Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

secundum hunc igitur morem post dies admodum paucos quam superior cum abbate Isaac fuerat agitata conlatio Theophili praedictae urbis episcopi sollemnes epistulae conmearunt, quibus cum denuntiatione paschali contra ineptam quoque Anthropomorphitarum haeresim longa disputatione disseruit eamque copioso sermone destruxit. quod tanta est amaritudine ab uniuerso propemodum genere monachorum, qui per totam prouinciam Aegypti morabantur, pro simplicitatis errore susceptum, ut e contrario memoratum pontificem uelut haeresi grauissima deprauatum pars maxima seniorum ab uniuerso fraternitatis corpore decerneret detestandum, quod scilicet inpugnare scripturae sanctae sententiam uideretur, negans omnipotentem deum humanae figurae conpositione formatum, cum ad eius imaginem creatum Adam scriptura manifestissime testaretur.

denique et ab his, qui erant in heremo Scitii eonmorantes quique perfectione ac scientia omnibus qui erant in Aegypti monasteriis praeminebant, ita est haec epistula refutata, ut praeter abbatem Pafnutium nostrae congregationis presbyterum nullus eam ceterorum presbyterorum, qui in eadem heremo aliis tribus ecclesiis praesidebant, ne legi quidem aut recitari in suis conuentibus prorsus admitteret. [*]( 1 ecclesias] prouincias 0 diriguntur V 2 quadrages. D* WOPX* pasce 0 3 designitur V 4 paucus V1 5 theofyli V theofili DWOP 6 episcupi V epistolae D2WO eommeaiH D1 7 denunciationS W pascali 0 * 8 anthropomorf. VO antropomorf. DW antropomorpli. PX heresim DOX heresem P 9 distruxit D\'W 10 per om. V 11 prouintiam VX 12 heresi DOPX 13 prauissima 0 uniuerse 0 14 detestantum D 15 scribt. VX1 17 scribtura VX scripture D 18 erant om. 0 scitii DWO: scytii V scithi P h schitii X 19 quique] qui V perfeccione V 20 epistola D2WO 21 paphnutium X 22 praesbiterum WOPX praesbiterorum WPX presuit. 0 23 nec D1 24 prossus 0 admitterent DWPv )

288