Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ad haec obstupefactos nos intuens senex et ad uerba narrationis suae inexplebili ardore succensos, pro admiratione desiderii nostri paulisper sermone suspenso rursus adiecit: quoniam nos, o filii, ad disputationem tam longam uestra sedulitas prouocauit et ignis quidam conlationi nostrae feraentiores sensus pro uestro desiderio subministrat, ut ex hoc etiam ipso manifeste contempler in ueritate uos perfectionis sitire doctrinam, uolo uobis adhuc super discretionis eximietate uel gratia, quae inter cunctas uirtutes arcem ac primatum tenet, pauca disserere excellentiamque eius et utilitatem non solum cotidianis exemplis, sed etiam antiquis patrum consultationibus ac sententiis adprobare.

frequenter namque memini nonnullis huiusmodi sermonem cum gemitu lacrimisque poscentibus me quoque aliquid eis doctrinae conferre cupientem nullatenas potuisse et ita in me non solum sensus, uerum etiam ipsum eloquium defecisse, ut non inuenirem quemadmodum eos uel cum leui consolatione dimitterem. quibus indiciis euidenter agnoscitur domini gratiam pro merito ac desiderio audientium disputantibus adspirare sermonem. quem quia breuissimum istud quod superest noctis spatium non occurrit explere, indulgentes illud potius quieti corporeae, cui necesse est totum persolui, si id quod modicum est fuerit denegatum, plenum narrationis ordinem integro futuri diei seu noctis examini reseruemus.