Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Inter hos ergo qui hoc detinebantur errore fuit antiquissimae districtionis atque in actuali disciplina. per omnia consummatus nomine Sarapion, cuius inperitia super praedicti dogmatis opinione tantum praeiudicabat cunctis ueram tenentibus fidem, quantum ipse uel uitae merito uel antiquitate temporis omnes fere monachos anteibat.