Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cum ineffabilem clementiam eius, qua innumera flagitia, quae singulis quibusque momentis sub ipsius committuntur aspectu, indefessa longanimitate sustentat, cum uocationem, qua nos nullis praecedentibus meritis gratia suae miserationis adsciuit, cum denique quot occasiones salutis tribuit adoptandis cum quodam admirationis intuemur excessu: quod ita nos nasci praecepit, ut ab ipsis cunabulis gratia nobis legisque suae notitia traderetur, quod ipse aduersarium uincens in nobis pro solo bonae uoluntatis adsensu aeterna beatitudine ac perpetuis nos praemiis muneratur, cum postremo dispensationem incarnationis suae pro nostra salute suscepit ac mirabilia mysteriorum suorum in cunctis gentibus dilatauit.

sunt autem aliae quoque huiusmodi innumerae contemplationes, quae pro qualitate uitae ac puritate [*]( b cogniucitlir Dl 9 purisema D* potentia W 10 guber- Datu D moderator ac reget W 11 occulum D\' 12 trementi D\'VX harena D arenam X 14 secnlomm D 15 obstnpiscentes Wx 18 commi∗tuntur D indeffessa W 30 gratiae W quod DW ■ om. X 21 occasionis W1 Bolutie D1 26 bac W munerator W1 26 postremi! D1 27 misteriorom W 29 qualite W )

26
cordis in nostris sensibus oriuntur, quibus deus uel uidetur mundis obtutibus uel tenetur. quas profecto nullus perpetuo retentabit, in quo adhuc aliquid carnalium uiuit affectuum, quia non poteris, ait dominus, uidere faciem meam: non enim uidebit me homo et uiuet, scilicet mundo huic affectibusque terrenis.

GERMANVS : Quid ergo est quod etiam nolentibus, immo uero etiam nescientibus nobis ita superfluae cogitationes subtiliter ac latenter inrepunt, ut non solum eas expellere, uerum etiam intellegere ac deprehendere difficultatis inmodicae sit P potest ergo mens aliquando ab istis uacua repperiri et numquam huiuscemodi inlusionibus incursari?

MOVSES: Mentem quidem non interpellari cogitationibus inpossibile est, suscipere uero eas siue respuere omni studenti possibile est. quemadmodum igitur ortus earum non omnimodis pendet a nobis, ita reprobatio uel electio consistit in nobis. nec tamen ex eo quod diximus inpossibile esse mentem cogitationibus non adiri, totum uel incursui uel illis spiritibus tribuendum est qui eas nobis nituntur ingerere. alioquin nec liberum in homine maneret arbitrium nec in nobis staret nostrae correctionis industria.