Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et quid miramini si illa officia superius conprehensa transibunt, cum sanctus apostolus etiam sublimiora spiritus sancti charismata transitura describat, solam uero caritatem designet sine fine mansuram sine, inquiens, prophetiae. euacuabuntur: sine linguae, cessabunt: siue scientia, destruetur, de hac autem: caritas numquam

excidit omnia namque dona pro usu ac necessitate tribuuntur ad tempus, consummata dispensatione mox procul dubio transitura, caritas uero nullo intercipietur tempore. nen solum enim in praesenti mundo utiliter operatur in nobis, sed etiam in futuro sarcina corporeae necessitatis abiecta efficacior multo atque excellentior permanebit, nullo umquam corrumpenda defectu, sed per incorruptionem perpetuam flagrantius deo atque intentius adhaesura.

GEBMANVS: Quis ergo potest fragili carne circumdatus ita esse huic theoriae semper adfixus, ut numquam cogitet de fratris aduentu, de uisitatione infirmi, de opere manuum, certe de humanitate peregrinis uel aduenientibus exhibenda? postremo quis non interpelletur corporis ipsius prouisione uel cura? aut quemadmodum mens uel in quo illi inuisibili et inconprehensibili deo ualeat cohaerere, cupimus edoceri.

MOVSES: Inhaerere quidem deo iugiter et contemplationi eius quemadmodum dicitis inseparabiliter copulari inpossibile est homini ista carnis fragilitate circumdato. uerum oportet [*]( 3 Mt. 5, 8 8 1 Cor. 13, 8 10 1. c. line ) [*]( 1 corruptioneB W1 2 siono promissum D 10 ac D1 11 excedet D1 excedit W (alterum e in ras. m. 2) X* excidet X* 15 efficatior DW 16 adquae W 17 fraglantius W adque W 19 flagili D 21 fratril D\' 22 uel certe Xx 26 mosea D1 W contemplatione Dx 27 dicis D* inseperabiliter copolari D\' imposibile D )

19
nos scire ubi nostrae mentis intentionem debeamus habere defixam et ad quam destinationem semper animae nostrae reuocemus intuitum: quam cum potuerit obtinere mens, gaudeat et a qua distractam se doleat atque suspiret totiensque se a summo bono sentiat reccidisse, quotiens se ab illo intuitu . deprehenderit separatam, fornicationem iudicans uel momentaneum a Christi contemplatione discessum.

a quo cum deuiaaerit paululum noster obtutus, rursus ad eum cordis oculos leiorquentes uelut rectissima linea mentis aciem reuocemus. totum namque in animae consistit recessu, unde expulso diar bolo ac nequaquam in ea iam regnantibus uitiis consequenter regnum dei fundatur in nobis dicente euangelista: regnum dei non ueniet cum obseruatione, neque dicent: ecce hic aut eeoe illic est: amen enim dico uobis quia regnum dei intra nos est. intra nos uero nihil aliud esse potest quam scientia, ant ignoratio ueritatis et uel uitiorum amicitia uel uirtutum, per quae aut diabolo aut Christo regnum paramus in corde.