Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Differunt autem quoniam differentia quidem con- tinet et non continetur — continet enim rationabi- litas hominem —, accidentia uero quodam quidem modo continent eo quod in pluribus sunt, quodam uero modo continentur eo quod non unius accidentis sus- ceptibilia sunt subiecta, sed plurimorum, et differen- tia quidem inintentibilis est et inremissibilis, acci- dentia uero magis et minus recipiunt. et inpermixtae quidem sunt contrariae differentiae, mixta uero con- traria accidentia.

Huiusmodi quidem communiones et proprietates dif- ferentiae et ceterorum sunt, species uero quo quidem [*](p. 108) differat a genere et differen|tia, dictum est in eo quod dicebamus, quo genus differret a ceteris et quo dif- ferentia differret a ceteris.

Post differentiae et accidentis redditas communitates nunc de eorum differentiis tractat. ac primum quidem talem proponit. [*](3—18] Porph. p. 19, 20—20, 10 (Boeth. p. 48, 13—49, 4).) [*](1 post. posset Lm1 potest HLm2NPR post accidens repet. esse G, 3 uel 4 litt. er. L 2 reliquerit H relinqueret N 3 ACCIDENTIS ET DIFFERENTIAE Γ EARVNDEM C EORYNDEM E de inscript. ap. Poiphyr. ef. ad p. 105, 16 4 Different Cm1 Differt LΣΐΑηιΐm1Φ post autem add. differentia ab accidenti Γ 5 et om. GHP continet— sunt (15)] LRil, om. cett. enim] autem L rationalitas ΓΑa.c.Π2ΦΨ 6 quidem om. Δ2 7 sint LΓΔΛΠΦ»ιίm1|·uero post modo Ψ, del. ΓΦ (ut uid.) 9 sint A 10 intentibilis ΓΣ Busse inintensibilis edd.; Porph. p. 20, 4 άνεπίτατος; ef. Roensch, Collect. phil. p. 299 12 post uero add. sunt ΛΦ 14 Huiuscemodi Δ 15 quod EGR quidem om. 2 quidam Em2G 16 a om. EGH2 differentiae E est om. C 17 quo] quod RAm1 differet R differt CEGP2 a om. ΕGΗΡRΤΠ,ΣΦ quod EGRism1 18 differet R differat LA differt G2 a om. EGHRTWZ 19 reddit has E communicantes Rm1 communiones m2 20 primam HN quidem om. HN tale C)

335
differentia, inquit, omnis speciem continet. rationabilitas enim continet hominem, quoniam plus rationabilitas quam species, id est homo, praedicatur : supergressa enim substantiam hominis in deum usque diffunditur. accidentia uero aliquando quidem continent, aliquando continentur. continent quidem, quia quodlibet unum accidens speciebus adesse pluribus con- sueuit, ut album cygno et lapidi, nigrum coruo, Aethiopi atque hebeno, continentur uero, quoniam plura accidentia uni accidunt speciei, ut uideatur illa species plurima accidentia continere. cum enim Aethiopi accidit ut sit niger, accidit ut sit simus, ut crispus, quae cuncta sunt accidentia Aethiopis, species, quod est homo, omnia quae habet intra se plurima accidentia uidetur includere. huic occurri potest : quoniam differentiae quoque aliquo modo continentur, aliquo modo continent, ut rationabilitas continet hominem—plus enim quam de homine praedicatur —, continetur quoque ab homine, quia non solum hanc differentiam homo continet, uerum etiam mortalem. re- spondebimus : omnia quaecumque substantialiter de pluribus praedicantur, ab his de quibus dicuntur non poterunt conti- neri; quo fit ut differentiae quidem non contineantur ab specie, etsi sint differentiae plures quae speciem forment. accidentia uero continentur, quoniam accidentia speciei substantiam nulla praedicatione constituunt; nam nec proprie uniuersalia dicuntur [*](1 omnis speciem] species R rationalitas HNP 2 rationalitas HNP 3 substantia N 4 aliquando—aliquando] aliquo modo quid N 7 ante lapidi s. l. pario Em2 post nigrum add. ut CEGLP, ante edd. ante Aethiopi add. et E 8 continentur uero] HLm2NP continentur- que cett. 9 plura HN 10 enim] etenim N ad simus s. l. naribus pressis E 12 ex quod part. ras. quae Cm2 quod est] quidẽ G ante intra add. et E plurima om. EGH 13 occurri] opponi HN 14 pr. aliquo modo] aliquando EGLm2P post. aliquo modo om. N aliquando Em2Lm2P 15 rationalitas H 17 homo] nomen hominis HN mortale edd. respondemus HN respondebimus contra haec GLPR 18 praedicantur de pluribus C 20 a R 21 sunt H differentiae om. HN speciem forment] CEGP speciem formant Lm(??) (informent m2 hrm) N formant speciem H informant speciem R 22 con- tineantur HN 23 ad constituunt in mg. ał subsistunt Hm2)
336
accidentia, cum de speciebus pluribus dicuntur, differentiae uero maxime. quae enim quorumlibet uniuersalia sunt, ea neoesee est eorum quorum sunt uniuersalia, etiam substantiam continere. qno fit ut quia differentiae substantiam monstrant, intentione ac remissione careant — una enim quaeque substantia neque contrahi neque remitti potest —, at uero accidentia quoniam nullam constitutionem substantiae profitentur, intentione cre- scunt et remissione decrescunt. Illa quoque eorum est dif- ferentia, quod differentiae contrariae permisceri, ut ex his fiat aliquid, non queunt, accidentia uero contraria miscentur et quaedam medietas ex alterutra contrarietate coniungitur. ex rationabili enim et inrationabili nihil in unum iungi potest, ex albo uero et nigro coniunctis fit aliquis medius color.

Expositis igitur distantiis differentiae ad cetera restat de specie dicere, cuius quidem differentias ad genus ante colle- gimus, cum generis ad speciem differentias dicebamus. eiusdem etiam speciei distantias ad differentiam diximus, cum differentiae ad species dissimilitudines monstrabamus. restat igitur speciem proprii et accidentium communioni coniungere, tum differentia segregare.

Speciei autem et proprii commune est de se intri- cem praedicari; nam si homo, risibile est, et si risi- [*](21—p. 337, 4] Porph. p. 20, 11—15 (Boeth. p. 49, 5—10).) [*](1 pluribus speciebus HN 2 maximae EH, add. dicuntur uniuersalia et (et om. R) proprie Lm2 (in mg.) R 4 ut om. CG, s. l. Lm2 5 una quaeque enim HNR 6 quoniam] quia E 7 profitentur] monstrant R ante intentione add. et HN 9 his] se C 10 misceantur N permiscen- tur R et] ut C 11 coniunguntur LN fiat C 12 rationali C (bi s. l. er.) HN inrationali HN in unum] L in om. cett.; cf. indicem Meiseri s. unus 13 post color s. l. ut uenetns Pm2 15 ad genus— differentias om. EG 16 dicebamus] diximus EGP 17 diximus] dice- bamus C 19 proprio HLm1NP accidenti Lm1 accidenti tum HPm2 accidentique (om. et) N communione HLm1NP tunc R 20 disgre- gare N 21 de inscript. ap. Porph. cf. ad p. 102, 7 23 nam—dictum est (p. 337, 4)] LRQ, om. cett. post homo add. est ΔΣ, s. l. Am2 et si] ΔΕΈ et LΓΛΠΦ ita et R post risibile add. est ΔΣΨ)

337
bile, homo est – risibile uero quoniam secundum id quod natum est sumi oportet, saepe iam dictum est —; aequaliter enim sunt species his quae eorum partici- pant et propria quorum sunt propria.

Commune, inquit, habent propria atque species ad se ipsa praedicationes habere conuersas. nam sicut species de proprio, ita proprium de specie praedicatur; namque ut est homo risi- bilis, ita risibile homo est; idque iam saepius dictum esse commemorat. cuius communitatis rationem subdidit, eam scilicet, quia aequaliter species indiuiduis participantur, sicut eadem propria his quorum sunt propria. quae ratio non uidetur ad conuersionem praedicationis accommoda, sed potius ad illam aliam similitudinem, quia sicut species aequaliter indiuiduis participantur, ita etiam propria; aeque enim Socrates et Plato homines sunt, sicut etiam risibiles. itaque tamquam aliam communionem debemus accipere quod est additum : aequaliter enim sunt species his quae eorum participant et pro- pria quorum sunt propria. an magis intellegendum est hoc modo dictum, tamquam si diceret ‘aequalia enim sunt species et propria’? nam quia species eorum sunt species quae spe- ciebus ipsis participant, et propria eorum propria quae|pro- [*](p.109) priis participant, proprium atque species aequaliter utrisque sunt, id est neque species superuadit ea quae specie parti- [*](8 saepius] cf. infra.) [*](1 est om. R ante secundum add. et A (s. l.) Busse, om. Porph. p. 20, 13 id om. J! 2 natum] Porph. p. 20, 14 κατά τό πεοοχέναι γελάν sumi oportet] LR dicitur Q; Porph. ληπτεον 3 sunt om. Φ, post spe- cies P earum R, ex eorum ut uid. 5m2 7 ita—est homo in mg. Hm2 praedicamus EGHm2P p.c.R namque om. N nam R 8 ita homo risibile est E ita est risibile homo R iam] etiam C saepius] HN superius cett. (recte?); cf. saepe 2, et ad p. 317, 4. 325, 14 10 qua CGLP eadem] eodem modo E 11 ratio] puto Em2 12 accommo- data edd. 13 qua CGEm1P ante indiuiduis add. ab HNR, s. l. Lm2 14 participatur H 18 ac Lp,c.Pm2 est om. C 19 aequa- liter N 20 post propria add. quorum sunt propria C 21 et propria— atque species] atque proprium species N 23 post. speciei EGLP)

338
cipant, neque propria superuadunt ea quae propriis participant. cumque haec propria specierum sint. propria, species ac pro- pria aequalia esse necesse est atque inuicem praedicari.

Differt autem species a proprio, quoniam species quidem potest et aliis genus esse, proprium uero et aliarum specierum esse inpossibile est. et species quidem ante subsistit quam proprium, proprium uero postea fit in specie; oportet enim hominem esse, ut sit risibile. amplius species quidem semper actu adest subiecto, proprium uero aliquando potestate; homo enim semper actu est Socrates, non uero semper ridet, quamuis sit natus semper risibilis. amplius quorum termini differentes, et ipsa sunt differentia; est autem speciei quidem sub genere esse et de plu- [*](4—p. 339, 3] Porph. p. 20, 16—21, 3 (Boeth. p. 49, 11—50, 2). 14 quorum—differentia] Abaelardus II, Introduct. ad theolog. p. 94; Theo- log. christ. p. 488; De unit, et trinit. diuina p. 58 Stoelzle.) [*](1 nec CELN 2 haec om. LN, del. uid. E sunt EHa.c.N, add. et CE (del.) GH (del.) P (del. m2) propriis (post sint) E (del.) G proprii Ha.c. 4 DE PROPRIETATIBVS Δ DE DIFFERENTIA C; de Porph. cf. ad p. 105, 16 5 a om. GHLNR, s. l. Pm2ilm2 6 et om RSΣ; Porph. p. 20, 17 cod. BM χαί proprium—praedicari (p. 339, 2)] LRQ, om. cett. et om. Porph. 9 post RΣ post enim add. ante L ut] Porph. p. 20, 20 Ινα xai (Voti om. cod. M) ut sit s. l. \m2 11 potestate] Porph. p. 20, 21 xol δονάμε: 12 enim] uero L est om. R non uero semper] ΔΛΠΨ edd. Busse non semper autem Γ2Φ semper autem non LR; Porph. p. 20, 22 γελά δέ oix αεί; cf. infra p. 340, 4 13 quamquam (uel quan-) LΓΦ natura in ras. Am2 14 termini] definitiones (uel diff-) LRΓΦ, ad termini s. l. ł diffinitiones \m2 differentes] ΓΑ differentes sunt Δ»ιίΠ2Φ differunt LRsm2ii}; Porph. p. 20, 23 ων οί οροί διάφοροι; quo- rum termini, id est diffinitiones (id est diff. om. p. 94) sunt differentes (sunt differentiae p. 488), ipsa quoque sunt differentia Abaelard. 15 spe- cies R, post speciei s. l. diffinicio Am2 quidem] RT\m2 (in ras.) Ψbrm Busse in adn., semper \m1 (ut uid.) All/p Busse in contextu, esse semper L quidam terminus Σ; quidem sub genere semper esse Φ ante sub add. et LA Busse; Porph. εατιν δέ ειδοος uev το οπδ τό γένος είνα:)

339
ribus et differentibus numero in eo quod quid est praedicari et cetera huiusmodi, proprii uero quod est soli et semper et omni adesse.

Primam proprii et speciei differentiam dicit quoniam species potest aliquando in alias species deriuari, id est potest esse genus, ut animal, cum sit species animati, potest esse hominis genus. sed nunc non de his speciebus loquitur quae sunt specialissimae, atque hunc confundere uidetur errorem, quod cum de his speciebus dicere proposuerit quae essent ultimae, nunc de his quae sunt subalternae et saepe locum generis optineant disserit. propria uero nullo modo esse genera possunt, quoniam specialissimis adaequantur; quae quoniam genera esse non queunt, nec propria quae sibi sunt aequalia, genera esse permittuntur. Rursus species semper ante subsistit quam proprium—nisi enim sit homo, risibile esse non poterit —, et cum ista simul sint, tamen substantiae cogitatio praecedit proprii rationem. omne enim proprium in accidentis genere collocatur, eo uero differt ab accidenti, quia circa omnem solam quamlibet unam speciem uim propriae praedicationis continet. quodsi pviores sunt substantiae quam accidentia, species uero substantia est, proprium uero accidens, non est dubium quin prior sit species, proprium uero posterius. Dis- [*](1 est] sit 2 edd.; cf. p. 340, 13. 341, 22 2 praedicari] Porph. p. 21, 2 ■κατηγορούμενον είναι post huiusmodi add. praedicari Im1, del. m2 pro- prium R quod est om. ΓΦΨ, del. \m2;Porph. τό μονω προοείνα;. 3 soli et omni et semper Λ semper et soli et omni 2 scilicet semper et omni Gm1, ante scilicet in mg. sali et semper m2 4 ad dicit s. l. dicunt Έ 5 diriuari EGNPR 7 specialissimae sunt H 8 hunc s. l. L nunc N hinc C hic Em2 uidetur confundere C 9 essent] sunt L 11 genera s. l. Lm2, ante esse HRS 13 non queunt] nequeunt L non pos- sunt NR 14 permiitunt C (ur er.) N species—subsistit] species est semper ante C 15 homo sit LPR 16 ista] ita CLa.c. 18 uero] Brandt enim codd. edd. accidente CNR quia] quod L 19 speciem om. H propriae del. Lm2 20 post continet add. accidens autem quando continet, ad multas species potest diffundi EL. (in mg. inf. m2) Pbrm 21 accidens—proprium uero om. R 22 uero om. EG, s. l. Pm2 Decernuntur GHLP Disterminantur E)

340
cernuntur etiam species a propriis actus potestatisque natura; species enim actu semper indiuiduis adest, propria uero ali- quotiens actu, potestate autem semper. Socrates enim et Plato actu sunt homines, non uero semper actu rident, sed risibiles esse dicuntur, quia tametsi non rideant, ridere tamen poterunt. natura itaque species et proprium semper subiectis adest, sed actu species, proprium uero non semper actu, uelut dictum est. At rursus quoniam definitio substantiam monstrat, quorum diuersae sunt definitiones, diuersas necesse est esse substantias; speciei uero et proprii diuersae sunt definitio- nes, diuersae sunt igitur substantiae. est autem speciei definitio esse sub genere et de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicari; quam superius frequenter expositam nunc iterare non opus est. proprium uero non ita : definitur : proprium est quod uni et omni et semper speciei adest. quodsi definitiones diuersae sunt, non est dubium spe- ciem ac proprium secundum naturae suae terminos discrepare.

Speciei uero et accidentis commune quidem est de pluribus praedicari; rarae uero aliae sunt communi-20 [*](18—p. 341, 2] Porph. p. 21, 4-7 (Boeth. p. 50, 3—6).) [*](1 species om. EHP, s. l. Lm2, ante etiam G a propriis in ras. Lm2, a (om. R) proprio Pm2R actu CHLm1N 2 post uero add. non semper (actu s. l. add. Lm2) sed EGLPR 3 actu om. EG, del. R, s. l. Lm2 autem semper om. EGR 4 ante sunt add. semper N 5 quia om. HN, s. l. Lm2 tametsi] etiamsi C potuerunt N pos- sunt R non (del. E) poterunt EG 6 ante species add. e(??) R, ras. L ad- est] adsunt H 7 uelut] ut NR 9 diuersas—definitiones (10) om. N 11 igitur—speciei] substantiae igitur. est speciei autem H substantiae— de pluribus in mg. inf. Gm2 speciei definitio] diffinitio speciei spe- cies C 12 sub genere esse HΝ 14 opus non H ita definitur, om. non Hbrm, er. E; ita, <sed> definitur Brandt, cf. p. 347, 4 15 spe- ciei om. H 18 de inscript. ap. Porph. cf. ad p. 102, 7 19 uero] autem H est quidem C 20 sunt aliae HRT)

341
tates propterea, quoniam quam plurimum a se distant accidens et id cui accidit.

Speciei atque accidentis similitudinem communem dicit de pluribus praedicari; de pluribus enim dicitur species, sicut et accidens. raras uero dicit esse alias eorum communiones idcirco, quoniam longe diuersum est id quod accidit et cui accidit. cui enim accidit, subiectum est atque suppositum, quod uero accidit, superpositum est atque aduenientis naturae. item quod supponitur substantia est, quod uero uelut accidens praedicatur, extrinsecus uenit. quae omnia multam eius quod est subiectum et eius quod est accidens differentiam faciunt. tamen inueniri etiam aliae possunt speciei et accidentis inse- parabilis communitates, ut semper adesse subiectis — aeque enim homo singulis hominibus | semper adest et inseparabilia [*](p. 110) accidentia singulis indiuiduis praesto sunt —, et quod sicut spe- cies de his quae indiuidua continet, aeque de pluribus accidentia indiuiduis praedicantur; nam homo de Socrate et Platone, nigrum uero atque album de pluribus coruis et cygnis quibus accidit nuncupatur.

Propria uero utriusque sunt, speciei quidem in eo quod quid est praedicari de his quorum est species, [*](20—p. 342, 15] Porph. p. 21, 8—19 (Boeth. p. 50, 7—20).) [*](1 quam om. ΗLΣΑΛ'Ψ (recte?), s. l. Πm2, quem R qui (ut uid.) N; Porph. p. 21, 6 itXststov distant ante a se Δ (s. l. m2) A, a se om. N 2 ante accidens add. et Γ id om. 12, s. l. Pm2, hoc Σ; Porph. p. 21, 7 *a\ το m οομβέβηχβν accidunt Em1P 3 atque] et HL accidens Έ dicit om. E, s. l. Lm2Pm2 de s. l. Lm2 5 dicit alias, post er. esse uid. C 7 atque] et H 8 est om. EGHP adueniens EPm1 accidentis N 11 et eius] eius est E 12 possunt) sunt E insepa- rabiles Cm1GP 13 subiectis semper adesse HN post adesse add. possunt E 15 sicut] L (s. l. m2) Rbrm, om. cett. codd. p 16 conti- nent H ante accidentia add. ut CH 17 praedicatur G et om. EGHPR 20 ET om. R de inscript. ap. Porph. cf. ad p. 105, 16 21 in] et C 22 est] sunt Hm1 sit Σ praedicare EGm1P, praedi- catur 2 de his om. Σ hiis Φ quorum—in eo] in eo accidentis autem quorum est species Φ)

342
accidentis autem in eo quod quale quiddam est uel aliquo modo se habens; et unam quamque substantiam una quidem specie participare, pluribus autem acci- dentibus et separabilibus et inseparabilibus; et spe- cies quidem ante subintellegi quam accidentia, uel si sint inseparabilia — oportet enim esse subiectum, ut illi aliquid accidat —, accidentia uero posterioris generis sunt et aduenticiae naturae. et speciei quidem participatio aequaliter est, accidentis uero, uel si inseparabile sit, non aequaliter; Aethiops enim alio Aethiope habebit colorem uel intentum amplius uel remissum secundum nigredinem.

Restat igitur de proprio et accidenti dicere; quo enim proprium ab specie et differentia et genere differt, dictum est.

Quod nunc proprium speciei et accidentis se exequi polli- cetur, tale proprium intellegendum est quod, ut superius dictum est, ad comparationem dicitur differentium rerum. species enim in eo quod quid est praedicatur, accidens uero in eo quod quale est. qua differentia non ab accidentibus solis species [*](2 unam quamque—4 inseparabilibus] Abaelardns II, Introduci. ad theolog. p. 89; Theolog. christ. p. 479. 17 superius] p. 297, 9. 301, 5.) [*](1 quale] quale est N quidem CEm1 quidam m2 uel—habens om. CEGHN 2 aliquo modo] quomodo ΓΦ; Porph. p. 21, 10 πώς; cf. supra p.128, 10 adn. et—nigredinem (12)] LRQ, om. cett. 3 unam R qui- dem om. Abaelard. participari LΓΔΣa.c.Φ praedicari \m1 autem] uero L Abaelard. 4 tert. et om. Γ 5 post quidem add. sane LΓΛ (s. l. m2) ΙIΣΦ Busse, om. RΛΨ cum Porph. p. 21, 12 post subintel- legi add. potest Lpr possunt bm; Porph. w\ τά piv είδη προεπινοεΐται uel om. Φ ad uel si s. l. etiamsi Km2 6 inseparabilibus R 8 generis om. R aduentiuae R 9 aequalis Λ accidens LTm1Am1 10 alio Aethiope] Porph. p. 21, 16 ΑίίΚοπος 13 accidente HNRΔΣ, ante er. de P 14 enim] etiam H a] cod. Q Bussii (om. cett.) edd. (cf.p. 344, 9), ab scr. Brandt speciei Ca.r.EGR et om. CEGHPR differen- tiae GR 15 differt om. L differat ΦΣ distat R est dictum H, add. in illorum differentiis ad ipsum 2 18 dicatur R 20 est om. GP, post add. praedicatur H)

343
discernitur, uerum etiam a differentiis ac propriis, nec solum species ab eisdem, uerum etiam genus. praeterea quod species in eo quod quid est praedicatur, accidens uero in eo quod quomodo sese habeat, id quoque commune est cum genere; genus quippe ab accidenti in eo quod quid est et quomodo se habeat praedicatione diuiditur. Item unam quamque substantiam una uidetur species continere, ut Socratem homo, atque ideo Socrati una tantum propinquitas est species hominis. rursus indiuiduo equo una species equi est proxima, itemque in ceteris; uni cuique enim substantiae una species praeest. at uero uni cuique substantiae non unum accidens iungitur; uni cuique enim substantiae plura semper accidentia super- ueniunt, ut Socrati quod caluus, quod simus, quod glaucus, quod propenso uentre, et in aliis quidem substantiis de numero accidentium idem conuenit. Dehinc semper ante accidentia species intelleguntur. nisi enim sit homo cui accidat aliquid, accidens esse non poterit, et nisi sit quaelibet substantia cui accidens possit adiungi, accidens non erit. omnis autem sub- stantia propria specie continetur. recte igitur prius species, accidentia uero posterius intelleguntur; posterioris enim sunt, ut ait, generis et aduenticiae naturae. nam quae substantiam non informant, recte aduenticiae naturae esse dicuntur et posterioris generis; his enim substantiis adsunt quae ante dif- ferentiis informatae sunt. Rursus quoniam species substantiam [*](1 decernitur Rm2 ac s. l. Lm2 a EGH et a P 3 praedicatur post species H quod om. E, s. l. Gm2 4 se EP habet LR id—habeat (6) om. R est commune H post est add. speciei L (s. l. m2) brm 5 accidenti] edd. accidente codd. quod om. E 8 propinquitate EPm1 propinqua L species est LR 9 est equi H item H 10 una—substantiae in mg. Hm2 13 quod simus om. C 15 accidentium ex accommodantium Hm2 post conuenit add. dicere R ante om. C 16 accidit CHLNPR, recte? 18 autem del. Lm2 enim P 20 uero om. R, in mg. Lm2 posterius] postremo R enim] uero CE 21 generis ut ait CR nam quae] nam Rm1 namque EG nam quia CN 22 ante recte add. ideo EGL (s. l. m2) P (del. m2) esse om. H)
344
monstrat, substantia uero, ut dictum est, intentione ac remis- sione caret, speciei participatio intentionem remissionemque non suscipit. accidens uero uel si inseparabile sit, potest inten- tionis remissionisque cremento et detrimento uariari, ut ipsum inseparabile accidens quod Aethiopibus inest, nigredo. potest enim quibusdam talis adesse, ut sit fuscis proxima, aliis uero talis, ut sit nigerrima.

Restat nunc proprii communiones ac differentias persequi. sed quo proprium differat a genere uel specie uel differentia. superius demonstratum est, cum quid genus uel species uel differentia a proprio distaret ostendimus. nunc reliqua ad com- munitatem uel differentiam consideratio est, quid proprium accidentibus aut iungat aut segreget.

Commune autem proprii et inseparabilis accidentis est quod praeter ea numquam constant illa in quibus considerantur; quemadmodum enim praeter risibile non subsistit homo, ita nec praeter nigredinem sub- [*](14—p. 345, 2] Porph. p. 21, 20-22, 3 (Boeth. p, 51. 1—6).) [*](1 demonstrat H ac] et H 2 remissionemque] ac remissionem H 3 si s. l. CLm2 4 in (del. m2) incremento H decremento R edd. uti R ita E 5 ante nigredo add. ut Hm1N id est s. l. Hm2 6 fu- scis] La.c. edd. fuscus Lp.c. et cett. aliis uero] edd. uero aliis codd. (uero s. l. Lm2) 8 post proprii add. et accidentis N ac] ad EGLm1 9 quo] Cm2 (part. ras. corr.) quod Cm1EGLm1NPR quid HLm2; cf. p. 342, 13 10 quid] quod N quicquid E uel differentia uel species H 11 a s. l. Lm2 12 uel] et N quod E quae Hm2LR 13 iungit EGHm1LPm1R segregat LPR separet N 14 ACCIDEN- TIS] Porph. p. 21, 20 cod. Μ σομβεβηχοτος, cett. τοδ άχωρίστοο σομβεβη- αότος; de Porph. cf. etiam ad p. 102, 7 16 est post commune L, ante accidentis AAm1 accidentis inseparabilis est m2 praeter ea] prop- terea Φ constant] CH Busse (coll. p. 159, 7) consistant EGNPR hm1Ap.c.W edd. consistunt LAa. c. 112Φ consistent r\m2 illa post quibus N 17 quemadmodum—Aethiops (p. 345, 1)] LRQ, om. cett. 18 ita om. 2, s. l. Am2 subsistit] non subsistit Am2; Porph. p. 22, 1 ΰποσταίη dv)

345
sistit Aethiops, et quemadmodum semper et omni adest proprium, sic et inseparabile accidens.

Quoniam proprium semper adest speciebus nec eas ullo [*](p. 111) modo relinquit quoniamque inseparabile accidens a subiecto non potest segregari, hoc illis inter se uidetur esse commune, quod ea in quibus insunt, praeter propria uel inseparabilia accidentia esse non possint. inseparabilia uero accidentia com- parat, quoniam, ut in specie dictum est, rarissimae sunt speciei atque accidentis similitudines. quocirca multo magis proprii atque accidentis communitates difficile reperiuntur. accidens enim in contrarium diuidi solet, in separabile accidens atque in inseparabile, quae uero sub genere in contrarium diuiduntur, ea nullo alio nisi tantum generis praedicatione participant. quodsi proprium inseparabile quoddam accidens est, a separabili accidenti plurimum differt, atque ideo nullas proprii et separa- bilis accidentis similitudines quaerit. sed quia ipsum proprium certis quibusdam causis ab inseparabilibus accidentibus differt, horum et communitates inueniri possunt et inter se differentiae. quarum una quidem ea est quam superius exposuimus, secunda uero quoniam sicut proprium semper et omni speciei adest, ita etiam inseparabile accidens; nam sicut risibile omni homini et semper adest, ita etiam nigredo omni coruo et semper adiuncta est.

[*](8 ut in specie dictum est] p, 340. 20.)[*](1 et omni om. H et om. R; Porph. p. 22, 2 παντι και άεί 2 sic om. P sicut C et om. R 3 semper om. H 4 quodque Hm1 5 inter se post commune H 6 ea in] eam (m del. m2) H insunt] sunt R, add. ipsa propria et inseparabilia accidentia sunt E (del. et s. l. glosa est scr. m2) L (in mg. m2, om. sunt) P (om. sunt) uel] et LNR 7 possunt EHLm2NP uero s. l. Cm2 ante comparat s. l. proprio Cm2, post s. l. scil. proprio L 8 sunt post accidentis H 10 ante accidens add. scilicet E 11 enim] uero R 12 sub genere om HΝΡ, del. Lm2 14 quiddam CL quoddam post est H 16 simili- tudines—accidentibus in mg. Em2 17 causis om. EG rationibus Lm2PR 18 differentiae] dissentiae uel differentiae H 19 est ea H 21 post accidens add. est H 22 et semper om. H et semper adest s. l. Gm2 post. et] N edd., om. cett.)
346

Differt autem quoniam proprium uni soli speciei adest, quemadmodum risibile homini, inseparabile uero accidens, ut nigrum, non solum Aethiopi, sed etiam coruo adest et carboni et hebeno et quibusdam aliis. quare proprium conuersim praedicatur de eo cuius est proprium et est aequaliter, inseparabile autem accidens conuersim non praedicatur. et pro- priorum quidem aequaliter est participatio, acciden- tium uero haec quidem magis, illa uero minus.

Sunt quidem etiam aliae communitates uel proprie- tates eorum quae dicta sunt, sed sufficiunt etiam haec ad discretionem eorum communitatisque traditionem.

Proprii atque accidentis prima quidem differentia est quia proprium semper de una tantum specie dicitur, accidens uero minime, sed eius praedicatio in plurimas diuersi generis sub- stantias speciesque diffunditur. risibile enim de nullo alio nisi de homine praedicatur, nigrum uero, quod est inseparabile quibusdam accidens, tam coruo quam Aethiopi, quae diuersa sunt specie, tum coruo atque hebeno, quae differunt generi- bus, non tantum specie, praesto est. quo fit ut propriis quidem [*](1—13] Porph. p. 22, 4—13 (Boeth. p. 51, 7—17).) [*](1 PROPRII ET ACCIDENTIS] CPW, item Porph. p. 22, 4 cod. M (των αυτών plerique cett.), ACCIDENTIS ET PROPRII cett., nisi quod EORV II EORVNDEM Ψ; de Porph. cf. etiam ad p. 105, 16 2 Dif- ferunt CGΔΣΦ; Porph. p. 22, 5 διενήνοχεν proprium om. Σ 3 risi- bili N inseparabile—minus (10)] LRQ, om. cett. 4 soli LA‘l> 5 etiam] aeque R hebeno plerique codd., item 20. p. 347, 7 6 proprium est ΓΦ 7 post. est] ΓΔ (del. uid.) ΙΙΣΦΨ cum Porph. p. 22, 8, om. LRA Busse 8 autem] uero ΔΛ Busse conuersim non] nec conuersim A proprii RAm22 proprium uero Φ 9 aequaliter] R2, coni. Busse, aequalis cett.; Porph. p. 22, 9 και τών μέν ιδίων έπίτης ή μετοχή 10 hae Δ 11 uel] Porph. p. 22, 11 τέ καί 12 earum C dictae CEGHP hae N et R 13 traditionem ex distractionem E contradictionem Gm1 14 est om. H 16 praedicatio eius H 17 species Cm1 19 diuersae HLNPm2 diuisae m1 20 speciei H (ante sunt) N tunc R nec non Lm1 sed tum m2 21 tantum specie] uni tantum speciei P)

347
conuersio aequa seruetur, in accidentibus uero minime. quoniam enim propria in singulis esse possunt atque omnes continent, species conuerso ordine praedicantur; nam quod risibile est. homo est, et quod homo, risibile. nigrum uero non ita, sed ipsum quidem de his praedicari potest quibus inest, illa uero ad huius praedicationem conuerti retrahique non possunt; nigrum enim de carbone. hebeno, homine atque coruo prae- dicatur, haec uero de nigro minime, nam quae plurima con- tinent, de his quae continent praedicari possunt, ea uero quae continentur, de sese continentibus nullo modo nuncupantur. Rur- sus proprium quidem aequaliter participatur, accidens remis- sionibus atque intentionibus permutatur. omnis enim homo aeque risibilis est, Aethiops uero non aequaliter niger est, sed, ut dictum est. alius quidem paulo minus alius uero taeterrimus inuenitur.

Et de proprii quidem atque accidentis differentiis satis dictum est. restabat uero accidentis ad cetera communiones proprie- tatesque explicare, sed iam superius adnumeratae sunt, cum generis, differentiae, speciei et proprii ad accidens similitudines ac differentias adsignauimus. fortasse autem his institutus animus et sollertior factus alias praeter eas quas nunc diximus com- munitates uel differentias quinque rerum quae superius sunt positae reperiet, sed ad discretionem atque eorum similitudines comparandas ea fere quae sunt dicta sufficiunt. nos etiam, quoniam promissi operis portum tenemus atque huius libri seriem primo quidem ab rhetore Victorino, post uero a nobis [*](1 conseruetur (con s. l. m2) aequa conuersio H 2 esse presunt (pre- sunt del. m2) H esse Lm1 esse habent Lm2R 4 post post. homo add. est CLR post risibile add. est LPR 5 quibus] in quibus R 7 ante hebeno add. de H, er. uid. L 9 continentur HN 11 proprium post quidem H (s. l. m2) quidem om. G 12 permittatur E 15 deter- rimus CLN 16 proprii* (s er.) HL differentiis om. G proprietate E 17 accidens G 18 replicare EGLPR iam] etiam EG enumeratae La.c. 19 speciei] et speciei NR ad accidens] et accidentis Em1La.c.R 20 his om. NR 23 ante eorum add. ad EGLPR 24 sufficiant HR 26 ab in a mut. ut uid. C)

348
Latina oratione conuersam gemina expositione patefecimus, hic terminum longo statuimus operi continenti quinque rerum dis- putationem et ad Praedicamenta seruanti.

[*](1 conuersa ELm1 2 continenti om. C quinque] V L (in ras. m1?) edd., om. cett. 3 et om. C seruienti brm ANICII MALLII SEVERINI BOETII LIBER QVINTVS EXPLICIT SECVNDI SVPER YSAGOGAS COMMENTI P; FINIT. EXPLICIT EDITIONIS SECVNDAE COMMENTARIORV LIBER QVINTVS FELICITER. AMEN (er. uid.) DEO GRATIAS C; ANICII MANLII SEVERINI POETII (sic) ILLV- STRIS CONSVLIS EXPLICIT LIBER L; ANICII. MANLII. SEVERINI. BOETII. (A. M. S. B. N) V. C. ET ILL. (ILLS. N) EXCONS. (EXCS N) ORD. PATRICII. (ΈΧC.—PATR. om. G) IN ISAGOGAS (YS- EG) PORPHYRII (I pro Y N) IDE. INTRODVCTIONES (-NE E) IN CATE- GORIAS (KATH- N) A SE (om. N) TRANSLATAS. (-TĘ E, IDE— TRANSL. om. G) EDITIONIS (EDΙCΤ- E, AED- N) SCDĘ LIBER V (QVINTVS N) EXPLICIT EGN, add. TIBI PAX. AMEN. E; QVINQVAE (sic) FIT OPTATVS HIC FINIS ISAGOGARV R; subscriptione caret H, item e codd. Isagogen tantum a Boethio translatam continentibus ΓΛΣΦΊ’ (nisi quod in Φ recens quaedam est); post traditionem p. 346, 13 habent EXPLIC. LIB. HISAGOGARV PORPHIRII Δ, EXPLICIT Π)