Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

haec etiam quae dicitis opera pietatis ac misericordiae necessaria sunt in hoc tempore, dum adhuc inaequalis diuersitas dominatur: quorum ne hic quidem expectaretur operatio, nisi inopum, indigentum infirmoramque pars maxima redundaret, quae iniquitate hominum facta est, eorum scilicet, qui ea quae omnibus a communi creatore concessa sunt in suos tantum occupata usus nec tamen utenda tenuerunt.

donec ergo in hoc mundo inaequalitas ista grassatur, erit haec actio necessaria et utilis exercenti, restituens quidem bono affectui et piae uoluntati retributionem hereditatis aeternae: ipsa uero in futuro saeculo parilitate regnante cessabit, cum iam non fuerit inaequalitas propter quam haec debeant exerceri, sed cuncti ab hac multiplici, id est actuali operatione ad caritatem dei et diuinarum rerum contemplationem perpetua cordis puritate transibunt. cui se hi, quibus cura est uel scientiae uel emundationi mentis insistere, iam in hoc saeculo constituti elegerunt omni conatu ac uiribus mancipare, illi scilicet semet ipsos officio adhuc in carne [*]( 3 utiles W* 5 manefeste D1 12 ipsa W 17 nec X 21 cconcessa D 22 crassatar W 24 bona D1 25 seculo D 27 debent D multiplice D1 30 scientia D emendatione D emendationi W 32 ille D1 ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 2 )

18
corrnptionis positi deputantes, in quo erunt corruptione deposita permansuri, peruenientes ad illam promissionem domini saluatoris qua dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt.