Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hnios igitur uersiculi oratio in aduersis ut eruamur, in prosperis at seraemar nec extollamur incessabili iogitate fundenda est. huius, inquam, uersiculi meditatio in tuo pectore indisrapta uoluatur. hunc in opere quolibet seu ministerio uel itinere constitutus decantare non desinas. hunc et dormiens et reficiens et in ultimis naturae necessitatibus meditare. haec uolutatio cordis uelut formula tibi salutaris effecta non solum inlaesum ab omni daemonum incursione custodiet, sed etiam cunctis te uitiis terrenae contagionis expargans ad illas inuisibiles theorias caelestesque perducet atque ad illum ineffabilem ac perpaucis expertum prouehet orationis ardorem.

hunc uersiculum meditanti tibi somnus inrepat, deaec incessabili eius exercitatione formatus etiam per soporem eum decantare consuescas. hic tibi expergefacto primus occurrat, iste euigilantis cogitationes anticipet oniaenas, iste te de tuo surgentem cubili oaruationi genuum tradat atque iliiae deinceps ad omne opus actusque deducat, hic te omni tempore prosequatur. hano meditaberis secundum praecepta legislatoris sedens in domo et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. hane scribes in limine et ianuis Oris tui, hano in parietibus domus tuae ac penetralibus tui pectoris eonlooabis, ita at haec ad orationem procumbenti sit tibi adclinis decaotatio et exinde consurgenti atque ad omnes usus uitae necessarios incedenti fiat erecta et iugis oratio. [*]( 22 Dent. 6, 7 ) [*]( 1 nignr V totis V1 4 uirsiculi V 5 oe Oe extullamar V 8 constitatur Dl 9 aecissit V 18 perdaoit Dl adque VDO 14 huc D proueit D 16 sumnus V 18 euigilautis r: euigilantes VD oigilaatw OP eoigilanti X is te enigilante c uniuirsasV te om. 0 19 eabieulo 0 adqae VO illic DO 20 deinde O 22 ambelans V itanere D 23 adqae VO 24 eris] cordia 0 penetrabilibus VDOPX 98 adque V 27 incidenti 0 )

303

Istam, istam mens indesinenter formulam teneat, donec usu eius incessabili et iugi meditatione firmata cunctarum cogitationum diuitias amplasque substantias abiciat ac refutet, atque ita uersiculi huius paupertate constricta ad illam euangelicam beatitudinem, quae inter ceteras beatitudines primatum tenet, prona facilitate perueniat. beati enim inquit pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. et ita quis per istiusmodi paupertatem egregius pauper exsistens illud propheticum inplebit eloquium: pauper et inops laudabit nomen domini.