Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nam ut dixi agricola finem habens secure copioseque uiuendi in prouentu segetum fecundarum scopon, id est destinationem gerit agrum suum cunctis sentibus expurgare eumque uniuersis infructuosis uacuare graminibus, nec aliter se quieti finis opulentiam adepturum esse confidit, nisi id, quod usu obtinere desiderat, quadam prius operis ac spei suae ratione possideat. negotiator quoque conparandarum mercium desiderium non deponit, per quod possit quaestuosius diuitias congregare, quia frustra concupisceret lucrum, nisi uiam qua ad id tenderet elegisset. et qui certis quibusque dignitatibus Mundi huius cupiunt honorari, cui se officio uel ordini debeant mancipare ante proponunt, ut per legitimum spei tramitem finem quoque ualeant desideratae dignitatis adtingere.