Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

IIIud sane prae omnibus nosse debemus tria cogitationum nostrarum esse principia, id est ex deo, ex diabolo et ex nobis. et ex deo quidem sunt, cum spiritus sancti [*]( 24 cf. Mt. 6, 21 ) [*]( 7 malit ea mollit W 8 illut D 9 conmoliendam Dl 13 imittere D\': admittere D2 WXv 15 sCatarQ W hac W 23 corde noxia D1 25 tensanrns D intentiones Dl 27 illat D 28 diabolo D 29 et ez deo D: ex deo WXv cf. III, 4, 1. 9, 1. IIII, 3. V, 4, 4. VIII, 8, 3. 17, 1 )

28
inlustratione nos uisitare dignatur, erigens nos ad sublimiorem profectum, et in quibus uel minus adquisiuimus uel desidiose agentes superati sumus saluberrima conpunctione castigat, uel cum reserat nobis caelestia sacramenta et propositum nostrum ad meliores actus uoluntatemque conuertit. ut ibi cum rex Asuerus castigatus a domino libros annales instigatur inquirere, quibus Mardochaei beneficia recordatus summi eum gradu honoris exaltat ac protinus crudelissimam super nece gentis Iudaeae sententiam reuocat.

uel cum propheta commemorat: audiam quid loquatur in me dominus deus. alius quoque et dixit, inquit, angelus, qui loquebatur in me. uel cum dei filius uenturum se una. cum patre et mansionem apud nos facturum esse promittit. et: non estis uos qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et uas electionis: experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi.

ex diabolo uero cogitationum nascitur series, cum subuertere nos tam uitiorum oblectatione quam etiam occultis conatur insidiis, subtilissima calliditate mala pro bonis fraudulenter ostentans et transfigurans se nobis in angelum lucis. uel cum euangeiista refert: et cena facta cum diabolus iam misisset in corde Iudae Simonis Scariotae ut traderet dominum. et iterum post buccellam, inquit, introiuit in illum Satanas. Petrus quoque ad Annaniam quare, ait, temptauit Satanas cor tuum, mentiri te spiritu sancto. et illud quod in euangelio multo ante per [*]( 6 cf. Esth. 6, 1 sqq. 10 Ps. 84, 9 11 Zach. 1, 14 12 cf. Ioh. 14, 23 13 Mt. 10, 20 15 II Cor. 13, 3 20 cf. II Cor. 11, 14 21 Ioh. 13, 2 23 1. c. 27 24 Act. 5, 3 ) [*]( 2 uel ante minus om. W 6 assuerue X v 7 mardochei D WX 8 necem D\' 9 gentes W iudeae DWX 11 inquid DW 18 aput D\'X 16 christas DłW 21 diabulus D4 diabolos W mississet W\' misisset se D 22 scariotae scripsi: scariothae WX scariothis D cf. VII, 14 23 bacellam D1 inquid W 25 mentire Dl 26 quid D\' uerba in euangelio om. r: in D punctis deleta sunt, erasa inW; in euangelio et c )

29
Ecclesiasten praedictum legimus: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimittas.

illud quoque quod dicitur ad deum contra Achab in tertio Regnorum libro ex persona spiritus inmundi: egrediar et sero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. ex nobis autem oriuntur, cum eorum quae gerimus uel gessimus uel audiuimus naturaliter recordamur. de quibus beatus Dauid cogitaui, inquit, dies antiquos, et annos aeternos in mente habui, et meditatus sum, nocte cum corde meo exercitabar, et scobebam spiritum meum. et iterum: dominus scit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt, et: cogitationes iustorum iudicia. in euangelio quoque dominus ad Pharisaeos: quid cogitatis mala in cordibus uestris?