Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim tantum est lucrum ieiunii quantum irae dispendium nec tantus lectione capitur fructus quantum contemptu fratris incurritur detrimentum. ea igitur quae sequentia sunt, id est ieiunia, uigiliae, anachoresis, meditatio scripturarum, propter principalem scopon, id est puritatem cordis, quod est caritas, nos conuenit exercere et non propter illa principalem hanc proturbare uirtutem, qua in nobis integra inlaesaque durante nihil oberit, si aliquid eorum quae sequentia sunt pro necessitate fuerit praetermissum: siquidem nec proderit uniuersa fecisse adempta hac qua diximus principali causa, cuius obtentu sunt omnia peragenda.

ob hoc enim quis ferramenta cuiuslibet artis instituere sibimet ac [*]( 1 perperam perueream perperam D 2 iniquitatS D1 gandere super ioiquitate c 3 adque W 4 a om. W 7 hanc JD1 ad 8 leoeionem D 11 posemna Dl et p.fectionem W perfeccionem D 13 honeste D solemnitatem DX* sollempnitatem WXI 14 incedamus Dl 15 tristitie Dl ob quae] que supra ras. 5-6 lilt. D 16 illnt D 17 tantos D\' 18 capetnr D\' contemtn W 21 exerceri W* 23 quia Dl aliquit D 24 necesitftte D 25 haec W 27 artes W\' instituhere DI )

14
praeparare festinat, non ut ea possideat otiosa nec ut emolumenti illius fructum qui speratur ex ipsis in nuda instrumentorum possessione constituat, sed ut eorum ministerio peritiam finemque illius disciplinae cuius haec adiumenta sunt efficaciter adprehendat. igitur ieiunia, uigiliae, meditatio scripturarum, nuditas ac priuatio omnium facultatum non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt, quia non in ipsis consistit disciplinae illius finis, sed per illa peruenitur ad finem.

in cassum igitur haec exercitia molietur, quisque his uelut summo bono contentus intentionem sui cordis huc usque defixerit et non ad capiendum finem, propter quem haec adpetenda sunt, omne studium uirtutis extenderit, habens quidem disciplinae illius instrumenta, finem uero, in quo omnis fructus consistit, ignorans. quidquid igitur potest istam mentis nostrae puritatem tranquillitatemque turbare, quamuis utile ac necessarium uideatur, ut noxium deuitandum est. hac enim norma et errorum peruagationumque omnium dispersiones poterimus euadere et desideratum finem linea certae directionis adtingere.

Hic ergo nobis principalis debet esse conatus, haec immobilis destinatio cordis iugiter adfectanda, ut diuinis rebus ac deo mens semper inhaereat. quidquid ab hac diuersum est, quamuis magnum, secundum tamen aut etiam infimum seu certe noxium iudicandum est. huius mentis uel actus figura etiam in euangelio per Martham et Mariam pulcherrime designatur. cum enim Martha sancto utique ministerio deseruiret, utpote quae ipsi domino eiusque discipulis ministrabat, et Maria spiritali tantummodo intenta doctrinae Iesu pedibus inhaereret, quos osculans bonae confessionis liniebat unguento, praefertur tamen a domino, quod et meliorem elegerit partem et eam quae ab ea non possit auferri.