Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Secundus hic arreptae expositionis labor nostrae seriem translationis expediet, in qua quidem uereor ne subierim fidi interpretis culpam, cum uerhum uerbo expressum comparatum- que reddiderim, cuius incepti ratio est quod in his scriptis in quibus rerum cognitio quaeritur, non luculentae orationis lepos, sed incorrupta ueritas exprimenda est. quocirca mul- tum profecisse uideor, si philosophiae libris Latina oratione compositis per integerrimae translationis sinceritatem nihil in Graecorum litteris amplius desideretur, et quoniam humanis animis excellentissimum bonum philosophiae comparatum est, [*](ANICII. MALLII. SEVERINI. BOECII. IN YSAGOGAS PORPHIRII. A SE TRANSLATA EDITIONIS SECVNDĘ LIBER PRIMVS INCIPIT- P; BOETII EXPOSITIO SCDA IN YSAGOG. E; BOETII COMMENTA IN ISAGOGAS G; INCIP COMENTV BOETII, in isagogis porphirii; Expos Scda L; COMENTV BOECII IN ISAGOGAS R; inscriptione carent CFHNS (nisi quod in FH recens quaedam est), item e codd. Isagogen tantum a Boethio translatam continentibus ΛΣ; ISAGOGAE PORPHYRII TRANSLATAE DE GRECO IN LATINVM A VICTORINO ORATORE (sic) ΓΦ; INCIP LIBER YSAGOGARVM (HΥS- \) POR- PHYRII (I pro Y Π) AII,- Icipidt isagoge porphyrii (m. poster.) Ψ; de titulo operis cf. Prolegomena) [*](6 fidi—reddiderim] cf. Horat. Ars poet. 133. 11—13] cf. Cic. Acad. post. I 3,12.) [*](6 fędi C foedi Hm1N infidi FGm1 7 uerbo] e uerbo N 8 incoepti CEGHPRS 10 corrupta Em1Sm1 incorruptae Em2 (e in mg. add. sed del.) Lm1 11 uidebor brm 13 graecis Lm2)

136
ut uia et filo quodam procedat oratio, ex animae ipsius effi- cientiis ordiendum est. triplex omnino animae uis in uegetandis corporibus deprehenditur, quarum una quidem uitam corpori subministrat, ut nascendo crescat alendoque subsistat, alia uero sentiendi iudicium praebet, tertia ui mentis et ratione subnixa est. quarum quidem primae id officium est, ut creandis, nutriendis alendisque corporibus praesto sit, nullum uero rati- onis praestet sensusue iudicium. haec autem est herbarum atque arborum et quicquid terrae radicitus adfixum tenetur, secunda uero composita atque coniuncta est ac primam sibi sumens et in partem constituens uarium de rebus capere potest ac multiforme iudicium. omne enim animal quod sensu uiget, idem et nascitur et nutritur et alitur, sensus uero diuersi sunt et usque ad quinarium numerum crescunt, itaque quicquid tantum alitur, non etiam sentit, quicquid uero sentire potest, ei prima quoque animae uis, nascendi scilicet atque nutriendi, probatur esse subiecta. quibus uero sensus adest, non tantum eas rerum capiunt formas quibus sensibili corpore feriuntur praesente, sed abscedente quoque sensu sensibili- busque sepositis cognitarum sensu formarum imagines tenent memoriamque conficiunt, et prout quodque animal ualet, lon- gius breuiusque custodit, sed eas imaginationes confusas atque ineuidentes sumunt, ut nihil ex earum coniunctione ac compo- [*](1 uia et filo quodam] CEm2H (uia fort. ras. ex uiae), uiae et filo quodam N uiae (s. l. R) ex filo quodam EmIGPR edd. uiae (ex uia S) ex quodam filo LS uiae (s. l. filo m1) quodam F ratio CEmIGLRS ex] ab Hm1NP efficienti Em1 efficientis Fa. c. 3 post uitam add. solum CFHP solam N corporis GNRL a.r.Sa.r. 5 rationis FGRS 6 procreandis CHNP 7 nutriendisque (om. alendis) EL sit s. l. Gm2Nm2 9 terra CN 10 ac] ad FSm1 at LSm2 et G 11 rebus] quibus GRS de rebus de quibus L 12 poterit E post iudicium add. capit E (sed del.) L, s. l. m2 in HRS 13 et nutritur om. CHP, s. l. nutritur (om. et) Lm2 14 ita CHR 16 poterit E quoque prima FGm2H 19 praesente ante feriuntur FHN praesentes CHm1N abscedente] Em2FGHmINESa.r. absente CEm1Hm2LPSp.r. 20 re- positis GR 22 imagines FHN 23 ante sumunt add. sic brm)
137
sitione efficere possint, atque idcirco meminisse quidem possunt, nec aeque omnia, admissa uero obliuione memoriam recolli- gere ac reuocare non possunt, futuri uero his nulla cognitio est. sed uis animae tertia, quae secum priores alendi ac sen- tiendi trahit hisque uelut famulis atque oboedientibus utitur, eadem tota in ratione constituta est eaque uel in rerum prae- sentium firmissima conceptione uel in absentium intellegentia uel in ignotarum inquisitione uersatur. haec tantum humano generi praesto est, quae non solum sensus iraaginationesque perfectas et non inconditas capit, sed etiam pleno actu intel- legentiae quod imaginatio suggessit, explicat atque confirmat, itaque, ut dictum est, huic diuinae naturae non ea tantum cognitione sufficiunt quae subiecta sensibus comprehendit, uerum etiam et insensibilibus imaginatione concepta et absen- tibus rebus nomina indere potest et quod intellegentiae ratione comprehendit, uocabulorura quoque positionibus aperit, illud quoque ei naturae proprium est, ut per ea quae sibi nota sunt ignota uestiget et non solum unum quodque an sit, sed quid sit etiam et quale sit nec non cur sit, optet agnoscere, quam triplicis animae uim sola, ut dictum est, hominum natura sor- tita est. cuius animae uis intellegentiae motibus non caret, quia in his quattuor propriae uim rationis exercet, aut enim aliquid an sit inquirit aut si esse constiterit, quid sit addubitat, quodsi etiam utriusque scientiam ratione possidet, quale sit [*](2 admissa] CR amissa EFGm1NP amissam Gm2LS, ras. et s. l. ex admissam H memoriam om. FGR, s. l. Sm2, memoria H 3 hiis F, sic saepe cogitatio CNm2 4 animae uis CEL 5 ante trahit add. uires brm 6 ea CHm1N est ante constituta CEGS, om. R 7 con- tentione EGm1Sm1 contemplatione R, m2 in GLS 8 in s. l. Gm1PmS, del. Lm2 ignotorum Hm1N 9 imaginationes EN 11 conformat Gm2Pm2 13 cognitione] in cognitione FHNP 14 et] ex Em1HN sensibilibus CEm1Hp. c. Nm2 sensibus Ha. c. Nm1 ante imaginatione add. sibi E (del. m2) NPSm2 imaginatione] in agnitione Gm1Sm1 agnitione Gm2R post concepta add. nomina Hm1, idem post rebus s. l. m2 17 sint E 19 optat LR 22 quia] qua Gm1 atque EHm1Pm1 24 scientiam post ratione E sententiam Hm1 pos- sedit FRS)
138
unum quodque uestigat atque in eo cetera accidentium momenta perquirit, quibus cognitis cur ita sit quaeritur et ratione nihilo minus uestigatur.

Cum igitur hic actus sit humani animi, ut semper aut in <rerum> praesentium comprehensione aut in absentium intel- [*](p. 47) legentia aut in ignotarum inquisitione | atque inuentione uer- setur, duo sunt in quibus omnem operam uis animae ratio- cinantis inpendit, unum quidem, ut rerum naturas certa inqui- sitionis ratione cognoscat, alterum uero, ut ad scientiam prius ueniat quod post grauitas moralis exerceat, quibus inquirendis permulta esse necesse est, quae uestigantem animum a recti itinere non minimum progressione deducant, ut in multis euenit Epicuro, qui atomis mundum consistere putat et honestum uoluptate metitur, hoc autem idcirco huic atque aliis accidisse manifestum est, quoniam per imperitiam disputandi quicquid ratiocinatione comprehenderant, hoc in res quoque ipsas euenire arbitrabantur, hic uero magnus est error; neque enim sese ut in numeris, ita etiam in ratiocinationibus habet, in numeris enim quicquid in digitis recte computantis euenerit, id sine dubio in res quoque ipsas necesse est euenire, ut si ex calculo centum esse contigerit, centum quoque res illi numero sub- iectas esse necesse est. hoc uero non aeque in disputatione seruatur; neque enim quicquid sermonum decursus inuenerit, [*](4 aut om. CNR, s. l. Gm2Sm2 5 rerum add. edd. post praesentium, ante Brandt; cf. p. 137, 6 6 ignotorum Gm2Hm1Lm2N ante in- uentione s. l. in Hm2 8 inpendat FPSa.c. naturam FHm1N certa inquisitionis] Gm2H certae inquisitionis FNP inquisitionis certa CELm2, om. certa Gm1Lm1RS (fort. recte) 10 quod] eius quod r exer- cet Hm1 12 minimum ante non E minime FSm1 diducant FGm2 13 atbomis plerique codd. consistere in mg. Hm2 constare CFP, post er. ł consistere C honestam Em1P honestatem F 14 uoluptate om. F uoluptatera CEHm2 (te* m1) LNR, add. corporis L (del. m2) R, s. l. Gm2, ante uol. edd. mentitur CEGHPRSm1 hoc] haec H 16 racione CN comprehenderent m1 in EHN 17 nero] ergo H maximus E error est CFHNP post sese add. res FR, s. l. Pm2 19 digitos CEFN)

139
id natura quoque fixura tenetur, quare necesse erat eos falli qui abiecta scientia disputandi de rerum natura perquirerent, nisi enim prius ad scientiam uenerit quae ratiocinatio ueram teneat disputandi semitam, quae ueri similem, et agnoscere quae fida, quae possit esse suspecta, rerum incorrupta ueritas ex ratiocinatione non potest inueniri. cum igitur ueteres saepe multis lapsi erroribus falsa quaedam et sibimet contraria in disputatione colligerent atque id fieri inpossibile uideretur, ut de eadem re contraria conclusione facta utraque essent uera quae sibi dissentiens ratiocinatio conclusisset, cuique ratiocinationi credi oporteret, esset ambiguum, uisum est prius disputationis ipsius ueram atque integram considerare naturam, qua cognita tum illud quoque quod per disputationem inueniretur, an uere comprehensum esset, posset intellegi, hinc igitur profecta est logicae peritia disciplinae, quae disputandi modos atque ipsas ratiocinationes internoscendi uias parat, ut quae ratiocinatio nunc quidem falsa, nunc autem uera sit, quae uero semper falsa, quae numquam falsa, possit agnosci, huius autem uis duplex esse perpenditur, una quidem in inueniendo, altera in iudicando. quod Marcus etiam Tullius in eo libro cui Topica titulus est, euidenter expressit dicens; Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partes, unam inue- niendi, alteram iudicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem uidetur, Aristoteles fuit. Stoici [*](20 Tullius] Top. 2, 6 s.) [*](1 ante natura add. in HLSpr, s. l. Pm2 3 post nisi add. quis r prius enim E 4 disputandi om. GRS ad ueri similem s. l. ał que ueri se similem agnouerit Hm2 et agnoscere] FSm1 (om. et) et agnouerit EGLPRSm2 (om. et) edd. ut ex hoc delectia rationum que- amus agnoscere Hm1, s. l. ał et agnouerint quae fida et reliqua m2 ut ex diligentia rationum queamus (ex quaeramus C) agnoscere CN 7 et sibimet] sibimet C sibi et EGRS 9 post re s. l. si Cm1? 10 cuique) CHm1N cuiue cett. 13 tunc FHNPm1R post an add. id R, s. l. Gm2Lm2, 2 litt. er. C 15 ipsis ratiotinationibus Hm2 16 ante internoscendi add. et brm uiam CFHN 19 inneniendi et iudicandi (om. in) Hm2 24 quidem uidetur] FHNPCic. uidetur quidem GRS quidem om. CEL)
140
autem in altera elaborauerunt; iudicandi enim uias diligenter persecuti sunt ea scientia quam διαλεκτικήν appellant, inueniendi artem, quae τοπική dicitur quaeque ad usum potior erat et ordine naturae certe prior, totam reliquerunt, nos autem quoniam in utraque summa utilitas est et utram- que, si erit otium, persequi cogitamus, ab ea quae prima est, ordiemur, cum igitur tantus huius considera- tionis fructus sit, danda est huic tam sollertissimae disci- plinae tota mentis intentio, ut primis firmati in disputandi ueritate uestigiis facile ad rerum ipsarum certam comprehen- sionem uenire possimus.

Et quoniam qui sit ortus logicae disciplinae praediximus, reliquum uidetur adiungere, an omnino pars quaedam sit philosophiae an ut quibusdam placet, supellex atque instru- mentum, per quod philosophia cognitionem rerum naturamque deprehendat, cuius quidem rei has e contrario uideo esse sen- tentias. hi enim qui partem philosophiae putant logicam con- siderationem, his fere argumentis utuntur, dicentes philoso- phiam indubitanter habere partes speculatiuam atque actiuam. de hac tertia rationali quaeritur an sit in parte ponenda, sed eam quoque partem esse philosophiae non potest dubitari, nam sicut de naturalibus ceterisque sub speculatiua positis solius philosophiae uestigatio est itemque de moralibus ac [*](2 uias] ENPCic.p, om. cett. codd., uiam brm ea scientia] Pm1Cic. eam scientiam EPm2 edd. eam scilicet scientiam CN artem et scientiam FSm2 scientiam GHLRSm1 3 διαλεκτικήν] Cic. dialecticen CFGHL- NPm2RS dialecticam E dialectica Pm1 τοπική] Cic. topice Gm2LNS topica CEFGm1HPR 4 quaeque] quae et Cic. 5 prior] prior est GLa.c.RS 6 in—est et] CN Cic., s. l. Pm2, om. cett. codd., Boethius etiam in comment. in Cic. Top. lib. I p. 1047 D haec uerba respicit 8 prima] prior Cic. ordiemur] EHm1NCic. ordiamur CGHm2LPRS ordinamus F 13 quid FHm1NPp.c. quod a.c. 14 ante reliquum add. esse GHP pars sit quaedam GN quaedam pars sit L 18 hii EHL 20 ante habere add. duas L m 1860 21 post rationali add. uel orationali EFGH (del. m2) RS (del. mS) id est logica L (s. l. m2) edd. ad an s. l. si Cm2 24 inuestigatio L)

141
reliquis quae sub actiuam partem cadunt, sola philosophia perpendit, ita quoque de hac parte tractatus, id est de his quae logicae subiecta sunt, sola philosophia iudicat. quodsi speculatiua atque actiua idcirco philosophiae partes sunt, quia de his philosophia sola pertractat, propter eandem causam erit logica philosophiae pars, quoniam philosophiae soli haec dis- putandi materia subiecta est. iam uero inquiunt : cum in his tribus philosophia uersetur cumque actiuam et speculatiuam consideratio|nem subiecta discernant, quod illa de rerum naturis, [*](p. 48) haec de moribus quaerit, non dubium est quin logica disci- plina a naturali atque morali suae materiae proprietate di- stincta sit. est enim logicae tractatus de propositionibus atque syllogismis et ceteris huiusmodi, quod neque ea quae non de oratione, sed de rebus speculatur neque actiua pars, quae de moribus inuigilat, aeque praestare potest, quodsi in his tribus, id est speculatiua, actiua atque rationali, philosophia consistit, quae proprio triplicique a se fine disiuncta sunt, cum specula- tiua et actiua philosophia partes esse dicuntur, non dubium est quin rationalis quoque philosophia pars esse conuincatur. qui uero non partem, sed philosophiae instrumentum putant, haec fere afferant argumenta, non esse inquiunt similem logicae finem speculatiuae atque actiuae partis extremo, utraque enim illarum ad suum proprium terminum spectat, ut speculatiua [*](2 tractat Ep.r.FR, m2 in GLP 3 diiudicat CHm2 5 sola philo- sophia CFN pertractet Em1 tractat Hm1 7 iam] tam R ita FL 9 sublectas discernat Em2 10 dubium non est CEL non est dubium F 11 a om. LS, s. l. Gm2Pm2, postea add. R disiuncta (iunc in ras. m1?) R 12 est enim] etenim GLRS post tractatus add. est LR, s. l. Pm2 14 orationibus E ratione Lm1, add. est L 17 sint Rm1, ex sit Sm2 cumque H (q. er.) Lm2N 18 et] atque EFNP philosophiae pbr dicantur Lm2N non est dubium EFHNP 21 haec—argumenta del. G asserunt (ss in ras. m1?) C similem om. GR, post finem s. l. Sm2, ad similem s. l. ł proprium Pm2 22 ante speculatiuae add. sed R, s. l. Gm2Lm2 extremum E (u ex a uel o m2) GL (um ex am m2) Pm2RSm1 23 proprium suum C ut] ita ut brm)
142
quidem rerum cognitionem, actiua uero mores atque instituta perficiat, neque altera refertur ad alteram, logicae uero finis esse non potest absolutus, sed quodammodo cum reliquis duabus partibus colligatus atque constrictus est. quid enim est in logica disciplina quod suo merito debeat optari, nisi quod propter inuestigationem rerum huius effectio artis inuenta est? scire enim quemadmodum argumentatio concludatur uel quae uera sit, quae ueri similis, ad hoc scilicet tendit, ut uel ad rerum cognitionem referatur haec scientia rationum uel ad inuenienda ea quae in exercitium moralitatis adducta beatitu- dinem pariunt. atque ideo quoniam speculatiuae atque actiuae suus certusque finis est, logicae autem ad duas reliquas partes refertur extremum, manifestum est non eam esse philosophiae partem, sed potius instrumentum, sunt uero plura quae ex alterutra parte dicantur, quorum nos ea quae dicta sunt strictim notasse sufficiat. Hanc litem uero tali ratione dis- cernimus. nihil quippe dicimus impedire, ut eadem logica partis uice simul instrumentique fungatur officio, quoniam enim ipsa suum retinet finem isque finis a sola philosophia, consideratur, pars philosophiae esse ponenda est, quoniam uero finis ille logicae quem sola speculatur philosophia, ad alias eius partes suam operam pollicetur, instrumentum esse philosophiae non negamus; est autem finis logicae inuentio iudiciumque rati- onum. quod scilicet non esse mirum uidebitur, quod eadem pars, eadem quoddam ponitur instrumentum, si ad partes corporis animum reducamus, quibus et fit aliquid, ut his quasi quibusdam instrumentis utamur, et in toto tamen corpore par- tium obtinent locum, manus enim ad tractandum, oculi ad [*](1 rerum] Em2H(in mg. m1?) Lm2 edd., post cognitionem add. rerum s. l. Pm2Sm2, add. naturalium rerum F, s. l. Gm2, om. cett. 2ad alteram] de altera Em2 3 non potest esse FGN 4 est om. C 5 aptari FGm1Hm1Pm2R 6 affectio EFHLm2Pm1Bm1 8 intendit F 9 rationum scientia CLP 10 mortalitatis bm 11 parant Ea.c. pariant Hm1 15 alterutra] utraque EP, add. post alterutra H, del. m2 ante dicta add. supra EP, s. l. Lm2 18 enim] nero CFHN 21 ei F 24 uidetur Em1FGm2LNPm2 28 optineant Fp.c.S)
143
uidendum, ceteraeque corporis partes proprium quoddam uidentur habere officium, quod tamen si ad totius utilitatem corporis referatur, instrumenta quaedam corporis esse deprehenduntur quae etiam partes esse nullus abnuerit, ita quoque logica disciplina pars quidem philosophiae est, quoniam eius philo- sophia sola magistra est, supellex uero, quod per eam inqui- sita philosophiae ueritas uestigatur.

Sed quoniam, quantum mihi quoque breuitas succincta largita est, ortum logicae et quid ipsa logica esset explicui, nunc de eo nobis libro pauca dicenda sunt quem in praesens sumpsimus exponendum, titulo enim proponit Porphyrius intro- ductionem se in Aristotelis Praedicamenta conscribere, quid uero ualeat haec introductio uel ad quid lectoris animum praeparet, breuiter explicabo. Aristoteles enim librum qui De decem praedicamentis inscribitur hac intentione composuit, ut infinitas rerum diuersitates quae sub scientiam cadere non possent, paucitate generum comprehenderet, atque ita quod per incomprehensibilem multitudinem sub disciplinam uenire non poterat, per generum, ut dictum est, paucitatem animo fieret scientiaeque subiectum. decem igitur genera rerum esse omnium considerauit, id est unam substantiam et accidentia nouem, quae sunt qualitas, quantitas, relatio, ubi, quando, facere et pati, situs, habere, quae quoniam genera essent su- prema et quibus nullum aliud superponi genus posset, omnem necesse est multitudinem rerum horum decem generum spe- [*](1 quoddam] quod Em1 (aliquod m2) G 2 utilitatem post corporis EG, ante totius L 4 quas FSm2 5 quidem post philosophiae H quaedam L 6 uero] uero est L 8 quoque om. L quidem edd. ueritas Cm1N succincta] CNPSm2 sua mora EFGHR sua mota Sm1 succincta suam moram L 9 ortum om. L et de ortu CNF quod CF est G explicaui CELm2PRS 11 titulum CHm1N 13 lectoris s. l. Gm2, post animum CN, post praeparet H. om. E 14 paret EFGNRS 15 scribitur EGRSm1 17 ita quod s. l. Gm2 (itaque m1) Rm2 quod (om. ita) s. l. Sm2 20 decem] in decem C 23 et om. FLNP situm habere CRa.c. situm esse habere Gm1S 24 genus superponi H possit Ea.c.FGm1NPRS 25 ante horum add. per s, l. Pm2, ante species CFLR. s. l. Gm2Sm2)

144
cies inueniri. quae quidem genera a se omnibus differentiis distributa sunt nec quicquam uidentur habere commune nisi [*](p 49) tantum nomen, quoniam omnia | esse praedicantur. quippe sub- stantia est, qualitas est, quantitas est, et de aliis omnibus ‘est’ uerbum communiter praedicatur, sed non est eorum communis una substantia uel natura, sed tantum nomen. itaque decem genera ab Aristotele reperta omnibus a se differentiis distributa sunt. sed quae aliquibus differentiis disiunguntur, necesse est ut habeant proprium quiddam quod ea in singu- larem solitariamque uindicet formam. non est autem idem proprium quod accidens. accidentia enim et uenire et abesse possunt, propria ita sunt insita, ut absque his quorum sunt propria, esse non possint. quae cum ita sint cumque Aristo- teles decem rerum genera repperisset, quae uel intellegendo mens caperet uel loquendo disputator efferret - quicquid enim intellectu capimus, id ad alterum sermone uulgamus —, euenit ut ad horum decem praedicamentorum intellegentiam quinque harum rerum tractatus incurreret, scilicet generis, speciei, differentiae, proprii, accidentis. generis quidem, quoniam oportet ante praediscere quid sit genus, ut decem illa quae Aristoteles ceteris anteposuit rebus, genera esse possimus agnoscere, speciei uero cognitio plurimum ualet, ut quae cuiusque generis sit species, possit agnosci. si enim quid sit species intellegimus, nihil impediti errore turbamur. fieri enim potest, ut per speciei inscientiam saepe quantitatis species in relatione ponamus et cuiuslibet primi generis species alteri cui- [*](4 omnibus aliis FHLN 9 quoddam S 10 uendicet HLP uindicent (ent in ras.) S constituat CN 11 euenire FGm2R (om. et) abire NP 12 propria ita] propria enim ita H proprietates EGm1S propria uero ita edd. insitae EGm1S 14 uel om. FP 16 cupimus E alterutrum FPm2S 19 ante accidentis add. atque FHNP et L 21 inter- posuit m1 in EGS superposuit Em2NP praeposuit FGm2 possemus FN 22 cognitio post ualet LP 24 impedito (uel in-) Ca.c.EGm1HNS impedit R turbari CS 25 inscitiam F 26 cuilibet] cuiuslibet Gm1N,a.r. in EFS)
145
libet generi subdamus atque ita fiat permixta rerum atque indiscreta confusio; quod ne accidat, quae sit natura speciei ante noscendum est. nec uero in hoc tantum prodest speciei cognoscenda natura, ne priorum generum species inuicem per- mutemus, uerum etiam ut in eodem quolibet genere proximas species generi nouerimus eligere, ut ne substantiae mox animal dicamus esse speciem potius quam corpus aut corporis homi- nem potius quam animatum corpus, at uero differentiarum scientia in his maximum retinet locum, qui enim omnino qualitatem a substantia uel cetera a se genera distare cogno- scimus, nisi eorum differentias uiderimus? quomodo autem discernere eorum differentias possumus, si quid ipsa sit diffe- rentia nesciamus? nec hunc solum nobis inscientia differentiae offundit errorem, uerum etiam specierum quoque tollit omne iudicium. nam omnes species differentiae informant, ignorata differentia species quoque necesse est ignorari, quomodo uero fieri potest, ut quamlibet differentiam possimus agnoscere, si omnino quae sit nominis huius significatio nesciamus? iam nero proprii tantus usus est, ut Aristoteles quoque singulorum praedicamentorum propria perquisiuerit. quae propria esse quis deprehenderit, antequam quid omnino sit proprium discat? nec in his tantum propriis haec cognitio ualet quae singulis nomi- nibus efferuntur, ut hominis risibile, uerum etiam in his quae in locum definitionis adhibentur, omnia enim propria rem subrectam quodam termino descriptionis includunt, quod suo quoque loco [*](25 suo loco] lib. IV c. 15 s.) [*](1 generis Gm1REa.r.Sa.r. fiet CH fit N permixtio FHm2LNP 4 primorum FNP 5 in om. CERS, s. l. Gm2 6 ante generi add. cuilibet brm 7 aut—corpus om. E, s. l. Gm2Sm2 8 corpus om. FP, del. Hm2 9 qui] quomodo Ep.c.HPp.c.R 11 nouerimus R quo- modo—ignorari (16) in inf. mg. Em2 autem] nero E(m2) 14 offundit] E (m2) Pm1 obfundit Hm2 diffundit Gm1 effundit cett.; cf. p. 159,16 15 informant differentiae brm 16 quomodo] qui FNP uero om. G 18 huius nominis FNP 20 perquisierit R quis esse FR 21 deprehen- derit in ras. E deprehenderet Np.c. deprehendet (ex -it) P 22 proprii Gm2N post singulis add. tantum FHLNP 24 subiecto EGm1RS)
146
oportunius commemorabo, accidentis quoque cognitio quantum afferat, quis dubitare queat, cum uideat inter decem praedica- menta nouem accidentis naturas? quae quomodo accidentia esse putabimus, si omnino quid sit accidens ignoremus, cum praesertim nec differentiarum nec proprii scientia nota sit, nisi accidentis naturam firmissima consideratione teneamus? fieri enim potest, ut differentiae loco uel proprii per inscientiam accidens apponatur, quod esse uitiosissimum etiam definitiones probant, quae cum ipsae ex differentiis constent et fiant unius cuiusque definitiones propriae, accidens tamen non uidentur admittere. Cum igitur Aristoteles rerum genera collegisset, quae nimirum diuersas sub se species continerent, quae species nuraquam diuersae forent, nisi differentiis segregarentur, cum- que omnia in substantiam atque accidens, accidens uero in alia nouem praedicamenta soluisset cumque aliquorum praedi- camentorum fere sit propria persecutus, de his ipsis quidem praedicamentis docuit, quid uero esset genus, quid species, quid differentia, quid illud accidens, de quo nunc dicendum est, uel quid proprium, uelut nota praeteriit, ne igitur ad Praedicamenta Aristotelis uenientes, quid significaret unum [*](p. 50) quodque eorum quae superius dicta sunt ignora|rent, hunc librum Porphyrius de earum quinque rerum cognitione per- scripsit, quo perspecto et considerato quid unum quodque eorum quae supra praeposuit designaret, facilior intellectus ea quae ab Aristotele proponerentur addisceret.

Haec quidem intentio est huius libri, quem Porphyrius ad introductionem Praedicamentorum se conscripsisse ipsa, ut [*](1 opportunius NR post accidentis add. teneri L, post naturas (3) tenere HN 3 quonam modo FHLNP 5 tota EN, m1 in GPS 6 te- nemus C 7 insciciarn FN 11 ante rerum add. decem cod. Monac. 4621 brm, recte? 15 nouem om. S edd., s. l. Em2Gm2 16 fere om. EFGS, er. H 18 nunc om. GRS est dicendum CL 21. 24 eo- rum delendum esse coni. Engelhrecht 23 quo] ut CHLNP inspecto FNP perfecto EGm1 24 eorum] cod. Monac. 4621 (om. quae), om. codd. nostri proposuit FP proposui H posuit NR 25 ab om. ENR praeponerentur CHm2NR 27 ipse L ita F)

147
dictum est, tituli inscriptione signauit, sed licet ad hoc unum huius libri referatur intentio, non tamen simplex eius utilitas est, uerum multiplex et in maxima quaeque diffusa est. quam idem Porphyrius in principio huius libri commemorat dicens;

Cum sit necessarium, Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamentorum doctri- nam, nosse quid genus sit et quid differentia quid- que species et quid proprium et quid apcidens, et ad definitionum adsignationem et omnino ad ea quae in diuisione uel demonstratione sunt, utili hac istarum rerum speculatione, compendiosam tibi traditionem faciens temptabo breuiter uelut introductionis modo ea quae ab antiquis dicta sunt adgredi altioribus quidem quaestionibus abstinens, simpliciores uero mediocriter coniec- tan s.

Utilitas huius libri quadrifariam spargitur, namque ad illud etiam ad quod eius dirigitur intentio, magno legentibus usui [*](5—16] Porph. p. 1, 3—9 (Boeth. p. 25, 2—9 Busse).) [*](2 eius utilitas est] FGm2 (in mg. add.) HP utilitas eius est in mg. add. Em2 est eius utilitas s. l. add. Lm2 eius est utilitas N, om, RS; est tamen simplex eius utilitas C 3 uerum in mg. Em2 sed GLS sed et R multiplex et in mg. Em2, s. l. Sm2 est er. uid. E 5 ante Cura add. PROLOGVS RS, de inscript. codicum Isagogen tantum con- tinent. cf. ad initium libri Chrysaori] G chrisaori EHNPa.c. Γ (s. l. menanti) Ώμ2ΣΦ chrysaoni S chrisarori (uel cris- uel chriss-,1 CFLPp.c. RlATlm1*! (-oui) ante et add. te C (er.) FLNA (del.) Σ, s. l. scil, te E 6 ante praedicamentorum add. X Δ 7 sit genus LA et om. Φ quidue N 8 pr. et s. l. E, om. A 9 diffinitionem Em1\m2, in -nes, hoc in -num mut. F 10 in] ad FHP, ante in er. ad uid. C diuisionem Ca.r.FHNPTa.r.Aa.r.Q uel] et N et ad FHP uel in ΔΣΦ demonstrationem Ca.r. (-ne ras. ex -ne ut uid.) FHNPFa.r.Aa.r.(b utili] edd. utilia codd. 11 hac] HP, s. l. Sm2 hanc CLNΤΛΙIΣΦ, del. Δ, om. EFGRS speculationem CEa.r.Hm2LAa.r. ΑΦ, in -num corr. Σ compendiosa ras. ex -sa CA 12 traditione (uel -cione) CLΝΦ, ras. ex -nem HTA 14 altioribus] ab altioribus A 17 quadrifaria S ante ad add. et EGP, s. l. L 18 etiam om. G)

148
est et ad cetera, quae cum extra intentionem sint, non tamen minor ex his legentibus utilitas comparatur, est enim per hoc corpusculum et praedicamentorum facilis cognitio et defini- tionum integra adsignatio et diuisionum recta perspectio et demonstrationum ueracissima conclusio, quae res quanto diffi- ciles atque arduae sunt, tanto perspicaciorem studiosioremque animum lectoris expectant. dicendum uero est quod in omni- bus libris euenit. nam primum si quae sit intentio cognoscatur, quanta quoque utilitas inde prouenire possit expenditur et licet extra multa, ut fit, huiusmodi librum sequantur, tamen illam proxime utilitatem uidetur habere, ad quod eius refertur intentio, ipso libro quem sumpsimus exponente, cum eius intentio sit ad Praedicamenta intellectum facilem comparandi, non dubium quin haec eius principalis probetur utilitas, licet non minores sint comites definitio, diuisio ac demonstratio, quorum nobis quaedam hic principia suggeruntur, sensus uero totus huiusmodi est : ‘cum sit, inquit, utilis generis, speciei, differentiae, proprii accidentisque cognitio ad Praedicamenta Aristotelis eiusque doctrinam, ad definitionum etiam adsigna- tionem, ad diuisionem et demonstrationem, quae sit harum rerum utilis überrimaque cognitio, compendiosam, inquit, tra- [*](2 utilitas legentibus FHP 3 opusculum CEp.r.FGm2HLN, recte? cf. p. 149, 3 4 integra om. ER, s. l. Gm2Sm2 recta] perfecta CFGm2- Hm1N 8 post libris add. his HNP hoc R, s. l, sed exters. G sit] est H 9 id est (add. Lm2) perpenditur Em2Lm2 10 ante huius- modi add. in CE (del.) G (del. m2) N librum] LPm2RSm2, om. Hm1, libros FGm1Sm1, s. l. Hm2, libro CE (del.) Gm2NPm1 sequntur (uel sec-) R, m1 in EGS 11 uidentur FH ad quod] aliquod Cm1 ad quam FGm2Pm2 eius] eorum FGm2HPm1 12 ante ipso add. ut (s. l. est Lm2) in hoc CFHLNP, s. l. ut in Em2 hoc Gm2 ex- ponendum CE(dum in er. te?) FHLNP (ex -dus m1 exponere m2) Sm1 post cum s. l. enim Hm2 13 praeparandi H 14 ante dubium add. est FHNP, s. l. Gm2, post s. l. L 15 minoris CGm1N 16 nobis om. C hic quaedam C principalia NSm1 17 huiusmodi totus EG 19 eamque Hm1Sm1 20 ad om. C, s. l. Gm2, et FHN et ad P et] ac H, om. CFNP, et ad edd. demonstrationemque CN demonstrationum- que FP quae] quia Lm2R, om. CFNP 21 traditione ras. ex -nē H)
149
ditionem faciens ea quae ab antiquis large ac diffuse dicta sunt, temptabo breuiter aperire’, neque enim esset compendiosa, nisi totum opus breuitate constringeret et quoniam intro- ductionem scribebat, ‘altiores, inquit, quaestiones sponte refn- giam, simpliciores uero mediocriter coniectabo’, id est sim- pliciorum quaestionum obscuritates habita in eis quadam coniecturae ratiocinatione tractabo. Tota quidem sententia huiusce prooemii talis est, quae et utilitate überrima et facilitate incipientis animo blandiatur, sed dicendum uidetur quidnam celet amplius altitudo sermonum, necessarium in Latino sermone, sicut in Graeco άναγκαΐον, plura significat, diuersa enim significatione Marcus Tullius dicit necessarium suum esse aliquem atque nos, cum nobis necessarium esse dicimus ad forum descendere, qua in uoce quaedam utilitas significatur. alia quoque significatio est qua dicimus solem necessarium esse moueri, id est necesse esse, et illa quidem prima significatio praetermittenda est, omnino enim ab eo necessario quod hic Porphyrius ponit aliena est. hae uero duae huiusmodi sunt, ut inter se certare uideantur quae huius loci obtineat significationem, in quo dicit Porphyrius; Cum sit necessarium, Chrysaori; namque, ut dictum est, neces- [*](12 Marcus Tullius] cf. infra apparatum.) [*](2 enim om. E 3 corpus HNPm1 4 refugio EGR 5 simplicium Gm2LPm2 6 eas EFGm1HNSm1 7 ad quidem s. l. autem Gm2 8 prohemii EPS uberrima <sit> Brandt 9 animum EGLm2Pm2R uidetur om. ERS, s. l. Gm2 11 ΑΝΑΓΑΙΟΝ uel ANAKAION uel sim. codd. ANAITCION ł ANAKAION C 12 etenim F ad Marcus Tullius in mg. Marcus enim tullius pro fundanio inquit descripsistine eius neces- sarium id est adiutorem danium (leg. fundanium) add. Hm2, ex Mario Victorino De defin., Boeth. p. 906 B, haustum, Cic. IV 3 p. 236 frg. 6 Mueller 13 aliquod C aliquid Hm1NPm2 nos] Hm1Pp.e.Sm1 nostrum cett.; an nostrum est scribendum? ante cum add. ut EG (del. m2) HLm2P uel F nos Hm2 14 dicamus L 16 post, esse] esset F est Hm1LNP 18 uero om. N ergo F 21 Chrysaori] CEm1 chrisaori uel eris- uel crys- uel crisar- uel sim. cett. necessarium] harum E (s. l. duarum necessitatum m2) Gm1S necessarium harum F)
150
sarium et utilitatem significat et necessitatem, uidentur autem huic loco utraque congruere, nam et summe utile est ad ea [*](p. 51) quae superius dicta sunt, de genere et specie | et ceteris disputare, et summa est necessitas, quia nisi sint haec ante praecognita, illa ad quae ista praeparantur, non possunt cognosci, nam neque praeter generis uel speciei cognitionem praedicamenta discuntur nec definitio genus relinquit et differentiam, et in ceteris quam sit utilis iste tractatus, cum de diuisione et demonstratione disputabitur, apparebit, sed quamquam necesse sit haec quinque de quibus hic disputandum est, prius ad cognitionem uenire quam ea quibus illa praeparantur, non tamen ea significatione hic a Porphyrio positum est qua neces- sitatem significari uellet ac non potius utilitatem, ipsa enim oratio contextusque sermonum id clarissima intellegentiae ratione significat, neque enim quisquam ita utitur ratione, ut aliquam necessitatem referri dicat ad aliud, necessitas enim per se est, utilitas uero semper ad id quod utile est refertur, ut hic quoque, ait enim Cum sit necessarium, Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamen- torum doctrinam, si igitur hoc necessarium utile intel- legamus et id nomine ipso uertamus dicentes : cum sit utile. Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamen- [*](1 et om. R, del. CGm2 significans R ante necessitatem add. altera R, s. l. Gm2 4 necessitas est E quia om. NS sint post haec F, post praecognita H 5 agnosci CN post cognosci add. quae (om. E) praedicamenta dicuntur CEGL (in sup. mg. m2) PR cognitiones (del. et s. l. quae add. m2) praedicamentarum (rum del. m2) dicuntur S nam—discuntur om. GRS, in sup. mg. Lm2 nam—cognitionem in mg. Em1?, reliqua om. 7 nec] sed istis cognitis nec C sed nec S neque N 10 sit] erit Em2GLm1RS 13 significare FN 15 utatur Sm1 oratione CHm1N 16 aliud] aliquid CHm1N 17 post se add. quiddam CFHPN, s. l. Em2Lm2, quidem edd. quod] ad quod NP defertur Gm1Lm1RS 18 enim om. C Chrysaori] eaedem fere quae p. 147, set 149, 21 in codd. scripturae 19 et] te et L 20 post doctrinam add. nosse quid genus sit C nosse quid sit genus et cetera in mg. Lm2 22 Chrysaori] ut 18 et om. EFGS te et L doctri- nam praedicamentorum C)
151
torum doctrinam, nosse quid genus sit et cetera, recte se habebit ordo sermonum; sin uero id ad ‘necesse’ permutetur atque dicamus : cum sit necesse, Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamentorum doctrinam, nosse quid genus sit et cetera, rectae intellegentiae sermonum ordo non conuenit. quocirca hic diutius immorandum non est. quamquam enim sit summa necessitas his ignoratis non posse ad ea ad quae hic tractatus intenditur perueniri, non tamen de necessi- tate hic dictum est necessarium, sed potius de utilitate.

Nunc uero, licet idem superius dictum sit, tamen breuiter quid ad praedicamenta generis, speciei, differentiae, proprii atque accidentis prosit agnitio, disputemus. Aristoteles enim in Praedicamentis decem genera constituit rerum quae de cunctis aliis praedicarentur, ut quicquid ad significationem uenire posset, id si integram significationem teneret, cuilibet eorum subiceretur generi de quibus Aristoteles tractat in eo libro qui De decem praedicamentis inscribitur, hoc ipsum uero referri ad aliquid uelut ad genus tale est, quale si quis spe- ciem supponat generi, hoc uero neque praeter cognitionem speciei ullo modo fieri potest nec uero ipsae species quid sint uel cuius magis sint possunt perspici nisi earum differentiae cognoscantur, sed differentiarum natura incognita, quae unius [*](1 recte—sermonum] recte intellegentiae sermonum ordo conuenit CLP (ex 5) 2 uero] autem C 3 atque] itaque FN ut CLH (in ras.) Chry- saori] ut p. 150, 18 4 est] sit GLRS nosse—sit om. EH 5 ordo ante sermonum E 7 post his s. l. quinque Lm2 pr. (sic) ad om. G, in mg. Em1? 8 tractatus hic H intendit L peruenire Lm1S 9 ante hic add. solummodo F 10 nunc] nam F 11 quod EN 12 possit Lm2 cognitio R 15 possit Fa.c.LS 16 Aristoteles delend. esse coni. Brandt eo om. E 17 De om. NS, de s. l. Lm2 uero s. l. Gm2 18 post, ad om. GRS, s. l. Em2Lm2P qui S 19 neque er. L nec N post cognitionem add. generis neque praeter cognitio- nem CFHP (in mg. m2) generis nec E (s. l. m1?)N, s. l. generis et Lm2 20 nullo Lm2 neque F 21 magis] modi CEm2 (in aliis m1) Hm1Pp.c. (corr. m1?) modo N possint S possumus Gm1Lm2 possemus m1 possimus E perspici] scire EGm1 (sciri m2) L agnosci RS)

152
cuiusque speciei sint differentiae, modis omnibus ignorabitur, quare sciendum est quoniam, si de generibus Aristoteles tractat in Praedicamentis, et generum natura cognoscenda est, cuius cognitionem speciei quoque comitatur agnitio, sed hoc cognito, quid sit differentia non potest ignorari, quamquam in eodem libro plura sint ad quae nisi maximam peritiam et generis et speciei et differentiae lector attulerit, nullus omnino intellectus patebit, ut cum ipse Aristoteles dicit : diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersae secundum species et differentiae sunt, quod his ignoratis intellegi inpossibile est. sed idem Aristoteles proprium unius cuiusque praedicamenti diligentissima inquisitione uestigat, ut cum substantiae proprium post multa dicit esse quod idem numero contrariorum susceptibile sit, uel rursus quantitatis, quod in ea sola aequale atque inaequale dicatur, qualitatis etiam, quod per eam simile et dis- simile aliud alii esse proponimus, et in ceteris eodem modo, ut quae sit proprietas contrarii, quae secundum relationem oppositionis, quae priuationis et habitus, quae affirmationis et [*](8—10] Aristot. Categ. c. 3, p. lb, 16 s. 13 s.] ibid. c. 5, p. 4a, 10 s. 15 s. (dicatur)] ibid. c. 6, p. 6a, 26 s. 16 s.] ibid. c. 8, p. 11a, 15—19. 18 (quae sit)—153, 1 (negationis)] ibid. c. 10.) [*](1 sit differentia S 5 non potest s. l. Gm2 quamquam] cum F 6 et generis—differentiae post attulerit E 8 pateat EGLRS dicit] Brandt dicat codd. edd.; cf. 13. p. 154, 14. 21. 153, 2. 6 10 post secundum add. se EGL (del.) ES, er. uid. H et om. CN, del. Lm2, er. uid. H; cf. Aristot. Cat. c. 3 τών Ιτέρων γενών καί μή ΰπ’ αλληλα τεταγμένων ετεροι τω εΤδεε κο· αϊ διαοοραί et Boethii interpretat. In Categ. Arist. p. 177 A (om. se) quid GRS 11 possibile EG (post est signum interrogat.) RS propria FHNP 14 ante numero s. l. cum E 15 aequum Em1FGLm1RS; cf. p. 153, 17 atque] aut N 16 dicitur FHLm2P et dissimile] F uel dissimile s. l. Em2 aut dissimile s. l. Gm2Pm1?, om. cett.; cf. Aristot. Cat. c. 9 Τών μέν ouv είρημένων — τό ομοιον χα) άνο'μοιον — αοτήν et Boethii interpretat, p. 259 A (simile et dissimile,) 17 aliis DGPm1RS (s in ras); cf. Aristot, ibid. έτέρω, Boeth. ibid. alteri 18 post relationem add. contrarii Em1, del. et s. l. ut sapientia stulticiae m2)
153
negationis, in quibus ita tractat tamquam iam peritis scienti- busque quae sit proprietatis natura; quam si quis ignorat, frustra ea quae de his disputantur adgreditur. iam uero illud manifestum est, quod accidens maximum praedicamentorum obtineat locum, quod proprio nomine nouem praedicamenta circumdat.

Et ad praedicamenta quidem quanta sit huius libri utilitas ex his manifestum est. quod uero ait et ad definitionum adsignationem, facile cognosci potest, si prius substantiae rationum diuisio fiat, substantiae ratio alia quidem in descrip- tione ponitur, alia uero in definitione, sed ea quae in descrip- tione est, pro|prietatem quandam colligit eius rei cuius sub- [*](p. 52) stantiae rationem prodit, ac non modo proprietate id quod monstrat informat, uerum etiam ipsa fit proprium, quod in definitionem quoque uenire necesse est; si quis enim quan- titatis rationem reddere uelit, dicat licebit; quantitas est secundum quam aequale atque inaequale dicitur, sicut igitur proprietatem quidem quantitatis in ratione posuit quantitatis et ipsa tota ratio ipsius quantitatis propria est, ita descriptio et proprietatem colligit et propria fit ipsa descriptio, definitio uero ipsa quidem propria non colligit, sed ipsa quoque fit propria, definitio namque substantiam monstrat, genus differen- tiis iungit et ea quae per se sunt communia atque multorum in unum redigens uni speciei quam definit reddit aequalia. ita igitur ad descriptionem utilis est proprii cognitio, quoniam sola proprietas in descriptione colligitur et ipsa fit propria sicut definitio quoque, ad definitionem uero genus, quod primum [*](1 ita om. RS, s. l. m2 in EGL tamquam iam] quasi C 5 optinet FHm1LmSN obtineat ante praedicamentorum E 7 libri huius CGLRS; cf. p. 155, 14. 17. 156, 8 utilitas] brm intentio codd. 10 post substantiae add. uero F, s. l. enim Lm2 16 ante dicat s. l. sc. ut Lm2 20 proprietates CFHNP ipsa] ita G 22 nam qui Gm2Lm1 (namque qui m2) S 26 proprietas sola CLP sola proprietas sola FGm1S 27 ad sicut s. l. ł sic Em2 uero s. l. Hm2 quod om. F quidem R)

154
ponitur, et species, ad quam genus illud aptatur, et differentiae, quibus iunctis cum genere species definitur, sed si cui haec pressiora quam expositionis modus postulat uidebuntur, eum hoc scire conuenit, nos, ut in prima editione dictum est, hanc expositionem nostro reseruasse iudicio, ut ad intellegentiam simplicem huius libri editio prima sufficiat, ad interiorem uero speculationem confirmatis paene iam scientia nec in singulis uocabulis rerum haerentibus haec posterior colloquatur.

Ad diuisionem uero faciendam tam hic liber est utilis, ut praeter earum scientiam rerum de quibus in hac libri serie disputatur, casu fiat potius quam ratione partitio, hoc autem manifestum erit, si diuisionem ipsam diuidamus, id est si nomen ipsum diuisionis in ea quae significat partiamur, est namque diuisio generis in species, ut cum dicimus ‘coloris aliud est album, aliud nigrum, aliud uero medium’, rursus diuisio est, quotiens uox plura significans aperitur et quam multa sint quae ab ea significantur ostenditur, ut si quis dicat ‘nomen canis plura significat, et hunc, latrabilem quadrupedem que et caeleste sidus et marinam bestiam’, quae omnia a se definitione disiuncta sunt, diuidi autem dicitur et quotiens totum in partes proprias separatur, ut cum dicimus ‘domus aliud sunt fundamenta, aliud parietes, aliud tectum’, et haec quidem triplex diuisio secundum se partitio nuncupatur, est autem [*](4] in prima editione nihil eiusmodi.) [*](1 post ponitur add. utile est CN, post species s. l. utilis est Lm2 et species—aptatur in mg. Em2Gm2 illud genus C 3 eum om. E, s. l. Gm2, ei R 4 uti FGLRSm1 5 reseruasse] CPm2 edd. reser- uare E (-re in ras.) FGm2HNPm1 (ante reseruare add. se m1, del. m2) reseruantes Gm1S seruantes Lm1 seruare m2 reseruantes sumus R 8 colloquatur] m1 in GLS eloquatur CEm2 (in ras.) HN collocatur Em1R, m2 in GLS edd. loquatur FP 9 utilis est LP 10 rerum om. E 12 post. si om. EG, s. l. Sm2 13 ante partiamur s. l. si E partia- tur Gm1 14 aliud est] CEp.c.R edd. aliud esse Ea.c.GHLPS esse aliud FN 15 rursum CEGNPm1R est s. l. Sm2, ante diuisio FHNP, et ante rursus et post diuisio R 16 quam] quod EG a.c. (quae p.c.) LRS sunt CFLNPa.c. 18 quadripedemque Sm1 20 distincta FHm1NP 23 partitio] separatio EGLm1Pm1RS)

155
alia quae secundum accidens dicitur, ea quoque fit tripliciter, aut cum accidens in subiecta diuidimus, ut cum dico ‘bonorum alia sunt in animo, alia in corpore’, uel rursus cum subiectum in accidentia, ut ‘corporum alia sunt alba, alia nigra, alia medii coloris’, rursus cum accidens in accidentia separamus, ut cum dicimus ‘liquentium alia sunt alba, alia nigra, alia medii coloris’, et rursus ‘alborum alia sunt dura, alia liquentia, quaedam mollia’, cum igitur ita omnis sit diuisio aut secundum se aut per accidens, utraque uero partitio tripliciter fiat cum- que in superiore secundum se triplici partitione sit una diui- sionis forma genus in species separare, id neque praeter generum scientiam fieri ullo modo potest neque uero praeter differentiarum, quas necesse est in specierum diuisione sumi, manifestum est igitur, quanta utilitas huius libri ad hanc diuisionem sit quae primo aditu genus ac species et differentias tractat, secunda uero ea diuisio quae est secundum se in uocis significantias, nec haec quidem ab huius libri utilitate discreta est. uno enim modo cognosci poterit, utrum uox cuius diui- sionem facere quaerimus, aequiuoca esse uideatur an genus, si ea quae significat definiantur, et si ea quae sub communi nomine sunt, definitione clauduntur, species esse necesse est, et illud commune eorum genus, quodsi illa quae proposita [*](3 sunt alia H uel] aut brm rursum FS 4 corporalium Ca.c.Hm1N 5 rursum F 6 liquentia Ea.c.Gm1 8 fit G sit ante omnis F, post diuisio N 9 accidentia S 10 superiori Sm2 11 sepa- rare om. EN 12 possit Em2 uero om. C post praeter s. l. scientiam Sm2 16 ea del. L, er. uid. P ante quae add. est N (om. post quae] P (er. uid.) secundum—significantias] FHN uocis post significantias C se et in om cett. 18 uno] nullo F quo m2 in HLP enim] quidem N 20 si] nisi FLm2Pm2 significant CNPm2 et (om. si,) in ros. Hm2 si et RS (et s. l. m2) si om. EL, s. l. Gm2Pm2, etenim L (ex et m2) Pm1 communi nomine] CEm2 (in ras.) FHNP (nomine s. l. m2) communione cett. 21 sunt del. L, s. l. Pm2 ante definitione add. una FHL (del. m2) R, s. l. Em2Pm2 diffinitione s. l. Gm2 claudantur EGLRS 22 earum ES post genus s. l. necesse est Gm2 praeposita EGPS)
156
uox designat, non possunt una definitione concludi, nemo dubitat quin illa uox sit aequiuoca neque ita sit communis his de quibus praedicatur ut genus, quandoquidem ea quae sub se posita significat, secundum commune nomen non possunt una definitione comprehendi, si igitur ex definitione manifestum fit quid genus sit, quid uero nomen aequiuocum, definitio uero per genera differentiasque discurrit, quisquamne dubitare potest aeque in hac diuisionis forma plurimum huius libri auctoritatem ualere? illa uero secundum se diuisio quae est totius in partes, quemadmodum discernitur ac non potius [*](p. 53) generis in species diuisio esse putabitur, nisi sint genus |et species et differentiae earumque uis ante disciplinae ratione tractata? cur enim non quisquam dicat domus species potius esse quam partes fundamenta, parietes et tectum? sed cum occurrit generis nomen in una quaque specie totum posse con- gruere, totius uero in una quaque parte sua nomen conuenire non posse, manifestum fit aliam diuisionem esse generis in species, aliam totius in partes, conuenire autem nomen generis singulis speciebus ostenditur per id, quod et homo et equus singuli animalia nuncupantur, neque tectum uero neque parietes aut fundamenta singillatim domus nomine appellari solent, sed [*](1 concludi om., nemo—comprehendi (5) in inf. mg. Gm1? nemo—ita sit in ras. Em2 2 uox—communis] uox non (non er. L, om. S) sit communis Gm1 uel 2 Lm1Sm1, post uox add. sit aequiuoca neque (non, sed del. G) ita (om. G etiam S) s. l. Gm2 uel alia Sm2, in mg. Lm2 3 ante his add. de E (er.) G (del. m2) ES his s. l. Lm2 4 post posita s. l. sunt Hm2 non possunt] definiri (uel diff-j (-ri ex -re Cm2) non possunt (add. neq. Cm1, er. et una add. m2) nec CFN 6 fit] H est C sit cett. 8 aeque] etiam CFHm1NPSm1 9 auctorem GR utilitatem Lm2 10 discernetur Hm2 (fort. recte) discernatur N ac] et FHNP 11 esse om. R, ante diuisio FN sit FSm1 sunt G et] ac R 12 earum quauis ELR, m2 in GHPS, earum quis Fm1 quamuis (om. earum,) m2; cf. p. 157, 3 13 quisque CFHR esse potius FNR 14 dum F 15 quaque om. FN 17 sit ELRm1 (est m2) S 19 id om. RS, s. l. Em2Gm2 singula CEa.r. (ut uid.) GLPm1 singularis Sa.c. singu- laque R 20 aut] ac FHLNP neque S 21 singulatim CNR appel- lari] nuncupari FHLNP)
157
cum fuerint iunctae partes, tunc recte totius nomen excipiunt, de ea uero diuisione quae secundum accidens fit, nullus ignorat quin incognito accidenti incognitaque ui generis ac differen- tiarum facile euenire possit, ut accidens ita in subiecta soluatur quasi genus in species, et postremo omnem hunc ordinem partitionis foedissime permiscebit inscientia.

Et quoniam quid hic liber ad diuisionem prosit osten- dimus, nunc.de demonstratione dicemus, ne per ardua atque difficilia haereat qui in tanta hac disciplina uigilantissimo in- genio et sollertissimo labore sudauerit. fit enim demonstratio, id est alicuius quaesitae rei certa rationis collectio, ex ante cognitis naturaliter, ex conuenientibus, ex primis, ex causa, ex neces- sariis, ex per se inhaerentibus, sed genera speciebus propriis priora naturaliter sunt; ex generibus enim species fluunt, item species sub se positis uel speciebus uel indiuiduis priores naturaliter esse manifestum est. quae uero priora sunt, ea et praenoscuntur et notiora sunt sequentibus naturaliter, duobus enim modis primum aliquid et notum dicitur, secundum nos scilicet et secundum naturam, nobis enim illa magis cognita sunt quae sunt proxima, ut indiuidua, dehinc species, postremo genera, at uero natura conuerso modo ea sunt magis cognita quae nobis minime proxima, atque ideo quamlibet se longius [*](1 tunc er. C accipiunt F 3 incognita m1 in GRS accidente CN accidentia, del. a EGm2Rm2 accidenti—differentiarum in mg., ante facile add. ea accidentia, sed del. E incognitaque—differentia- rum om. GR cognitaque (sic) ut generis ac differentiarum Sm1, del. m2 4 soluamus FHNP 5 postremum HP hunc ante omnem L, post ordinem R 6 inscitia FHN 7 quid hic liber) FGm1NP quid liber hic Em2HL hic quid liber Gm2 liber quid hic Em1R liber hic quid S; quid ad diuisionem hic liber C 8 ne—haereat] rem perarduam atque difficilem illi etiam FN; ne et -in in difficil**ia et hereat in ras. C 9 hereat s. l. Sm2 etiam m1 tota CFN 11 alicuius om. CL 13 priora propriis C 15 pr. uel om. L, del. Pm2 19 enim] uero N 21 natura] Ea.c.GR naturae Ep.c.FHLPS secundum naturam CN; cf. Boeth. Post. Analyt. Aristot. interpret. lib. I c. II p. 714 B non enim idem est natura prius et ad nos prius neque notius natura et nobis notius. 22 quantumlibet Em2 quantolibet Pm2)

158
a nobis genera protulerint, tanto magis erunt lucida et natura- liter nota, differentiae uero substantiales illae sunt quas per se inesse his rebus quae demonstrantur agnoscimus, praecedere autem debet generum ac differentiarum cognitio, ut in una quaque disciplina quae sint eius rei quae demonstratur con- uenientia principia, possit intellegi, necessaria uero esse ea ipsa quae genera et differentias dicimus, nullus dubitat qui speciem sine genere et differentia intellegit essq non posse, genera uero et differentiae sunt causae specierum. idcirco enim species sunt, quia genera earum et differentiae sunt quae in syllogismis posita demonstratiuis non rei solum, uerum con- clusionis etiam causae sunt, quod postremi Resolutorii locu- pletius dicent.

Cum igitur perutile sit et definitione quodlibet illud circum- scribere et diuisione dissoluere et demonstrationibus comprobare, haec autem praeter earum rerum scientiam de quibus in hoc libro disputabitur, neque intellegi neque exerceri ualeant, quis umquam poterit dubitare quin hic liber maximum totius logicae adiumentum sit, praeter quem cetera quae in ea magnam uim tenent, nullum doctrinae aditum praebent?

Sed meminit Porphyrina introductionem aese conscribere neque ultra quam institutionis modus est, formam tractatus egreditur, ait enim ‘se altiorum quaestionum nodis abstinere, [*](1 protulerunt FLR praetulerint N 2 substantiales] substantiae uel E 3 inesse post rebus C esse, del. in E 4 in om. C, s. l. Sm2 6 possint Hm1P 7 ante genera add. et LP 8 intellegit in mg. Cm2, post esse in ras. N 9 causae sunt FHL sunt om. R causa G 11 demonstrantibus EFGLPm1RS; cf. Boeth. ibid. c. VI p. 718 D de- monstratiuus syllogismus 12 postremis L in (s. l.) postremis Pm2 postremo EFGPm1RS resolutoriis L resolutarii F resoluturi RS resoluituri G resolutius ac E 13 dicemus EGLPm1RS 15 demon- stratione N 16 in om. FGPR, s. l. Hm2S 17 ualeant] m2 in EHLS ualent CEm1F (n del.) GHm1NP (n in ras.) RSm1 22 nec N 23 egre- ditur] CF (aegr-) HNPm1 aggreditur L egredi EGRS aggredi Pm2 altioribus FN nodis om. Cm1Sm1 modis FNRa.c., s. l. Cm2, in mg. Sm2)

159
simplices uero mediocri coniectura perstringere’, quae uero sint altiores quaestiones quas se differre promittit, ita proponit : Mox, inquit, de generibus ac speciebus illud quidem, siue subsistunt siue in solis nudisque intellectibus posita sunt siue subsistentia corporalia sunt an incor- poralia et utrum separata a sensibilibus an in sensi- bilibus posita et circa ea constantia, dicere recusabo, altissimum enim est huiusmodi negotium et maioris egens inquisitionis.

Altiores,. inquit, quaestiones praetereo, ne eis intempestiue lectoris animo ingestis initia eius priraitiasque perturbem, sed ne omnino faceret neglegentem, ut nihil praeterquam quod ipse dixisset, lector amplius putaret occultum, id ipsum cuius exequi quaestionem se differre promisit, addidit, ut de his minime obscure penitusque tractando nec le|ctori quicquam [*](p. 54) obscuritatis offunderet et tamen scientia roboratus quid quaeri iure posset agnosceret, sunt autem quaestiones quas sese reti- [*](3—9] Porph. p. 1, 9—14 (Boeth, p. 25, 10—14). 8 altissimum— negotium] Abaelardus, Epistolae, Opp. I p. 5 ed. Cousin.) [*](1 simpliciores L praestringere G perscribere CFN 2 sunt N 3 inquit om. Ω ac] et ΗΝΩ post quidem add. quod EG (del.) Sm2 quae m1 4 subsistant L nudisque] nudis purisqne Ω; Porph. p. 1, 10 έν μο'να'.ς ψιλοΐς έπινοίαϊς 5 substantia Em1 sunt ante corporalia Σ, post incorporalia Δ sint LRAm2, ras. ex sunt II 6 separat R a sensibilibus om. Gm1 (s. l. m2) Sm1 (cf. proxima), ras. ex ab insensi- bilibus \m2; om. Porph. p. 1,12 ab CEa.r.Am1Am1 an in sensibilibus posita et] FG (posita s. l. m2) LRΨ an in sensibilibus (a sensibilibus m2) et S an ipsis sensibilibus (posita om.) iuncta (in mg.) et (om. II) Γ, s. l. Πm2 et (cetera om.) CEHPm1hm1 (s. l. an et in sensi- bilibus posita m2) Am1 (in mg. an sensibilibus iuncta m2) Φ an (cet. om.) NPm2 Σ 7 consistentia CHFAm1 8 enim—negotium] FHLPQ (sed est enim A) Abaelard. negotium ante est CEGRS enim est negotium huius modo (sic) N; Porph. p. 1, 13 βαθύτατης οϊοης τής τοιοΰτης πραγματείας 10 ante eis add. in, sed del. E 11 primitiaque R per- turbent FN 12 neglegentiam Gm1P praeter (s. l.) quam C praeter id quam L 13 putasset C 14 exequi quaestionem] exeeutionem (uel eis-) EGHm1LRS 15 penitus Em1FG ne L 16 effunderet Ca.c.EGLNR infunderet Cp.c.FS; cf. p. 145, 14 17 possit C a.c. Fa.c. se N)

160
cere promittit, et perutiles et secretae et temptatae quidem a doctis uiris nec a pluribus dissolutae, quarum prima est huius- modi. omne quod intellegit animus aut id quod est in rerum natura constitutum, intellectu concipit et sibimet ratione de- scribit aut id quod non est, uacua sibi imaginatione depingit. ergo intellectus generis et ceterorum cuiusmodi sit quaeritur, utrumne ita intellegamus species et genera ut ea quae sunt et ex quibus uerum capimus intellectum, an nosmet ipsi nos ludimus, cum ea quae non sunt, animi nobis cassa cogitatione formamus, quod si esse quidem constiterit et ab his quae sunt, intellectum concipi dixerimus, tunc alia maior ac diffi- cilior quaestio dubitationem parit, cum discernendi atque intel- legendi generis ipsius naturam summa difficultas ostenditur, nam quoniam omne quod est, aut corporeum aut incorporeum esse necesse est, genus et species in aliquo horum esse opor- tebit. quale erit igitur id quod genus dicitur, utrumne cor- poreum an uero incorporeum? neque enim quid sit diligenter intenditur, nisi in quo horum poni debeat agnoscatur, sed neque cura haec soluta fuerit quaestio, omne excludetur ambi- guum. subest enim aliquid quod, si incorporalia esse genus ac species dicantur, obsideat intellegentiam atque detineat exsolui postulans, utrum circa corpora ipsa subsistant an et praeter corpora subsistentiae incorporales esse uideantur. duae quippe incorporeorum formae sunt, ut alia praeter corpora esse [*](1 promisit C 2 doctissimis P 4 statutum L discribit E 5 id s. l. C 8 capiamus C ipsi nos] ipsos FR ipsos** (-os ex i m2) S ipsi Hm1 nos s. l. m2 9 eludimus Hm2 cogitatione] imaginatione F 11 intellectu ras. ex -tu E ac] et R 12 parat FHm1PRS discer- nendae atque intellegendae.. naturae EFGHNRS 13 natura L osten- datur N 16 utrum FHm1NP 17 an] aut ex ut F uero om. N 19 excluditur Cm2GHp.c.LPRS 20 aliquid quod] alia quae (que N) FN aliud (ex aliquid] quod E esse post species FHL, om. N 21 ac] et H intellegentiam atque] animum intelligentiamqne F intellegen- tiamque N 22 ipsa corpora EFGHN et om. CFHLN (fort. recte), del. Pm2 23 subsistentia Ca.c.Gm2L substantiae Cp.c.FN (s. l. ł subsistentes) incorporalia Gm2L)
161
possint et separata a corporibus in sua incorporalitate perdurent, ut deus, mens, anima, alia uero cum sint incorporea, tamen praeter corpora esse non possint, ut linea nel superficies uel numerus uel singulae qualitates, quas tametsi incorporeas esse pronuntiamus, quod tribus spatiis minime distendantur, tamen ita in corporibus sunt, ut ab his diuelli nequeant aut separari aut, si a corporibus separata sint, nullo modo permaneant, quas licet quaestiones arduum sit ipso interim Porphyrio renuente dissoluere, tamen adgrediar, ut nec anxium lectoris animum relinquam nec ipse in his quae praeter muneris sus- cepti seriem sunt, tempus operamque consumam, primum quidem pauca sub quaestionis ambiguitate proponam, post uero eundem dubitationis nodum absoluere atque explicare temptabo. Genera et species aut sunt atque subsistunt aut intellectu et sola cogitatione formantur, sed genera et species esse non possunt, hoc autem ex his intellegitur, omne enim quod commune est uno tempore pluribus, id unum esse non poterit; multorum enim est quod commune est, praesertim cum una eademque res in multis uno tempore tota sit. quantaecumque enim sunt species, in omnibus genus unum est, non quod de eo singulae species quasi partes aliquas carpant, sed singulae uno tempore totum genus habent, quo fit ut totum genus in pluribus singulis uno tempore positum unum esse non possit; neque enim fieri potest ut, cum in pluribus totum uno sit tempore, in semet ipso sit unum [*](1 a om. CS, s. l. Em2 corporalitate ELS 3 possunt ELNPR 4 tamenetsi Ca.c. (tam ras. ex tam) L tam si Em1 tamensi GRS 5 quod] eo quod L tamen om. G tam N 6 uti EGLPa.r.RS ante diuelli add. aut Hm1, del. m2 7 a om. ERS, s. l. Gm2 separatae ex -ta H 8 quaestiones licet FHLPN 9 rennuente Ca.r.Ga.c.LNS ut] ita ut R 13 dubietatis L exsoluere CF 14 atque] et EGLPRS 15 solo (s. l. Pm2) et FHNP 17 uno tempore pluribus] multorum uno tempore N 18 est (s. l. m2) enim G 19 tota sit] transit F 20 est unum Fm2H 21 non, s. l. quod S, ut non CHm1N 22 carpunt RS capiant F participant Nm1 habeant Hm2Lm2P 24 possunt F possint S enim om. FN. del. L 25 unoque Gm2 sit uno FHN tempore in mg. Gm2)
162
numero, quod si ita est, unum quiddam genus esse non poterit, quo fit ut omnino nihil sit; omne enim quod est, idcirco est, quia unum est. et de specie idem conuenit dici, quodsi est quidem genus ac species, sed multiplex neque unum numero, non erit ultimum genus, sed habebit aliud super- positum genus, quod illam multiplicitatem unius sui nominis uocabulo includat, ut enim plura animalia, quoniam habent quiddam simile, eadem tamen non sunt, idcirco eorum genera perquiruntur, ita quoque quoniam genus, quod in pluribus est atque ideo multiplex, habet sui similitudinem, quod genus est, non est uero unum, quoniam in pluribus est, eius generis quoque genus aliud quaerendum est, cumque fuerit inuentum, eadem ratione quae superius dicta est, rursus genus tertium uestigatur. itaque in infinitum ratio procedat necesse est, cum nullus disciplinae terminus occurrat, quodsi unum quiddam numero genus est, commune multorum esse non poterit, una enim res si communis est, aut partibus communis est et non iam tota communis, sed partes eius propriae singulorum, aut in usus habentium etiam per tempora transit, ut sit commune [*](p. 55) ut seruus communis uel equus, aut uno ] tempore omnibus commune fit, non tamen ut eorum quibus commune est, sub- stantiam constituat, ut est theatrum uel spectaculum aliquod, quod spectantibus omnibus commune est. genus uero secundum nullum horum modum commune esse speciebus potest; nara [*](1 numero] in numero NR quoddam FS quodque N quidem R 5 ad ultimum s. l. maximum E super se (se s. l. G) positum GR 6 sui] LP edd. ui cett. (post nominis F) hominis R 7 uocabulo] HLP edd., om. cett. concludat H concludit Lm1 includat m2 includit R 12 requirendum F perquirendum N 13 ratio Hm1N tertium genus CL 14 nestigabitur FH nestigabit N 15 quodsi] quod NR quiddam] quoddem (sic) R 17 si communis] sic omnis F quae com- munis CN si om. R post post, communis est add. ut puteus et (uel H) fons CHNP (del. m2), in mg. E, s. l. Lm2 18 proprie CFLNR post singulorum add. sunt HP, s. l. Lm2, post sunt s. l. ut puteus et fons Pm2 19 habent G etiam om. FNP iam LS 21 sit NP (ras. ex fit) est R)
163
ita commune esse debet, ut et totum sit in singulis et uno tempore et eorum quorum commune est, constituere ualeat et formare substantiam, quocirca si neque unum est, quoniam commune est, neque multa, quoniam eius quoque multitudinis genus aliud inquirendum est, uidebitur genus omnino non esse, idemque de ceteris intellegendum est. quodsi tantum intel- lectibus genera et species ceteraque capiuntur, cum omnis intellectus aut ex re fiat subiecta, ut sese res habet aut ut sese res non habet nam ex nullo subiecto fieri intellectus non potest —, si generis et speciei ceterorumque intellectus ex re subiecta ueniat, ita ut sese res ipsa habet quae intel- legitur, iam non tantum in intellectu posita sunt, sed in rerum etiam ueritate consistunt, et rursus quaerendum est quae sit eorum natura, quod superior quaestio uestigabat. quodsi ex re quidem generis ceterorumque sumitur intellectus neque ita ut sese res habet quae intellectui subiecta est, uanum necesse est esse intellectum qui ex re quidem sumitur, non tamen ita ut sese res habet; id est enim falsum quod aliter atque res est intellegitur, sic igitur, quoniam genus ac species nec sunt nec cum intelleguntur, uerus eorum est intellectus, non est ambiguum quin omnis haec sit deponenda de his quinque pro- positis disputandi cura, quandoquidem neque de ea re quae sit [*](1 sit] s. l. Lm1? brm, om. cett. 2 post tempore add. sit Np, s. l. Em2 3 conformare N substantias FHNP ante si add. et Hm1, del. m2 ad quoniam s. l. quod Hm2 4 multiplex m2 in CEGP,Lm1 8 habeat N aut—habet in mg. Gm2 ut s. l. Lm2Sm2 9 habeat N, post add. nanus est intellectus (Intellectus otn. brm) qui de nullo subiecto capitur in mg. Lm2, s. l. Rm1? brm intellectus post potest C 11 ipsa res HLN 12 pr. in om. ENR, s. l. F 13 etiam om. CL 14 uestigabit Lm2 inuestigabat F 17 esse post intellectum F, post uanniu N, om. R 18 enim falsum est CKNP est om. H, er. L enim om. R 19 si CNPS, m1 in GHL, nec R igitur—intelleguntur om. R quoniam om. CN ac] et S neque FHN quae Sm1 20 neque FH cum om. GLPS s. l. add. E, sed del. uerus] nec uerus GLR earum HN est eorum CL non] neque N 22 fit Lm2)
164
neque de ea de qua uerum aliquid intellegi proferriue possit, inquiritur.

Haec quidem est ad praesens de propositis quaestio; quam nos Alexandro consentientes hac ratiocinatione soluemus. non enim necesse esse dicimus omnem intellectum qui ex subiecto quidem fit, non tamen ut sese ipsum subiectum habet, falsum et uacuum uideri. in his enim solis falsa opinio ac non potius intellegentia est quae per compositionem fiunt. si enim quis componat atque coniungat intellectu id quod natura iungi non patitur, illud falsum esse nullus ignorat, ut si quis equum atque hominem iungat imaginatione atque effigiet Cen- taurum. quodsi hoc per diuisionem et per abstractionem fiat, non quidem ita res sese habet, ut intellectus est, intellectus tamen ille minime falsus est; sunt enim plura quae in aliis esse suum habent, ex quibus aut omnino separari non possunt aut, si separata fuerint, nulla ratione subsistunt. atque ut hoc nobis in peruagato exemplo manifestum sit, linea in corpore quidem est aliquid et id quod est, corpori debet, hoc est esse suum per corpus retinet, quod docetur ita : si enim separata sit a corpore, non subsistit; quis enim umquam sensu ullo separatam a corpore lineam cepit? sed animus cum confusas res permixtasque in se a sensibus cepit, eas propria ui et [*](4 Alexandro] testimonia Simplicii in Categ. Aristot. p. 50a, 45 ss., Dexippi p. 50b 15—31 (= p. 45, 12—28 Busse), Dauidis p. 51b, 10 ss. (Brandis) adfert Prantl, Gesch. d. Logik im Abendlande I 623 n. 24.) [*](6 sit CEFH (ex fit) NPR ante ut add. ita FN, s. l. Gm2Pm2 habeat FHm1NP 7 post uideri add. ut si quis dicat lineam esse cum longitudine sine latitudine non est omnino falsum F 8 compositionem] conjunctionem EGLPRS, recte? 9 quisquam HP quisque N ponat H intellectu] in intellectu F id om. N 10 patiatur NR 11 pr. atque] aut N efficiet L (c ex g m2) efficiat CF effigiat Sa.c. 12 haec E ad abstractionera s. l. ł (??)positionem Lm2 ł abscisionem Pm2 fit R 13 ita post res C, om. R 14 ille] ipse R 16 ut s. l. Cm2, del. Lm2, post hoc F 17 ad peruagato s. l. ł uulgato Pm2 18 hoc om. F est om. ELS, s. l. Gm2, et F 19 ante docetur add. et CHNP, in mg. Lm2 20 a om. ERS, s. l. Gm2 21 anima Em1Gm1Pm2Sm1 22 post permixtasque add. corporibus brm capit C eas in mg. Hm2)

165
cogitatione distinguit, omnes enim huiusmodi res incorporeas in corporibus esse suum habentes sensus cum ipsis nobis corporibus tradit, at nero animus, cui potestas est et disiuncta componere et composita resoluere, quae a sensibus confusa et corporibus coniuncta traduntur, ita distinguit, ut incorpoream naturam per se ac sine corporibus in quibus est concreta, specnletur et uideat. diuersae enim proprietates sunt incorpo- reorum corporibus permixtorum, etsi separentur a corpore, genera ergo et species ceteraque uel in incorporeis rebus uel in his quae sunt corporea, reperiuntur. et si ea in rebus incor- poreis inuenit animus, habet ilico incorporeum generis intel- lectum, si uero corporalium rerum genera speciesque perspexerit, aufert, ut solet, a corporibus incorporeorum naturam et solam puramque ut in se ipsa forma est contuetur, ita haec cum accipit animus permixta corporibus, incorporalia diuidens spe- culatur atque considerat, nemo ergo dicat falso nos lineam cogitare, quoniam ita eam mente capimus quasi praeter corpora sit, cum praeter corpora esse non possit, non enim omnis qui ex subiectis rebus capitur intellectus aliter quam sese ipsae res habent, falsas esse putandus est, sed, ut superius dictum [*](20 superius] p. 164, 8.) [*](2 corpore EGLRS 3 at nero om. C animi (om. cui) R et om. GRS, s. l. Lm2 post disiuncta add. ut equum et hominem quae iungi non patitur natura, post composita add. ut corpus et lineam et (sic) disiungi natura non patitur R 4 a s.l. m2 in EGLS 5 ante incorpoream add. in FLNS 7 et] ut S sunt proprietates CLR, add. ut equum et cetera R 8 ante corporibus add. et C etiamsi R et, s. l. si Cm2F separarentur F (ra s. l.) R separantur Lm1N 9 ergo om. FN, del. Lm2, uero H, s. l. Lm2 corporeis Cm1GHLPa.c.R 10 incorporeis] corporeis Cm1 11 animus inuenit FHNP post ilico add. ibi F, s. l. Gm2, add. quo E, sed del. 12 incorporalium Em1 speciesque] et species esse F prospexerit HR 14 ante haec add. et H (del. m2) N, s. l. Cm2 animus cum accipit F 15 accepit Pm1S animus accipit C post incorporalia add. ea CHm2LPN diuisa Gm2 16 desiderat Em1Ga.c. falso ante dicat F falsam CGm1Lm1 (post nosl NRS 17 capiamus Cm2N 19 sese om. F ipsae om. H, s. l. Em2, ipsa F)
166
est, ille quidem qui hoc in compositione facit falsus est, ut cum [*](p. 56) hominem atque equum | iungens putat esse Centaurum, qui uero id in diuisionibus et abstractionibus assumptionibusque ab his rebus in quibus sunt efficit, non modo falsus non est, uerura etiam solus id quod in proprietate uerum est inuenire potest. sunt igitur huiusmodi res in corporalibus atque in sensibilibus, intelleguntur autem praeter sensibilia, ut eorum natura per- spici et proprietas ualeat comprehendi, quocirca cum genera et species cogitantur, tunc ex singulis in quibus sunt eorum similitudo colligitur ut ex singulis hominibus inter se dissi- milibus humanitatis similitudo, quae similitudo cogitata animo ueraciterque perspecta fit species; quarum specierum rursus diuersarum similitudo considerata, quae nisi in ipsis speciebus aut in earum indiuiduis esse non potest, efficit genus, itaque haec sunt quidem in singularibus, cogitantur uero uniuersalia nihilque aliud species esse putanda est nisi cogitatio collecta ex indiuiduorum dissimilium numero substantiali similitudine, genus uero cogitatio collecta ex specierum similitudine, sed haec similitudo cum in singularibus est, fit sensibilis, cum in uniuersalibus, fit intellegibilis, eodemque modo cum sensibilis est, in singularibus permanet, cum intellegitur, fit uniuersalis. subsistunt ergo circa sensibilia, intelleguntur autem praeter corpora, neque enim interclusum est ut duae res eodem in subiecto sint ratione diuersae, ut linea curua atque caua, quae [*](1 cõpositionem GHR facit post hoc H 2 quia Gm1R quod Sm2 3 id om. N, s. l. Em2H, post diuisionibus F assumptionibus Em1Gm1P atque assumptionibus CL 5 post solus add. intellectus F, scil, intellectas s. l. Lm2 6 corporibus FHN post sensibilibus add. rebus CHLNP 8 ante genera add. et CFS; et species et genera R 11 post pr. simili- tudo add. colligitur N, scil, colligitur s. l. Hm2Sm2 cognita Cm1F cognita uel cogitata N 12 ueraciter Lm2N perfecta Em1NP sit FN 13 in om. C 14 earum] Pp.c. (corr. m1?) eorum cett. 17 substantiarum R 18 collecta cogitatio Cm1LP 22 autem] tamen R 23 eadem Em1Gm1Ha.c. eidem Gm2Lm1 fin eodem m2) PR e*dem (sic) S in ante subiecto s. l., post eodem er. uid. C, om. EGLPRS 24 sint om. L concaua Cm2N cauata Lm1)
167
res cum diuersis definitionibus terminentur diuersusque earum intellectus sit, semper tamen in eodem subiecto reperiuntur; eadem enim linea caua, eadem curua est. ita quoque generibus et speciebus, id est singularitati et uniuersalitati, unum quidem subiectum est, sed alio modo uniuersale est, cum cogitatur, alio singulare, cum sentitur in rebus his in quibus esse suum habet. His igitur terminatis omnis, ut arbitror, quaestio dissoluta est. ipsa enim genera et species subsistunt quidem alio modo, intelleguntur uero alio, et sunt incorporalia, sed sensibilibus iuncta subsistunt in sensibilibus, intelleguntur uero ut per semet ipsa subsistentia ac non in aliis esse suum habentia, sed Plato genera et species ceteraque non modo intellegi uniuersalia, uerum etiam esse atque praeter corpora subsistere putat, Aristoteles uero intellegi quidem incorporalia atque uniuersalia, sed subsistere in sensibilibus putat; quorum diiudicare sententias aptum esse non duxi, altioris enim est philosophiae, idcirco uero studiosius Aristotelis sententiam executi sumus, non quod eam maxime probaremus, sed quod hic liber ad Praedicamenta conscriptus est, quorum Aristoteles est auctor.

Illud uero quemadmodum de his ac de propo- sitis probabiliter antiqui tractauerunt et horum ma- xime Peripatetici, tibi nunc temptabo monstrare.

Praetermissis his quaestionibus quas altiores esse praedixit, [*](21—23] Porph. p. 1, 14—16 (Boeth. p. 25, 14—16).) [*](1 earum] HPp.c.(corr. m1?) eorum cett. 3 enim om. LP quippe P, s. l. Lm2 concaua Cm2N eadcmque FLRS 6 post singulare add. est R, s. l. Sm2 9 post, alio] alio modo LR 10 post uero s. l. praeter corpora Pm2 11 subsistentia in ras. E substantia GSm1 13 ante esse s. l. ea E praeter s. l. Cm2 15 ante sensibilibus add. ipsis G 16 dixi Lp.c.Sa.c. 17 uero s. l. Cm2 20 auctor est CLP est om. G 21 ante lemma ISTORIA add. S, sic (uel HIST-) ante omnia paene lemmata uero] autem Σ post, de om. E 22 pro- babiliter] λογιχώτίρον Porph. p. 1, 15 tractauerint Cp c.GHXm1 23 monstrare (demonstrare N) temptabo FLN 24 ante Praetermissis add. EXPOSITIO S, sic paene ubique ante explicat, lemmatum Missis Sm1)

168
exoptat mediocrem introductorii operis tractatum, sed ne haec ipsa sibi harum quaestionum omissio uitio daretur, apposuit quemadmodum de propositis tractaturus est, ex quorumque hoc opus auctoritate subnixus adgrediatur, ante denuntiat, cum mediocritatem quidem tractatus promittit detracta obscuri- tatis difficultate, animum lectoris inuitat, ut uero adquiescat ac sileat ad id quod dicturus est, Peripateticorum auctoritate confirmat, atque ideo ait de his, id est de generibus et spe- ciebus, de quibus superiores intulerat quaestiones, ac de pro- positis, id est de differentiis, propriis atque accidentibus, sese probabiliter disputaturum, probabiliter autem ait ‘ueri similiter’, quod Graeci λογικώς uel Ινδόξως dicunt, saepe enim et apud Aristotelem λογικώς ‘ueri similiter’ ac ‘probabi- liter’ dictum inuenimus et apud Boethum et apud Alexan- drum. Porphyrius quoque ipse in multis hac significatione hoc usus est uerbo, quod nos scilicet in translatione, quod ait λογικώς, ita interpretari ut ‘rationabiliter’ diceremus omisimus, longe enim melior ac uerior significatio ea uisa est, ut pro- babiliter sese dicere promitteret, id est non praeter opini- onem ingredientium atque lectorum, quod introductionis est proprium, nam cum ab imperitorum hominum mentibus doc- trinae secretum altioris abhorreat, talis esse introductio debet, [*](p. 57) ut praeter opinionem ingredijentium non sit. atque ideo melius [*](1 haec om. S 2 harum que LS horumque Gm1 quaestionum] insti- tutionum Gm1Lm1RS omissi Em1 omisso Lm1Sm1 amissio F 3 est s. l. Em2, esset Gm1 ex] et FHN, s. l. (om. ex) Em2 quo- rum FHN 4 subnisus EGm1Sm1 aggreditur EGLPRS 8 et] ac R 10 de] R, om. cett. 11 post ait add. id est C 12 λογιχώς uel ένδόξως] edd., ante λογιχώς add. uel CGLPR; ΛΟΓΙΚΟΟ uel ΛΩΓΙ- ΚΩΟ uel alia sim. codd.; ΕΝΔΩΧΟΝ C, sim. Η endoΧΩΟ E ΕΝΑΟΓΩΟ S, alia uarie cett. 13 et om. GR est S λογιχώς] S, in cett. eadem fere quae 12 14 Boethum] b boetum p boethon Em2GNS (recte?) boeton CEm1PR boethion F bethon H boetoton Lm1 boeten m2 Boethum (-tium m)rm 16 uerbo usus est CEGLRS 17 λογιχώς] item ut 13, λογικώτερον edd. 19 se L *mitteret, s. l. pro Cm2 23 ingredientium opinionem C non ante praeter CEG (corr. m2) L atque ideo] ergo Gm1 (atque ita m2) LPm1RS melius probabiliter quam om. R, s. l. Gm2Sm2)
169
probabiliter quam rationabiliter, ut nobis uidetur, inter- pretati sumus, antiquos autem ait de eisdem disputasse rebus, sed <se< eorum illum maxime tractatum insequi quem Peri- patetici Aristotele duce reliquerint, ut tota disputatio ad Praedicamenta conneniat.

[*](2 eisdem] E (eis in ras.) hisdem cett. disputasse post rebus C, ante de eisdem L, disputare N 3 se post illum add. brm, post sed Brandt sequi CEm2HN 4 reliquerint] Gm1HPp.r. relinquerint FSm1P a.r. relinquerent. R a. r.Sm2 reliquerunt CEGmSLNRp.r. EXPLICIT (CΟΜ- MENTARIORV add. C, COMENTORVM add. F, COMTV PLOLOGI, sic, add. S) LIB. I. INCIPIT (LIB. add. F) II.(INCIPIT. om. R) CEFGPRS (uariis cum scripturis compendiisque), subscriptio deest in HLN)