Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

a quo cum deuiaaerit paululum noster obtutus, rursus ad eum cordis oculos leiorquentes uelut rectissima linea mentis aciem reuocemus. totum namque in animae consistit recessu, unde expulso diar bolo ac nequaquam in ea iam regnantibus uitiis consequenter regnum dei fundatur in nobis dicente euangelista: regnum dei non ueniet cum obseruatione, neque dicent: ecce hic aut eeoe illic est: amen enim dico uobis quia regnum dei intra nos est. intra nos uero nihil aliud esse potest quam scientia, ant ignoratio ueritatis et uel uitiorum amicitia uel uirtutum, per quae aut diabolo aut Christo regnum paramus in corde.

cuins etiam regni qualitatem describit apostolus ita dicens: non enim regnum dei est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. itaque si regnum dei intra nos est et ipsum regnum dei iustitia et pax et gaudium est, ergo qui in istis commoratur sine dubio in regno dei est, et e contrario illi qui in iniustitia et discordia et tristitia mortem operante uersantur, in regno diaboli et in inferno ac morte sunt constituti. bia enim indiciis uel dei uel diaboli discernitur regnum. et re uera si sublimi mentis intuitu consideremus statum illum, in quo degunt caelestes supernaeque uirtutes quae uere in regno dei sunt, qui alius esse credendus est quam perpetua iugisque [*]( 12 Luc. 17, 20-21 19 Rom. 14, 17 ) [*]( 3 intitum D* 4 duleat D* adque W 5 reccidisse W1: recidisse D\' W\'X recedisse Dl 6 separatum W 7 xp̄̃ο D\' 10 in a L D 11 ea iam] eadem Dl 14 enim D: amen WX 15 inter nos est D 17 zabolo (z in ras.) D 19 dificribit D describet W1 23 commemoratur W 24 iustitia D\' . 25 diabali Dl zabali D\': ita et infra 29 quid aliud X* ) [*]( 2 + )

20
laetitia?