Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

unde ceteras uirtutes, licet necessarias et utiles bonasque pronuntiemus, secundo tamen gradu censendas esse decernimus, quia uniuersae huius unius patrantur obtentu. dicens enim dominus: sollicita es et turbaris erga multa, paucis uero opus est aut etiam uno, summum bonum non in actuali quamuis laudabili opere et multis fructibus abundanti, sed in sua contemplatione quae uere simplex et una est collocauit, paucis opus esse pronuntians ad perfectam beatitudinem, id est illa theoria quae prius in paucorum seruabatur consideratione sanctorum. a quorum contemplatione conscendens is qui adhuc in profectu positus est ad illud quoque quod unum dicitur, id est dei solius intuitum ipso adiuuante perueniet, ut scilicet etiam sanctorum actus ac ministeria mirifica supergressus solius dei iam pulchritudine scientiaque pascatur.