Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et cum persisteret nostram elicere super hac interrogatione sententiam, respondimus regni caelorum causa haec cuncta tolerari.

Ad quod ille: Bene, inquit: argute de fine dixistis. qui uero debeat esse scopos noster, id est destinatio, cui iugiter inhaerentes finem ualeamus adtingere, prae omnibus nosse debetis. et cum ignorationem confessi simpliciter fuissemus, adiecit: in omni ut dixi arte ac disciplina praecedit quidam seopos, id est animae destinatio siue incessabilis mentis intentio. quam nisi quis omni studio perseuerantiaque seruauerit, nec ad finem desiderati fructus poterit peruenire.

nam ut dixi agricola finem habens secure copioseque uiuendi in prouentu segetum fecundarum scopon, id est destinationem gerit agrum suum cunctis sentibus expurgare eumque uniuersis infructuosis uacuare graminibus, nec aliter se quieti finis opulentiam adepturum esse confidit, nisi id, quod usu obtinere desiderat, quadam prius operis ac spei suae ratione possideat. negotiator quoque conparandarum mercium desiderium non deponit, per quod possit quaestuosius diuitias congregare, quia frustra concupisceret lucrum, nisi uiam qua ad id tenderet elegisset. et qui certis quibusque dignitatibus Mundi huius cupiunt honorari, cui se officio uel ordini debeant mancipare ante proponunt, ut per legitimum spei tramitem finem quoque ualeant desideratae dignitatis adtingere.