Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cum in heremo Sciti, ubi monachorum probatissimi patres et omnis commorabatur perfectio, abbatem Moysen, qui inter illos egregios flores suauius non solum actuali, uerum etiam theoretica uirtute fragrabat, institutione eius fundari cupiens expetissem una cum sancto abbate Germano (cum quo mihi ab ipso tirocinio ac rudimentis militiae spiritalis ita indiuiduum deinceps contubernium tam in coenobio quam in heremo fuit, ut cuncti ad significandam sodalitatis ac propositi nostri parilitatem pronuntiarent unam mentem atque animam duobus in- Be corporibus), pariterque ab eodem abbate aedificationis\' sermonem fusis lacrimis posceremus (quippe cuius hunc animi rigorem manifestissime noueramus, ut nisi fideliter desiderantibus et cum omni cordis contritione quaerentibus nequaquam adquiesceret ianuam perfectionis aperire, ne scilicet, si passim uel nolentibus eam uel tepide sitientibus exhiberet, res necessarias et quae solis perfectionem cupientibus debent esse [*](4 quod X 9 trapezetae Dl 12 meritam. Finiunt eapitala. In xpi nom incip abbatis moysi conlatio prima de dietenatione (corr. m destinatione) monachi 1 fine D Incipit conlatio abbatis moysi de nonachi diatinatione uel fine X 13 echiti* (i eras.) X 16 theoritica D theorica Xc fragrabat scripsi: flagrabat DXtJ cf. VIm, 19 fondare Dl 18 tyrocinio Xx 23 hanc D1 26 perfeocionis D )

8
conpertae, indignis et fastidiose suscipientibus pandens aut iactantiae uitium aut proditionis crimen uideretur incurrere), tandem fatigatus precibus nostris ita exorsus est.