Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

habet ergo et nostra professio scopon proprium ac finem suum, pro quo labores cunctos non solum infatigabiliter, uerum etiam gratanter inpendimus, ob quem nos ieiuniorum inedia non fatigat, uigiliarum lassitudo delectat, lectio ac meditatio scripturarum continuata non satiat, labor etiam incessabilis nuditasque et omnium rerum priuatio, horror quoque huius uastissimae [*](4 inqaid D1 5 diBtinationem D1 10 glebus DX 12 arenae X .17 exaarit Dt instanti. (a ut uid. eras.) D 18 dimine nutionem D\'X 26 dignitates D\' oW*tire D post obtinere in DX cap. tertium incipit )

9
solitndinis non deterret. ob quem uos ipsi procul dubio parentum spreuistis affectum et patrium solum ac delicias mundi tot pertransitis regionibus despexistis, ut ad nos homines rusticos et idiotas atque in hoc heremi squalore degentes peruenire possetis. propter quod respondete, inquit, mihi quae sit destinatio uestra uel finis, qui ad haec omnia libentissime sustinenda nos prouocat.