Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ad quod ille: Bene, inquit: argute de fine dixistis. qui uero debeat esse scopos noster, id est destinatio, cui iugiter inhaerentes finem ualeamus adtingere, prae omnibus nosse debetis. et cum ignorationem confessi simpliciter fuissemus, adiecit: in omni ut dixi arte ac disciplina praecedit quidam seopos, id est animae destinatio siue incessabilis mentis intentio. quam nisi quis omni studio perseuerantiaque seruauerit, nec ad finem desiderati fructus poterit peruenire.

nam ut dixi agricola finem habens secure copioseque uiuendi in prouentu segetum fecundarum scopon, id est destinationem gerit agrum suum cunctis sentibus expurgare eumque uniuersis infructuosis uacuare graminibus, nec aliter se quieti finis opulentiam adepturum esse confidit, nisi id, quod usu obtinere desiderat, quadam prius operis ac spei suae ratione possideat. negotiator quoque conparandarum mercium desiderium non deponit, per quod possit quaestuosius diuitias congregare, quia frustra concupisceret lucrum, nisi uiam qua ad id tenderet elegisset. et qui certis quibusque dignitatibus Mundi huius cupiunt honorari, cui se officio uel ordini debeant mancipare ante proponunt, ut per legitimum spei tramitem finem quoque ualeant desideratae dignitatis adtingere.

itaque et uiae nostrae [*](3 dispexistis D rastocos D1 4 herimis Dl 5 possitis D1 X inqaid D 8 nulla distinctio in DX 10 canta D 11 inquid D1 et argute r acute D 12 esse debeat X 17 quam] quia Dl 22 adeptaram D 27 id om. D 28 dignitatebus D1 )

10
finis quidem est regnum dei. quid uero sit scopos debet diligenter inquiri: qui si nobis similiter conpertus non foent, frustra nitendo fatigabimur, quia sine uia. tendentibus labor est itineris, non profectus. ad quod obstupescentibus nobis senex intulit: finis quidem nostrae professionis ut diximus regnum dei seu regnum caelorum est, destinatio uero, id est scopos, puritas cordis, sine qua ad illum finem inpossibile est quempiam peruenire.

in hac ergo destinatione deiigentes nostrae directionis obtutus uelut ad certam lineam cursum rectissimum dirigemus, ac si paululum quid ab hac cogitatio nostra deflexerit, ad contemplationem eius ilico recurrentes rursus eam uelut ad quandam normam rectissime corrigemus, quae semper omnes conatus nostros ad unum hoc reuocans signum arguet statim, si a proposita directione mens nostra uel paululum deuiauerit.

Quemadmodum hi, quibus usus est bellica tela tractandi, cum ante regem mundi huius artis suae cupiunt peritiam demonstrare, in paruissima quaedam scutula, quae depicta in se continent praemia, iacula uel sagittas intorquere contendunt, certi quod non alias nisi destinationis suae linea ad finem possint desiderati praemii peruenire, quo tum demum utique potientur, cum propositum scopon ualuerint obtinere: qui si forte ab eorum fuerit subtractus intuitu, quantumlibet a recto tramite cassa imperitorum deerret intentio, excidisse se tamen ab illius disciplinatae lineae directione non sentient, quia nullum habent certum signum quod uel peritiam directionisprobet uel arguat prauitatem. et ideo cum inutiles in aera uacuumque fuderint iactus, in quo peccauerint quoue decepti sint diiudicare non possunt, quippe quos nullum accusat indicium quantum a directione discesserint, nec quo deinceps [*]( 1 quid D: qui Xv 2 quid sit nobis similiter et si D 10 dirigemns r: dirigimus D (8.1. m. 2) X 11 recarrentia Dl 12 ad om- DX: habent \'8 Msapttd Cuyckium quandam normam rectissime D quadam norma certissima (rectissima r) Xr corrigemus X: corrigimas D 13 conatos D1 14 deaiarit Xr 17 quedam D: quadam X v 18 continet Xc 19 diatinationis D 20 ttlnde- III. mũ∗∗ (1 uel 2 litt. eras.) D 22 abstractus D\' 27 quoue D )

11
corrigere uel reuocare debeant lineam disciplinae docere potest passiuus obtutus.