Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Licet nos etiam citra eius rei quae nuper oborta est nouitatem praeteritae conlationis, quae super orationis statu digesta eet, desiderium recurrere ad tuam beatitudinem postpositis omnibus inuitaret, adiecit tamen aliquid huic cupiditati etiam abbatis Sarapionis tam grauis error, nequissimorum at arbitramur daemonum calliditate conceptus. non enim parua desperatione deicimur considerantes eum labores tantos, quos per quinquaginta annos in hac heremo tam laudabiliter exegit, ignorantiae huius uitio non solum penitus perdidisse, [*](2 pufnutium V paphnutium X 8 scilecit V 4 consumatum W sola et] sole D 6 accione W 7 pariter] pcee D, sed deletum 8 anthropomorfon V antropomorfon WOP antropomorphon X antropomorfitarum D 9 consuerat W, cuius ultimum folium hic incipiens legi iam non potest 11 singultos DPX1 12 einlatu OX clamaret 0 18 dfim 0 14 iam om. Y 15 permuti V1 promoti D 16 redimns 0 17 co∗minus V 18 citra] cetera D obhorta D 19 nouitate DO statum 0 21 cupiditate D* 22 granes V* 24 disper. DX tantoa V tantor D\' 25 quinquagenta F eremo 0 tam om. PXx 26 exegit DxOPX: exigit VDX solum] s. pro nihilo D penitur Dl perdidesse F perdedisse Dl ) [*](xni. cw. s. ) [*]( 19 )

290
sed etiam perpetuae mortis incurrisse discrimen.

nnde ergo uel cur ei hic tam grauis error inrepserit, primum desideramus agnoscere. deinde quaesumus edoceri quemadmodum ad illam orationis qualitatem, de qua pridem non solum copiose, sed etiam magnifice disputasti, peruenire possimus. in hoc enim profecit in nobis admirabilis illa conlatio, ut stuporem tantummodo mentis incuteret, non quemadmodum eam perficere uel adprehendere ualeremus ostenderet.

ISAAC: Non est mirandum hominem simplicissimum et de substantia ac natura diuinitatis numquam penitus eruditum rusticitatis uitio et consuetudine erroris antiqui usque nunc detineri uel decipi potuisse et ut uerius dicam in errore pristino perdurare, qui non recenti sicut putatis daemonum inlusione, sed ignorantia pristinae gentilitatis infertur, dum secundum consuetudinem erroris illius, quo daemonas hominum figura conpositos excolebant, nunc quoque illam inconprehensibilem atque ineffabilem ueri numinis maiestatem sab circumscriptione alicuius imaginis existimant adorandam, nihil se tenere uel habere credentes, si propositam non habuerint imaginem quandam, quam in supplicatione positi iugiter interpellent eamque circumferant mente ac prae oculis teneant semper adfixam.