Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

necessarium ergo nobis est prae omnibus nosse quemadmedum haec spiritalia conpetenter explere possimus officia uel certe hunc eundem uersiculum, quem nobis uice formulae tradidisti, inmobiliter custodire, ut omnium sensuum ortus ac fines non in sua uolubilitate fluctuent, sed in nostra dicione consistant.

ISAAC: Lioet pridem super hac re disputantibus nobis de orationis statu, quantum reor, sit sufficienter expressum, tamen quia nobis haec eadem poscitis iterari, de confirmatione cordis breuiter intimabo. tria sunt quae uagam mentem stabilem faciunt, uigiliae, meditatio et oratio, quarum adsiduitas et iugis intentio conferunt animae stabilem firmitatem.

quae tamen alias nullo modo poterit adprehendi, nisi per operis non filargyriae, sed sacris coenobii usibus dedicati infatigabilem iugitatem omnes omnino sollicitudines et curae uitae praesentis prius fuerint abdicatae, ut ita illud [*]( 1 iuditio Y et om. 0 palpatnr V 2 degustatur V 3 adque V mobiles F1 4 synaxeus V sinaxeoB DO diuirsa Y 5 cum DX: dum VO 7 ipsias] pius D 8 adque YO 10 dimittens V: emitteos DOX mittens P fortuitis V reoortibus D* 11 in eis OX potistatem V 14 nubis V furmulae V 15 costodire V1 fines D2: flnis rell. v 16 ditioae ez dictione D consistat D\'0 17 pridie D* 19 itirari Y 21 faciunt..... 22 stabilem om. V 24 filargiriae (ex ftlargiriam) D d 0 fylargirie P phylargiriae X cenubii D didicati V dedicat. D 25 sollicitudinis F1 26 post abdicatae addunt Dr: stque in hanc solam obseruantiam defixerit se (se 8. I. m. 2 D) tota mentis intantio: simila Cuyckius in septem mss inuenerat ) [*](20* )

308
apostolicum mandatum: sine intermissione orate possimus inplere. perparam namque orat, quisquis illo tantum tempore quo genua flectuntur orare consueuit. numquam uero orat, quisquis etiam flexis genibus euagatione cordis qualicumque distrahitur. et idciroo quales orantes uolumus inueniri, tales nos esse oportet ante tempus orandi. necesse est enim mentem in tempore supplicationis suae de statu praecedente formari illisque eam cogitationibus orantem uel ad caelestia sublimari uel ad terrena demergi, quibus ante orationem fuerit inmorata.