Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Huc usque abbas Isaac adtonitis nobis secundam conlationem de orationis qualitate digessit. cuius doctrinam super illius praedicti uersiculi meditatione, quam uelut informationis loco ab incipientibus tradiderat retinendam, admirantes admodum \'et excolere tenacissime cupientes, utpote quam conpendiosamt ae facilem credebamus, difficiliorem satis ad obseruandum experti sumus quam illud studium nostrum, quo solebamus antea per omne scripturarum corpus absque ullius perseuerantiae uinculo uaria passim meditatione discurrere. constat igitur neminem prorsus ob inperitiam litterarum a perfectione cordis excludi nec rusticitatem obesse ad capessendam cordis atque animae puritatem, quae coupendiosissime adiacet cunctis, si modo sanam et integram mentis intentionem iugi ad deum uersiculi huius meditatione seruauerint. [*]( 1 I Tbess. 5, 17 ) [*]( 1 intirmistione V 2 impleri D proparum D1 6 innenire JD1 11 utrba hue usque abbas rubro colore depicta in V iam legi non possunt 12 doctrina F 14 admodo F 15 ntpute F 16 obseroandam D\' 18 scribt. 0 obsernantiae DOXr 20 perfsctionS D 21 capiscendam F capescendam OP 22 cordis atque om. OX 24 sernarint ez seniarent D seruauerit 0 PX Explicit conlatio (collatio P: om. D) abbatis isaac secunda de oratione VDOP Ezpl. conL decima quae et ultima presentis uoluminis abbatis isaac de oratione X )