Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

secundum hunc igitur morem post dies admodum paucos quam superior cum abbate Isaac fuerat agitata conlatio Theophili praedictae urbis episcopi sollemnes epistulae conmearunt, quibus cum denuntiatione paschali contra ineptam quoque Anthropomorphitarum haeresim longa disputatione disseruit eamque copioso sermone destruxit. quod tanta est amaritudine ab uniuerso propemodum genere monachorum, qui per totam prouinciam Aegypti morabantur, pro simplicitatis errore susceptum, ut e contrario memoratum pontificem uelut haeresi grauissima deprauatum pars maxima seniorum ab uniuerso fraternitatis corpore decerneret detestandum, quod scilicet inpugnare scripturae sanctae sententiam uideretur, negans omnipotentem deum humanae figurae conpositione formatum, cum ad eius imaginem creatum Adam scriptura manifestissime testaretur.