Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Proprium autem generis est de pluribus prae- dicari quam differentia et species et proprium et accidens; animal enim de homine et equo et aue et serpente, quadrupes uero de solis quattuor pedes habentibus, homo uero de solis indiuiduis et hin- nibile de equo et de his qui sunt particulares, et [*](14—297, 2] Porph. p. 14, 13—15, 8 (Boeth. p. 41, 13—42, 14).) [*](1 sicut—ita om. EG consumptis (post ita) Pm2 6 igitur] qui- dem E sicut] sic GHm2LN 7 species etiam HNP 10 quae] quia H qui ex quia Nm2 12 collocati HNP, recte? cf. 10. p. 300, 18 Et om. CEGP, del. Lm2 13 perpendet G 14 PROPRIO C PRO- PRIIS post DIFFERENTIAE L GENERI R DE PROPRIIS EORVM (EORVNDEM Ψ) ΡΨ; de Porph. cf. ad p. 105, 16 15 autem om·. ΓΦ generi LNRA; cf. infra p. 297, 15. 16 s. 299, 17. 300, 23. 301,10. (13) 302,11 est ante generis s. l. A, om. Σ, om. Porph. p. 14,14 16 ante quam add. magis L (er.) A (del. m2) differentiae EGHLPm1R; Porph. p. 14, 15 ή διαφορά et species—differentia (p. 296, 21)] LRii, om. cett. et proprium] propriumque A 17 de equo et (de add. \) homine ΔΑ 18 post uero add. uidetur ΓΦ, m1 in LΔΑ, del. m2; om. Porph. p. 14, 17 solis om. R 20 ante equo add. solo edd. cum Porph. p. 14, 18 μόνον, fort. recte post, de om. R, s. l. Lm2)

296
accidens similiter de paucioribus, oportet autem differentias accipere quibus diuiditur genus, non eas quae complent substantiam generis, amplius genus continet differentiam potestate; animalis enim hoc quidem rationale est, illud uero inratio- nale. amplius genera quidem priora sunt his quae sunt sub se positae differentiis, propter quod simul quidem eas auferunt, non autem simul aufe- runtur; sublato enim animali aufertur rationale et inrationale. differentiae uero non auferunt genus; nam si omnes interimantur, tamen substan- tia animata sensibilis subintellegitur, quae est animal, amplius genus quidem in eo quod quid est, differentia uero in eo quod quale quiddam est, quemadmodum dictum est, praedicatur, amplius genus quidem unum est secundum unam quamque speciem, ut hominis id quod est animal, differen- tiae uero plurimae, ut rationale, mortale, mentis et disciplinae perceptibile, quibus ab aliis differt, et genus quidem consimile est materiae, formae uero differentia, cum autem sint et alia communia [*](1 autem om. Σ enim Lm1 4 continet genus LR; Porph. p. 14, 20 τό γένος περιέχει 5 enim om. 2 uero Am1 est in mq. Lm2 6 quidem genera Lm1R priora om. L 7 sub se ante sunt L, post positae R positis ΓΛΦ, m1 in LΛ2 8 quidem om. L, ante simul R auferunt] hm1V aufert cett.; Porph. p. 14, 22 (τα γέν-r) σοναναιρεΐ οΰτός aufe- runtur] Am1W aufertur cett.; Porph. p. 14, 23 σοναναιρεϊται 9 aufertur rationale—aufernnt genus om. R 11 si] etiamsi brm cum Porph. p. 15, 1 καν; fort. etsi scribendum tamen om. Σ, s. l. Am2Am2 12 sensi- bili R subintellegitur] Φ subintellegitur potest R subintellegi potest cett.; Porph. p. 15, 2 επινοείται quod Δ Busse; Porph. οϋσια...ήτις ήν τό ζψον 14 uero om. L quiddam om. R quid edd. est om. LRTΛΦ 15 quemadmodum] sicut LR est dictum Λ Busse 16 quidem genus hAm1Z est unum LR 17 ante hominis add. est edd. Busse; om. Porph. p. 15, 4 18 plures brm cum Porph. p. 15, 5 πλείοος; cf. infra p. 301, 21; post plurimae add. sunt ΑΣ Busse; om. Porph. p. 15, 5 mentis 5m2 risus m1 20 cum simile R 21 autem Cp.c. haec a.c. et om. G)
297
et propria generis et differentiae, nunc ista suf- ficiant.

| Proprium quidem quid sit, conuenienti atque integro uoca- [*](p. 97) bulo definitum est. sed per abusionem illa etiam propria quorumlibet dicuntur quae in una quaque re ab aliis continent differentiam, licet cum aliis sint ea ipsa communia, per se quippe proprium est homini quod ei omni et soli et semper adest, ut risibilitas, per usurpatam uero locutionem etiam proprium hominis rationabilitas dicitur non per se proprium, quippe quod ei cum deorum est natura commune, sed homini rationabilitas proprium dicitur ad discretionem pecudis, quod rationale non est; id uero propter hanc causam, quoniam id proprium unius cuiusque dicitur quod habet suum, quo igitur quis ab alio differt, proprium eius non absurda usurpatione praedicatur, sed nunc quod dicit proprium generis esse de pluribus praedicari quam cetera quattuor, id ipsum generis tale proprium est, quale per se proprium dici solet, id est quod semper <et> omni et soli adsit generi, generi enim soli adest, ut differentia, specie, proprio, accidenti überius atque affluentius praedicetur, sed de his differentiis, speciebus, pro- priis atque accidentibus id dici potest quae sub quolibet [*](1 proprii P et] ac EGP nunc om. Porph. p. 15, 8 suf- ficiunt Λm12; Porph. άρκείτω ταϋτα, cod. B apxet τοααδτα 3 quidem] autem C quod R 5 in una quaque re] CLP re om. N una quaque E una quaeque G unam quamque HR 6 differenda EGLm1 7 omni et soli] et soli et omni C pr. et s. l. Lm2 post, et om. EG 10 post ei add. quoque HNP 12 rationabile HR post uero add. fit L, s. l. Pm2 14 aliquo Lm2 differat Cm2Hm1N 15 nunc om. EG, post quod C 17 tale ante quale P est proprium LP post, est om. CN 18 et add. brm adest C generi enim in mg. Hm2 enim] uero C autem L 19 post ut add. et H (del. m2) N et specie HLN et proprio HLR et (atque R) accidente HLm1 (-ti m2) NR 20 affluentius] CHNPm2 fluentius Lm1, s. l. ł lucidius m2 cluentius E (s. l. habundantius] Pm1 licentius G luculentius R de] e R speciebus post differentiis pos. Brandt, ante codd. pr, om. bm et propriis CHLN 21 atque om. P)

298
genere sunt, id est differentiae quidem quae quodlibet diuidunt genus, species uero quae diuisibilibus generis differentiis infor- matur, proprium autem illius speciei quae sub illo genere est quod differentiis est diuisum, accidentiaque quae his hae- reant indiuiduis quae sub ea specie sunt quam designatum genus includit, hoc facilius exempla declarant, sit enim genus animal, quadrupes ac bipes differentiae sub animalis positae continentia, homo atque equus species sub eodem genere constitutae, risibile atque hinnibile propria earundem spe- cierum, uelox uero uel bellator accidentia quae his indiuiduis accidunt quae sub speciebus equi atque hominis continentur : animal igitur, quod est genus, praedicatur et de quadrupede et bipede, quae sunt differentiae, quadrupes uero de bipede non dicitur, sed tantum de his animalibus quae quattuor pedes habent; plus igitur praedicatur genus quam differentia, rursus homo de Platone ac Socrate praedicatur, animal uero non modo de hominibus indiuiduis, uerum etiam de ceteris inratio- nabilibus indiuiduis dicitur; plus igitur genus quam species praedicatur, sed cum sit proprium hinnibile equi speciei cum- [*](1 differentiae] CNp differentias EG, m1 in HLP de (om. HPR) dif- ferentiis m2 in HLP, Rbrm quidem om. B, ante add. sunt C, post N genus diuidunt HN 2 speciebus Hm2Lm2 specie Pm2brm diuisi- bilis Hm1Pm1R (add. est), dissimilis E (add. est) G, ad diuisibilibus in mg. ał quae diuisiuis Lm2, sed cf. p. 254, 12 ante generis add est ERm2, add. sunt, post et (del. m2) P informantur CLm2 3 pro- prio m2 in HLP (ante s. l. de add.) brm post autem add. quod est EGP (del. m2) illi Lm1 4 diuisiuum Lm1 diuiditur (om. est; N accidentiaque] CEGHm1Lm1 accidentia quoque Pm1 (de accidentibus quoque m2) accidentia Rp accidensque N accidentibusque Hm2Lm2brm quae] quod N hereat N haerent Pm2 edd. 5 sint G 10 uelox— bellator] HNP (uel om., et s. l. m2), uelox uero dux uel bellator C uelox uero uel bellator dux L uelox uero bellator dux EG ferax uerox (sic) (s. l. equus m2) bellator dux R 11 accidant H accidencia Pm1 12 et om. EGP 13 et bipede] HNP, om. R bipede C de bipede EGLm1 et de bipede m2 quadrupedes G 14 his om. GR, s. l. Cm2Lm2 16 ac] et P post praedicatur add. et ceteris HNP 17 hominis C (s in er. b.? m2) GHm1N 19 sed—praedicetur om. EG hinnibile ante proprium N, om. LR simile H equi om. H)
299
que genus quam species überius praedicetur, praedicatio quo- que generis proprii supergreditur praedicationem, accidens quoque etsi pluribus inesse potest, tamen saepe genere con- tractius inuenitur, ut bellator non proprie nisi homo dicitur, ut uelocitas in paucis animalibus inuenitur. quo fit, ut genus differentia, specie, proprio et accidentibus amplius praedice- tur. Atque haec est una proprietas generis quae genus ab aliis omnibus disiungat ac separet, oportet autem, inquit, nunc eas differentias intellegere quibus diuiditur genus, non quibus informatur, illae enim quibus informatur genus, plus quam ipsum genus sine dubio praedicantur, ut animatum et corpo- reum ultra animal tenditur, cum sint differentiae animalis, sed non diuisiuae, sed potius constitutiuae; omnia enim superiora de inferioribus praedicantur, quae uero de inferioribus praedi- cantur neque conuerti possunt, haec ab eis quae inferiora sunt amplius praedicantur.

Post hoc aliud proprium generis ostendit quo ab his differentiis quae sub eodem sunt positae, segregatur, omne enim genus continet differentias potestate, differentia uero genus non potest continere, animal enim rationale atque inra- tionale continet potestate; neque enim inrationabilitas neque rationabilitas animal poterit continere, potestate autem ait continere animal differentias quia, ut superius dictum est, [*](23 superius] p. 264, 16.) [*](1 praedicatur Cm1R 3 inesse] inest C ante saepe add. semper uel Hm1, del. m2 contractius genere H inneniri C 5 pr. ut er. uid. C, om. HPm1 et LN, s. l. Pm2 6 ante differentia add. et Hm2LN ante specie add. et HL et de N ante proprio add. et HL et de N et om. E accidente R 8 inquit om. N, del. Hm2 10 post informatur add. genus C illae—informatur om. EGLR, post praedicantur (11) add. Ipsae enim diffe- rentiae a quibus informatur genus Lm1, ante plus quam transpos. m2 illae enim] nam illae P ante plus add. nam GR 11 sine dubio om. HN et om. EG 12 tendit EG? tenduntur R sunt H 15 ab om. H 18 eodem] eo HN eodem genere C segregetur HN 20 rationabile ELm2P atque om. EGR, s. l. Pm2 inrationale om. EGPm1R inrationabile Lm2, s. l. Pm2 21 inrationalitas neque rationalitas HN 22 poterunt CHLP 23 post differentias add. proprias CL (del. m2), ante HNP)

300
genus quidem omnes sub se habet differentias potestate, actu uero minime, ex quo fit ut alia proprietas oriatur, sublato enim genere perit differentia, ueluti sublato animali interimitur rationabilitas, quod est differentia, at si rationale interimas, inrationale animal manet, sed obici potest : quid? si utrasque differentias simul abstulero, num poterit remanere genus? dicimus : potest, unum quodque enim non ex his de quibus praedicatur, sed ex his ex quibus efficitur, substantiam sumit, itaque fit ut genus sublatis diuisiuis differentiis permanere possit, dum tamen maneant illae quae ipsius generis formam substantiamque constituunt, quoniam enim animal animata [*](p. 98) atque sensibilis differentiae constijtuunt, hae si maneant atque iungantur, perire animal non potest, licet ea pereant de quibus animal praedicatur, rationale scilicet atque inrationale. unum quodque enim, ut dictum est, ex his substantiae proprietatem sumit ex quibus efficitur, non ab his de quibus praedicatur, amplius si utrasque differentias genus potestate continet, ipsum per se neutram earum intra se positam collocatamque con- cludit. quodsi actu quidem eas non continet, sed potestate, actu etiam ab his poterit separari; hoc ipsum enim, potestate eas continere, id erat actu non continere, genus uero, quod quaslibet differentias actu non continet, actu ab eisdem etiam separatur. Kursus aliud est proprium generis, quod ex pro- [*](1 omne GR 2 alia ut EGP 4 rationalitas HN at om. EGR rationabile CLm1R 5 inrationale om. EG inrationabile Lm1R quod CEGLP qui R 6 post abstulero add. rationales et inrationales E num] non EGLm1P 7 dicimus] sed dici EP de quibus—his in mg. Hm2 8 post, ex] de P 9 itaque] atque GR atque ita C atque ideo EP 10 post tamen add. earum P illa C (a. in er. ae m2) N quod E 11 quoniam—constituunt in mg. inf. Em2 animati Cm2LR 12 differentia HN differendis Pm1 haec C (c er.) EGHN manent E 15 dictam est] diximus C 17 ante ipsum s. l. tunc Hm2 18 neutra G neutrum R positum collocatumque LPm1R 20 etiam] quidem E post poterit add. genus EG post enim add. quod est R, s. l. Pm2 21 erit Lm2R quod] quae E 23 eat om. ENR)
301
prietate praedicationis agnoscitur, omne enim genus ad inter- rogationem ‘quid est unum quodque?’ responderi conuenit, ut animal in eo quod quid est de homine praedicatur, differentia uero minime, sed in eo quod quale sit; omnis enim differentia in qualitate consistit, sed hoc proprium tale est quale supe- rius diximus, non per se, sed secundum alicuius differentiam dictum, alioquin commune est hoc generi cum specie, ut in eo quod quid sit praedicetur, sed quia hoc genus a differentia discrepat, quoniam differentia quidem in eo quod quale est, genus uero in eo quod quid est praedicatur, generis proprium dicitur non per se, sed ad differentiae comparationem, et in omnibus reliquis eandem rationem conueniet speculari; quod- cumque enim ita generi proprium dicitur, ut nulli sit alii commune, sed tantum hoc habeat genus ut omne genus et semper, id secundum se proprium nuncupatur, quicquid uero cum quolibet alio commune est, id non per se, sed ad alterius differentiam proprium dicitur. Alia rursus generis et diffe- rentiae separatio est, quod genus quidem speciei unum semper adest, scilicet proximum plura - enim possunt esse superiora, uelut hominis animal atque substantia, sed proximum eiusdem hominis animal tantum —, differentiae uero plures uni speciei [*](5 superius] p. 297, 9.) [*](1 post agnoscitur add. Omne enim genus ei proprietate cognoscitur praedicationis P, in inf. mg. Lm2 generis E 2 quid est] quidem E quidem quid est HN unum om. E respondere CLR 4 sit] est HN 7 hoc ex huic Em2 8 ac G 9 est] sit N 11 et om. EG 12 conuenit CHNP 13 generis Pm2 alii sit C 14 tamen E habeat—semper] Cm2Hm1N habeat genus et omne genus et (et om. Lm2R) semper Cm1Hm2Lm2R habeat omne genus semper EG habeat genus omne semper Lm1 genus hoc (del. m2) haheat omne genus (genus omne m2) et (s. l. m2) semper P 15 se om. CN, illud Cm2 (s. l.) id H post proprium add. dicitur quod per se proprium CHN 16 ad om. C, in mg. Hm2 17 pr. differentia C 18 est om. HNR, s. l. E uni R 19 proximum Cp. c. proprium a. c. ad plura in mg. genera Lm2, enim genera P 20 ante animal s. l. sed genus Cm2 21 post speciei add. semper adsunt E)
302
adesse poterunt, ut rationale atque mortale homini, itaque fit definitio ex uno quidem genere, sed pluribus differentiis, ut hominis animal rationale mortale. Rursus alia discretio est, quod genus quidem quasi subiecti locum tenet, differentia uero formae, ita ut illud sit materia quaedam quae figuram suscipiat, haec uero sit forma quae superueniens speciei sub- stantiam rationemque perficiat. Idcirco uero pluribus diffe- rentiis a genere differentiam segregauit, quia haec maxime generis quandam similitudinem contineat, quia est uniuersalis et praeter genus inter ceteras maxima, sed cum alia plura communia pluraque propria generis inter se ac differentiae ualeant inueniri, nunc, inquit, ista sufficiant, satis est enim ad discretionem quaslibet differentias assumere, etiamsi non quae dici possunt omnia colligantur.

Genus autem et species commune quidem ha- bent de pluribus, quemadmodum dictum est, prae- dicari. sumatur autem species ut species et non etiam ut genus, si fuerit idem et species et genus. [*](15—303, 3] Porph. p. 15, 9—13 (Boeth. p. 42, 15—20).) [*](1 adesse—mortale om. EGR ut om. HN ut homini C Hominis itaque C hominis, itaque P 2 ante pluribus add. de Lm2 3 post rationale add. atque edd. est om. HNR 4 quidem om. C 5 ita ut om. EGLm1 ut m2 quaedam om. EG, s. l. Lm2, ante materia P quae om. R, s. 1. Cm1? quod Em1 6 suscipiens Lm1R 7 uero om. EGLR 8 differentias CEGHm1Pm1 9 continet EGLPR 10 et om. N praeter] post HPm1 maxima inter ceteras H in N cetera Lm1Pm2 edd. maximi G maximae Pm1 12 nunc—sufficiant] HLNR (recte? an ex p. 297, 1?) ista inquit sufficiunt GP sufficiunt inquit ista C ista quidem sufficiunt E 14 non post omnia E (s. l.) p, ante brm colliguntur Hm1R 15 ET SPECIEI] SPECIEIQVE C; de Porph. cf. ad p. 102, 7 17 de pluribus om. G 18 sumatur—prae- dicantur (p. 303, 2)] LRQ, om. cett. autem] autem et LΛΛΦ; Porph. p. 15, 11 11 et om. ΓΔ sed RΣ 19 ut add. \m2 pr. et] L cum Porph. p. 15,12, om. codd. cett. edd. Busse genus et species ΕΣ)

303
commune autem his est et priora esse eorum de quibus praedicantur, et totum quiddam esse utrum que.

Generis et speciei enumerat tria communia, unum quidem, de pluribus praedicari; genus enim et species de pluribus praedicantur, sed genus de speciebus, ut dictum est, species uero de indiuiduis. sed nunc de illa specie loquitur quae tantum species est. id est quae non etiam genus est, sed ultima species, quodsi talem speciem ponamus quae etiam genus esse potest, ac de ea dicamus quoniam commune habet cum genere de pluribus praedicari, nihil interest an ita dica- mus, ipsum genus id secum habere commune de pluribus praedicari, talis enim species quae non est solum species, ea etiam genus est. Est autem commune his quoque quod utra- que priora sunt his de quibus praedicantur, omne enim quod de aliquibus praedicatur, si recto, ut dictum est superius, ordine dicatur, prius est his de quibus praedicatur. Praeterea est illis hoc etiam commune, quod genus ac species totum sunt eorum quae intra suum ambitum continent et cohercent; omnium enim specierum totum est genus et omnium indi- ui|duorum totum species, aeque enim genus et species aduna- [*](p. 99) tiua sunt plurimorum, quod uero multorum adunatiuum est, id eorum quae ad unitatis formam reducit, recte dicitur totum.

[*](16 superius] p. 290, 15 ss.)[*](1 est om. L priora] propria La.c.Tka.cAm1 2 esse] est C 5 ante genus add. et H (er.) N 6 post genus add. quidem L 8 est, sed] est ut est H ut est N 12 secum] H (cum in ras. m2) LR secundo CEGNPm2 (-da m1) de pluribus—commune (14) post praedicantur (15) E 13 quod E 14 his commune HN 15 omne—-praedicatur (16) in mg. Hm2 17 dicatur] praedicatur CN his] de his G 18 etiam hoc N eorum sunt C 20 genus est NR et] ut Hm1 21 ante species add. est CNP, post E (in ras.) H 23 quod E re- ducuntur Ca.c.N)
304

Differt autem eo quod genus quidem continet spe- cies sub se, species uero continentur et non continent genera; in pluribus enim genus quam species est. genera enim praeiacere oportet et formata specificis differentiis perficere species; unde et priora sunt naturaliter genera et simul interimentia, sed quae non simul interimantur. et species quidem cum sit, est et genus, genus uero cum sit, non omnino erit et species. et genera quidem uniuoce de speciebus praedi- cantur, species uero de generibus minime, amplius genera quidem abundant earum quae sub ipsis sunt specierum continentia, species uero a generibus abun- dant propriis differentiis. amplius neque species fiet umquam generalissimum neque genus specialissimum.

Expeditis communibus generis ac speciei nunc de eorum discretione pertractat. differre enim dicit genus ab specie, quoniam genus continet species, ut animal hominem, species [*](1—15] Porph. p. 15, 14—24 (Boeth. p. 42, 21—43, 10).) [*](1 PROPRIO H DIFFERENTIIS C; de Porph. cf. ad p. 105, 16 2 Differunt ENR edd.; Porph. p. 15, 15 διαφέρει post autem add. genus a specie Φ continet quidem N 3 sub se er. uid. 5, s. l. 2m2, ante species (2) ΓΦ; Porph. p. 15, 15 περιέχει τά είδη species s. l. Gm2 continetur CA continetur a genere Γ; Porph. τα δέ είδη περιέχεται et om. EG continet CΑΦ 4 in pluribus—differentiis (14)] LRQ, om. cett. enim] quidem S; Porph. p. 15, 16 ετι τά γένη 5 ante oportet s. l. et 5m2 et s. l. 5m2, hic om., sed ante perficere pos. LRhm1 (del. m2) A; Porph. p. 15, 17 ν.α'ι διαμορφωθ-έντα 7 sed] si R 9 est] Porph. p. 15, 19 πάντως εστι; exciditne omnino? pr. et om. LRI, s. l. Am2; Porph. p. 15, 19 εστι και γένος post. et] A (del. m2) Φ cum Porph. p. 15, 20, om. cett. edd. Busse 10 uniuoce quidem AAS; Porph. τά μέν γένη de speciebus] Porph. p. 15, 21 των δφ’ έοοτά ειδών 12 quidem genera Lsm2i\Y. Busse; Porph. τά μέν γένη sunt (s. l. L) sub ipsis LR; Porph. p. 15, 22 των όπ’ αΰτά ειδών 13 a om. ΓΦ ab Am1, del. m2 14 fiet post umquam C fit HN 15 neque genus specialissimum om. H post genus add. fiet CEGR fiet umquam ΑΑΣ fiet species L; Porph. 15, 24 ούτε τδ γένος ειδικάιτατον 16 ac] et CE 17 differt GR a HLNR 18 pr. speciem HN)

305
uero non continet genera; neque enim homo de animali prae- dicatur. itaque fit ut species quidem contineantur a generibus, numquam uero contineant genera, omne enim quod amplius praedicatur, illius est continens quod minus dicitur, quodsi genus amplius praedicatur quam species, necesse est ut spe- cies quidem contineatur a genere, genus uero speciei nullo ambitu praedicationis includatur, huius autem ratio est quo- niam genus semper suscipiens differentiam speciem facit, hoc est, genus quod habebat latissimam praedicationem, coartatum differentia et contractum speciem facit; omnino enim generi iuncta differentia speciem reddit et ex uniuersalitate atque latissima praedicatione in angustum speciei terminum con- trahit. animal enim, cuius praedicatio per se longe lateque diffusa est, si arripiat rationalis differentiam, si etiam mortalis, deminuit atque contrahit in unum hominis speciem, unde fit ut minor sit semper species quam genus atque ideo conti- neatur, sed non contineat, sublatoque genere auferatur et spe- cies; si enim totum auferas, pars non erit, quodsi species auferatur, genus manet, ueluti cum animal sustuleris, interi- mitur etiam homo, si hominem auferas, animal restat, haec etiam causa est, ut genus de specie uniuoce praedicetur, id est ut species suscipiat definitionem generis et nomen, sed [*](1 continent HN enim om. C 6 contineantur NR speciei om. R specie Cm1 in specie Lp.c. species N post nullo add. modo EGHPR, s. l. Lm2 7 includitur EGLm1P includat N post autem s. l. rei Cm2 8 semper om. HN species N hoc—facit (10) om. EG 9 est s. l. C, om. HN, del. Pm2 habet Lm2Pm2 coartatum ex coapta- tum Lm2, in mg. ał coaptata ipsa diffinitio et contracta speciem facit m1 coaptata Hm2P apta Cm1 (aptata m2) Hm1N 10 et] LR, s. l. Pm2, om. CHN (de EG cf. ad S) contracta Lm2 omni Hm2Lm2 11 et om. G, s. l. ELm2 atque] et EHNPR 12 post praedicatione add. generis CNP, s. l. Lm2 speciem EG contrahitur Hm2 14 differen- tia C (ras. ex -ã) R etsi etiam E et s. l., del. si etiam Lm2, et R 15 diminuit EHLPR; diminuitur atque contrahitur N unam C (am in ras. m2) Hm2NR 16 continentur sed non continent N 17 et om. EGR 19 remanet C cum] si P 21 est causa C 22 generis et nomen] et generis nomen E et nomen generis N generis nomen R)
306
non e conuerso. definitionem quippe speciei genus suscipere non uidetur; substantiam enim priorum inferiora suscipiunt, si enim definias animal et dicas substantiam esse animatam atque sensibilem aut si praedices de homine ‘animal’, uerum dixeris, si etiam animalis definitionem de homine praedicaueris dicasque hominem esse substantiam animatam atque sensi- bilem, nihil fuerit in propositione falsi, sed si hominis defini- tionem reddas ‘animal rationale mortale’, ea animali non con- ueniunt; neque enim quod animal est, id dici poterit animal rationale mortale, fit igitur, ut sicut species generis nomen suscipit, ita etiam capiat definitionem, et sicut genus nomen speciei non suscipit, ita nec eiusdem definitione monstretur, sed cuius nomen et definitio de aliquo praedicatur, id uniuoce dicitur, cum igitur generis et nomen et definitio de specie praedicetur, genus de specie uniuoce dicitur, quoniam uero speciei de genere. neque nomen neque definitio praedicatur, non conuertitur uniuoca praedicatio. Differunt genera <ab> speciebus hoc quoque modo, quod genera superuadunt species suas aliarum continentia specierum, species uero genera dif- ferentiarum pluralitate, animal enim, quod est genus, superuadit hominem, quod est species, quia non hominem solum continet, uerum etiam bouem, equum aliasque species, quas suae spatio praedicationis includit, species uero, ut homo, superuadit genus, ut animal, multitudine differentiarum, nam quod actu genus [*](1 e conuerso] est (om. R) conuersio EGLPR 2 non er. H sub- stantiae EGLm2 (-tia m1) PR enim priorum] enim proprium EGP diffinitionem (om. en. pr.) R 3 et om. CHNP 4 aut] brm at CHLNP, om. EGR 5 definitione E 7 nil C fuerat Cm1 fueris HN falsi] mentitus HN sed] quod CHN hominis definitionem om. EGR hominis rationem L 8 addas EGR, post si (om. reddas,) add. P, reddas addas L pr. animali Ea.c.LR animal est G conuenit CNPa.c. 9 ante quod add. id HNPR, s. l. Lm2 id dici] EGLa.r.P dici Lp.r.R idcirco dici HN id circo id dici C 11 et om. EG 12 defini- tionem (uel diff-) monstret EGR 14 pr. et om. CEG, s. l. Lm2 15 praedicatur E uniuoce de specie C 17 a add. brm, ab Brandt 18 modo om. NR 19 continentia aliarum C 21 quod] quae N non s. l Cm2 22 equum bouem HN 24 namque quod Lp.c.)
307
non habet rationale uel mortale — nullas quippe actu genus retinet | differentias —, easdem species suae substantiae inhae- [*](p .100) rentes atque insitas tenet, homo enim rationalis est atque mortalis, quod genus minime est; animal enim neque mortale est per se neque rationale, quodsi genus quidem plus unam continet speciem, at uero species multis differentiis infor mantur, superat quidem genus speciem continentia specierum species uero uincit genus differentiarum pluralitate. Illa quoque est differentia, quod genus quoniam omnium primum est, numquam in tantum descendere poterit, ut fiat ultimum, species uero, quae cunctis est inferior, in tantum ascendere non poterit, ut suprema omnium fiat; numquam igitur nec species generalissimum fiet nec genus specialissimum. Sed ex his quae dictae sunt differentiae aliae sunt quae genus ab specie propriae coniunctaeque disterminant, aliae uero quae non solum genus ab specie, uerum etiam a ceteris diducunt ac disterminant, neque in his tantum differentiae quae sunt dictae, uerum etiam in ceteris considerentur oportet, si proprie normam quaerimus discretionis agnoscere.

[*](1 uel om. R 4 mortale] rationale CHN 5 rationale] R inratio- nale CHN per se rationale EGLP unam continet speciem] EG (unam s. l. m2) Lm1 quam unam continet speciem Lm2R una continet (continet una C) specie CHNP 6 species uero (om. at) C informa- tur Lm1Pm1 7 species G 9 quoniam] quod Hm2 11 in tantum ascendere non] numquam in tantum ascendere LNR 12 nec... nec] et... et Hm1N et... nec C, pr. nec om. P 14 ex his om. EG, s. l. Lm2 sunt om. E differentiarum CN differentiis R genus s. l. Cm2 a R 15 proprie coniuncteque (ras. ex -teque Η) HΝR (recte?) propriaeque G coniunctaeque om. EG 16 ab] a R diducunt] Em2R deducunt cett. distinguunt ac deducunt (om. disterminant] HN 17 neque (et quae non CHN, s. l. ał quae L) in his tantum differentiis quae sunt dictae (L quae sunt dicta G quae dictae sunt CHNP quid sint in ras. E) uerum etiam in ceteris (add. quoque HLm1N, del. Lm2) considerentur oportet CEGHLNP neque in his tantum oportet considerare differentias quae sunt dicta uerum etiam in ceteris oportet R; differentiae scr. Brandt; neque enim in (de bm) his tantum oportet (oportet om. p) differentiis quae sunt dictae, uerum etiam in ceteris considerare (considerari oportet p) edd. 18 propriae CEGLP 19 discretionis quaerimus HR)
308

Generis autem et proprii commune quidem est sequi species - nam si homo est, animal est, et si homo est, risibile est et - aequaliter praedicari genus de specie- bus et proprium de his quae illo participant; aequaliter enim et homo et bos animal et Cato et Cicero risibile, commune autem et uniuoce praedicari genus de pro- priis speciebus et proprium quorum est proprium.

Tria interim generis ac proprii dicit esse communia, quorum primum illud est, - quoniam ita genus sequitur species ut proprium, posita enim specie necesse est intellegi genus ac proprium; neutrum enim species proprias derelinquit, nam si homo est, animal est, si homo est, risibile est; ita quemad- modum genus, sic proprium ab ea specie cuius est proprium, non recedit. Illud quoque, quod aequalis est generis partici- patio, sicut etiam proprii, omne enim genus aequaliter specie- bus participatur, proprium uero indiuiduis omnibus aequaliter adhaerescit, manifestum uero est participationem e?se generis aequalem; neque enim plus homo animal est quam equos [*](1—8] Porph. p. 16, 1-7 (Boeth. p. 43, 11—17).) [*](1 COMMVNITATIBVS Ψ; de Porph. cf. ad p. 102, 7 2 Genus Em1Gm1 consequi Pm1 3 nam—risibile (6)] LRQ, om. cett. pr. est s. l. hm2 5 illo] sub illo R participant] continentur R, add. indiuiduis edd. cum plerisque codd. Porph. p. 16, 4 6 post animal add. est ΓΦ, om. Porph. p. 16, 5 et Cato et Cicero] Porph. xat Άνοτος και Μέληχος post risibile add. est Φ 7 autem et] autem CEGP autem est (est s. l. hm2) et (om. R) Rh autem his Ψ autem hiis et Φ his (s. l. m2) autem et Γ; Porph. p. 16, 6 δέ καί speciebus propriis R 8 post pr. proprium add. de his ΝΣ, s. l. de propriis Gm2 10 illud est primum R 11 post proprium add. quoque CH (del. m2) N ac] et C 13 si] et si HN risibilis EGHNP 15 post quoque add. est commune R, s. l. Lm2, s. l. scil, commune est Hm2 a genere (generis Hm2) participatio est HN 16 proprii] a proprio Hm1N ante speciebus add. a H ab L (del. m2) NB, post add. suis R 17 parti- cipat** (ur er.) E 18 adheret N participatione EGR generi E (ex genere m2) R 19 aequale EG aequale proprium R, post aequa- lem add. s. l. et proprii Lm2, in mg. et proprium Pm2)

309
atque bos, sed in eo quod sunt animalia, aequaliter animalis, id est generis ad se uocabulum trahunt. Cato etiam et Cicero aequaliter risibiles sunt, etiamsi aequaliter non rideant; in eo enim quod apti ad ridendum sunt, dici risibiles possunt, non quod iam rideant, aequaliter ergo ea quae sub genere sunt, suscipiunt genus, sicut ea quae sub propriis, propria. Tertium illud, quod sicut genus de speciebus propriis uniuoce praedi- catur, ita etiam proprium de sua specie uniuoce dicitur, genus enim quoniam substantiam speciei continet, non modo eius nomen de specie, uerum etiam definitio praedicatur, pro- prium uero quia speciem non relinquit eamque semper sequitur nec in aliam speciem transgreditur nec infra subsistit, defi- nitionem quoque propriam speciebus tradit; cuius enim nomen uni tantum conuenit speciei cui coaequatur, dubitari non potest quin eius quoque definitio speciei conueniat. quo fit ut sicut genus de speciebus, ita proprium de sua specie uniuoce praedicetur.

Differt autem, quoniam genus quidem prius est, posterius uero proprium; oportet enim esse animal, dehinc diuidi differentiis et propriis, et genus qui- [*](18—p. 310, 13] Porph. p. 16, 8—18 (Boeth. p. 43, 18—44, 11).) [*](1 eo] eodem HLm2NR 2 ad se om. EGR, s. l. Lm2 etiam om. H et om. R 3 pr. aequaliter om. C 6 suscipiant Em1Lm1 genera EGLPm2 gen. ante suscipiunt HNP 7 illud] illud commune est G quid Cm1 9 enim om. E nomen eius C 11 quia om. EGLP derelinquit Lm2P eamque] eique HN ei quae R ea quae Pm1 ae- quatur Pm2 12 definitio (diff-) ELm2 (diffinitione m1) Pm1 definitio enim R 13 proprium Ea.r.R proprii Ep.r.L (ras. ex propriis,) P traditur EGLm2Pm1 14 cui] uel ei C eique HNPm2 (cuique m1), et (del. m2) cui L aequatur L 18 De proprietatibus Δ; de Porph. cf. ad p. 105, 16 GENERIS ET PROPRII] EORVM P PROPRII] SPECIEI L 19 Differunt C edd. autem om. N autem genus et proprium LRΔ2; Porph. p. 16, 9 Διαφέρει δέ δτι τό μίν γένος quidem om. HNR est om. H 20 oportet—interimunt genera (p. 310, 10)] LRQ, om. cett. 21 pr. et om. L)

310
dem de pluribus speciebus praedicatur, proprium uero de una sola specie cuius est proprium, et proprium qui- dem conuersim praedicatur de eo cuius est proprium, genus uero de nullo conuersim praedicatur, nam neque si animal est, homo est, neque si animal est, risi- bile est; sin uero homo est, risibile est, et e conuerso amplius proprium omni speciei inest cuius est pro- prium, et soli et semper, genus uero omni quidem speciei cuius fuerit genus, et semper, non autem soli, amplius species quidem interemptae non simul inter- [*](p.101) imunt|genera, propria uero interempta simul in- terimunt ea quorum sunt propria, et bis quorum sunt propria interemptis et ipsa simul interimuntur.

Rursus tale proprium sumit, quod ad alterius comparationem proprium nuncupetur, dicit enim proprium esse generis prius esse quam propria, oportet enim prius esse genus, quod ueluti materia differentiis supponatur, uenientibusque differentiis fieri speciem, cum quibus propria nascuntur, si igitur prius est [*](1 praedicatur] RAm2n edd. praedicari cett. codd. Busse (propriis, et genus distinguit, sed cf. 16 oportet et p. 311, 9 Rursus differt); Porph- p. 16, 11 κατηγορεΐται 2 una sola] Porph. ενός, cod. C add. μόνοο est om. Φ 6 si R homo est] homo et ΔΑΠΨ (et er.), homo, et Busse homo est (est s. l. m2) et L; Porph. p. 16, 13 et δέ άνθρωπος et e conuerso] et conuerso Lhm1 et conuersim si risibile est homo est R si risibile est homo est 2; Porph. p. 16, 14 καί εμπαλιν, add. ei γελαστικόν, άνθρωπος cod. C 8 et soli] TAm2 et uni Δm1ΑΣ et uni et soli LRΠΦΨ; Porph. p. 16, 15 καί μόνψ speciei quidem 2 9 post speciei add. inest LRTA (s. l.) ΠΦΦ- (in mg. m2) edd. Busse, om. Δ2 cum Porph. soli] Porph. p. 16,16 και μόνω 10 species s. l. L propria brm cum Porph. interempta Φ interimuntur HL 11 post genera add. quorum sunt species A propria] genera brm Busse (in adn.) cum Porph. p. 16, 17 interimuntur HΡ 12 ea om. ΗΤΦ species brm cum Porph. quarum brm et his— interemptis om. EG et] quare edd., Porph. p. 16, 18 ώστε καί 13 in- teremptis ante et his CP et ipsa] et ipsa etiam propria Φ ipsa propria 2 interimuntur simul CGLR ad 10—13 cf. p. 312, 13 ss. 14 Rursus om. EG, s. l. Pm2, sed R ad om. H, s. l. Pm2 comparatione HPm1 15 nuncupatur Cm2Em2Ga.c.N 16 pr. esse om. N, s. l. Pm2 uelut N 18 species Lm2 nascantur N)

311
genus quam differentiae, prius etiam differentiae quam species et speciebus propria coaequantur, non est dubium quin pro- pria generibus posteriora sint, ac per hoc quod dictum est, proprium esse generis prius esse quam propria, commune est hoc generi cum differentia, differentiae enim species conformantes priores considerantur esse quam propria, siquidem speciebus ipsis priores sunt, quas propria ratione determinant, sed ut dictum est, hoc proprium ad differentiam proprii intellegendum est, non quale superius per se proprium constitutum est. Rursus differt genus a proprio, quod genus quidem de pluribus praedicatur speciebus, proprium uero minime; nam neque genus est, nisi plures ex se species proferat, nec proprium, si alteri cuilibet speciei possit esse commune, fit igitur ut genus quidem plurimas sub se species habeat, ut animal hominem atque equum, proprium uero unam tantum, sicut risibile hominem. Quo fit ut illa quoque differentia nascatur : genus enim praedicatur quidem de speciebus, ipsum uero in nulla praedicatione supponitur, proprium uero et species alterna praedicatione mutantur, fit enim praedicatio aut a maioribus ad minora aut ab aequalibus ad aequalia, genus igitur, quod maius est, de speciebus omnibus praedicatur, species uero, quoniam minores sunt, de generibus non dicuntur, ut animal de homine dicitur, homo uero de animali nullo modo praedi- catur. at uero proprium, quoniam speciei aequale est, aeque [*](1 etiam] enim Lm2 2et om. EG et si H 4 est hoc] HL (hoc del. m2) N est et hoc C esse Pm1 et hoc est m2 est EGR 5 diffe- rentia] differentiis CHN differentiae om. EG enim s. l. Cm2, post species EG informantes prius N 6 considerentur Hm1R esse s. l. Cm2 7 quam G 8 hoc om. EGR 10 a om. NR quod] quo- niam L de] a C 12 proferet Lm2 14 species sub se C 16 quoque del. Em2, post add. proprietas (s. l. Lm2) ex GL, s. l. Pm2 nascan- tur Ep.c. 17 de speeiebus quidem C ipsis CN in om. CN 19 mutuantur La.c.Pm2 praedicatio om. EGR, s. l. Lm2 20 quod] quoniam E (in ros.) Gm2 21 est s. l. Em2 praedicabitur N 22 minora CEGLm2P)
312
praedicatur atque supponitur, ut risibile de homine dicitur - omnis enim homo risibilis est —, eodemque conuertitur modo; omne enim risibile homo est. Differt etiam proprium a genere, quod proprium uni et omni et semper speciei adest, genus uero ex his duo quidem retinet, in uno uero diuersum est. nam speciebus suis et semper adest et omnibus, non uero solis; hoc enim haeret propriis, quod singulas tantum species continent, hoc generibus, quod plures. igitur propria quidem singulas optinent species, genera uero non singulas, adest igitur proprium uni soli speciei et semper et omni, genus uero omni quidem et semper, sed non soli, ut risibile homini soli, ani- mal uero eidem homini, - sed non soli; praeest enim ceteris, quae inrationabilia nuncupamus. Praeterea si auferatur genus, species interimuntur nam si non sit animal, non erit homo —, si auferas species, non interimitur genus; nam si non sit homo, animal non peribit, species uero et propria quoniam sunt aequalia, alterna sese uice consumunt; nam si non sit risibile, homo non erit, si homo non sit, risibile non manebit, consumunt igitur genera sub se positas species, non uero ab his inuicem consumuntur, species uero et proprium inuicem perimuntur et perimunt.

[*](1 supponitur] (sub- HP) CHm2Lp.c.P praeponitur cett., recte? 2 enim om. C locus risibilis est—quidem speciebus (p. 315, 7) bis in E scriptus, pag. 229—231 (EI), ubi deletus est, et p. 232—234 (EII) 3 etiam om. R, del. Lm1, enim m2 autem etiam H a genere pro- prium C a om. R 4 speciei s. l. Hm2 5 uero] quidem EI qui- dem duo CNB, om. quidem EI 7 haeret propriis] EIII GL haeret (ł inerit m2) tantum propriis P erat (erit R) tantum propriis (proprii N) esse CNR heret propriis uel aliter hoc enim erat tantum H; ad haeret cf. p. 298, 4 tantum species—quidem singulas om. EI tan- tum del. Lm2, s. l. Pm2, post species NR 8 continerent CHm2 con- tineret N contineant Pm2 10 soli///// EI solius EIIG 11 sed] et HN soli homini NP 13 inrationalia H auferamus EGLPR 14 interi- mantur L erit] est N 19 sub se positas] sibi (om. H) suppositas HN 21 perimuntur] consumuntur Lm2 perimunt] perimuntur Lm2 pereunt HNPm2)
313

Generis uero et accidentis commune est de pluri- bus, quemadmodum dictum est, praedicari, siue separa- bilium sit siue inseparabilium; etenim moueri de pluribus et nigrum de coruis et de hominibus Aethio- pibus et aliquibus inanimatis.

Nihil est quod inter cetera ita sit a generis ratione dis- iunctum, sicut est accidens, nam cum genus cuiuslibet sub- stantiam monstret, accidens uero a substantia longe disiunctum sit et extrinsecus ueniens, nihil fere notius commune potest habere cum genere quam de pluribus praedicari, genus enim de pluribus praedicatur speciebus, accidens uero de pluribus non modo speciebus, uerum etiam generibus animatis atque inanimatis, ut nigrum dicitur de rationabili homine, de inra- tionabili coruo et de inanijmato hebeno, album etiam de cygnoj [*](p. 102) et marmore, moneri de homine, de equo et de stellis ac de sagitta, quae sunt separabilis accidentis exempla.

[*](1—6] Porph. p. 16, 19—17, 2 (Boeth. p. 44, 12—16).)[*](1 GENERIBVS ACCIDENTIBVS EI EII m1 ACCIDENTI R de Porph. cf. ad p. 102, 7 2 Commune uero est generis et accidentis 2 Generi N Generibus EI accidentibus EI m1 3 praedicari ante quemadmodum L siue—pluribus et] LRQ, om. cett. separabile 2m1 4 sit] sit accidens 2 inseparabile 2m1 5 post et om. R de om. EIIHNRΑΦ, recte? homine EIII omnibus LA (ras. ex hominibus) hominibus om. brm, delend. uid. Bussio; cf. p. 116, 5. 123, 22. 131, 2 homine Aethiope; Porph. p. 17, 1 κατά κοράκων καί Αίθ·ιοπων aethiopus EIII et (et de G, del. m2) aethiopibus GPm2T2 6 ante aliquibus add. de Gm2 in animis EI, ante inanimatis add. naturis H (del. m2), post CN, praedicari Γ (in mg. praedicatur) Φ; Porph. καί tivmv άψΰχων 7 in ceteris EIII GLm1P 9 a om. R 10 uere GR uero ha- bere potest C 11 enim] uero C 14 rationabile EIII a. c. Gm1 rationali HNP post homine add. et N irrationali HNP 15 ebeno EIII 16 marmore] de marmore P post homine add. et N 17 sagitta] CHLm1NPm1 (sagittis m2) agitatis EIII GR edd. ał de agitatis scil, rebus id est mobilibus Lm2)