti cuiusquam uel facti speciem seu formam cuiuslibet characteris admittet.

Secundum mensuram namque puritatis suae, siont superiore conlatione praefatus sum, unaquaeque mens in oratione sua uel erigitur uel formatur, tantum scilicet a terrenarum 80 materialium rerum contemplatione discedens, quantum eam status suae prouexerit puritati6 feceritque Iesum uel àumilem adhuc et carneum, uel glorificatum et in maiestatis snaa gloria uenientem internis obtutibus animae peruideri.