Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Dissertis igitur generis specieique communibus ad proprie- tates eorum uel differentias transitum fecit dicens differre inter se genus et species, quod genera species con- tinent, numquam rursus genera ab speciebus propriis continentur. oportet autem, ut dictum est, in hoc tractatu non subalternas, sed magis species considerari. genus enim plurimarum specierum est continens et unum omnium et totum et omnibus et singulis. quod si ita est et genus a suis speciebus singulis maius est atque ideo eas dicitur continere, non est dubium quin ea ipsa genera quae continent species, ab his ipsis contineri non possint. Insuper omnia genera prae- iacent. hoc uidetur dicere quod omnia genera prius sint ab his speciebus quae sub ipsis positae continentur. nara sicuti materies prima est ab illa re quae ueniens in materiem formam constituerit atque figurauerit, sic etiam prius est genus ab illa specie quam ueniens differentia formabit atque constituet. nisi enim in generibus differentia uenerit, species numquam con- stituentur. quare praeiacent, id est praesunt et antiquiora sunt genera speciebus suis. atque ideo si genera interimantur, [*](6—11] Porph. p. 15, 14—16, 17—25] Porph. p. 15, 16—18. 25—p. 111, 5] Porph. p. 15, 18—21.) [*](3 cum] quoniam S 4 in om KGP, add. Cm2, et S 6 inscriut. om. F (linea uacua) T, in mg. add. Sm2; cf. ad p. 105, 16 7 Dis- seratis Ga.c.PSa.c. communionibus KT 8 uel] et ad C 10 rur- sum PS 11 in del. Sm2 12 enim] autem F 14 pr. et om. FK, s. l. Sm2 15 dicitur eas C 16 genera ipsa C 17 possunt FPT praeiacent] placent F 18 ab om. C 19 posita CGPS sicut K 20 prima in prius mut. Sm2 materiem] KPSm2 materiam CFGSm1T 23 differentiae uenerint S constituetur Ga.c.T 25 suis om C)

111
species quoque peribunt; nam si animal sustuleris, hominem pecudemque sustulisti. si uero species interimantur, non con- tinuo genus interibit; nam si homo perierit, animal continuo non interemptum est, alia enim remanebit species de qua ipsum animal, id est genus praedicetur. atque ideo genera ab speciebus suis priora dicuntur. Et quod omnia genera uni- uoce de speciebus praedicentur, species ipsae de generibus numquam. hoc, ut arbitror, in hesterna lucubra- tione iam dictum est. nam genera semper de speciebus uni- uoce praedicantur. homo enim et homo est et animal. porro autem animal genus est hominis et praedicatur animal de homine. quoniam ergo animal de homine praedicatur et dici- tur homo animal, animal et homo uno animalis nomine nuncu- pantur. sed his ipsis definitio una conueniet. est enim animal substantia animata sensibilis, quod non absurdum est in homine dici. nam si homo ipse animal dicatur, non erit absurdum dici de homine ‘substantia animata sensibilis’. igitur genus de speciebus suis uniuoce praedicatur, quod eodem nomine et eadem definitione conueniat. at uero species non modo uniuoce non praedicantur de generibus suis, sed nec omnino praedi- cantur; nulla enim res minor de maiore poterit praedicari. atque ideo, quoniam species minores sunt suis generibus, de generibus suis neque uniuoce neque aliquo modo poterunt appellari.

Amplius omnia genera abundant complexione sub se positarum specierum, ipsae species abundant generum suorum propriis differentiis.

[*](6—8] Porph. p. 15, 20 s. 8 in hesterna lucubratione] p. 18, 1 ss. 25—27] Porph. p. 15, 21—23.)[*](1 quoque om. F 3 interibit] peribit C non continuo C 5 a G 8 nt om. PS 10 et homo est et] est C post animal repet. est F 11 hominis est C 14 ante his s. l. et Sm2 15 quod] sed quod G ia] de C 16 si] cum CT animal ipse C 17 de homine dici C 19 conueniet PT 20 pr. praedicatur Ca.c.K 22 sunt om. F suis om. K, post generibus FGPT de generibus suis om. KP 23 po- terint FS)
112

Quod dicit proinde est ac si diceret : omne quod genus est, plures sub se species continet, omne quod species, plures in se differentias habet. genus enim, id est animal, in hoc homine, id est specie, superabundat et superest, quod homo solum homo est, animal uero non solum homo, sed etiam bos uel auis uel alia huiusmodi. species uero in eo superant genera sua, quod eas differentias quas species in actu habent, eas genera non habent. nam, sicut superius dictum est, genera differentias illas quas habent sub se species positae, potestate continent, non etiam re. atque ideo species quae est homo, uel alia species, sicut est equus, a genere suo, animali, in hoc abundant et supersunt, quod animal ipsum per se neque ratio- nale neque inrationale est, at uero homo uel equus hoc ratio- nale, illud uero rationis expers.

Illud etiam, quod species numquam magia genus fiet, rursus et genus numquam magis species fit.

Et ut sciremus hic non de subalternis speciebus, sed de illis magis speciebus specialissimisque tractari, quid ait? quod ea quae sunt genera, magis species fieri numquam possunt neque magis species aliquando fieri magis genus. nam species numquam genus est. quicquid enim fuerit species, genus non erit neque quicquid fuerit genus, species erit. quare constat in his eum tractatibus de speciebus solis, non etiam de sub- alternis disserere. subalternae enim possunt esse etiam genera, magis species uero, ut ipse ait, numquam genera esse possunt.

[*](8] superius] p. 93, 5 ss. 15 s.] Porph. p. 15, 23 s.)[*](2 omne] omneque C post species add. est C post iu se add. habet G 3 hoc om. F nomine Sm2 4 species Fin specie G superhabundabat C 6 eo] hoc T genera superant C 9 species sub se P 11 est om. P ante animali add. id est C 13 uero om. GK 14 rationis expers] irrationale F, post expers s. l. add. est Sm2, ante rationis edd. 16 rursum T et magis (in mg. Sm2) genus numquam FS 17 alternis PST 18 quid] quod C 19 numquam fieri CSa.c. 20 pr. magis om. C magis genus fieri C 22 post. erit] non erit CGKP, fort. recte 24 etiam] et T etiam et KS)
113

Sed postquam de generum specierumque communitatibus differentiisque tractatus est habitus, ad genera propriaque trans- gressus est. |

[*](p. 40)

Generis et proprii commune hoc est, adhaerere spe- ciebus et amplecti.

Dicit genera et propria in hoc sibi esse consimilia, quod omne genus a suis speciebus numquam recedit. eodem modo et propria. nam si dixeris ‘homo’, cum ipso homine continuo animal nominasti, quod ipsius hominis, id est speciei genus est. at nero etiam si hominem dixeris, eius etiam proprium continuo cum homine nominasti; omnis enim homo risibilis est. ita semper genus et propria suis speciebus inserta et quodammodo conglutinata sunt.

Similiter et genus praedicatur de speciebus et pro- prium de his quae sui participantia sunt.

Et aequaliter, inquit, omnes species eidem generi supponun- tur et ad eas genus illud appellatur, sicut propria ad ea prae- dicantur quae sui participare possunt. namque aequaliter genus animal de homine dicitur et de equo et de boue et de ceteris animantibus, quemadmodnm et risibile, id est proprium, de Hortensio dicitur et Cicerone et de singulis indiuiduis quae sub eadem specie continentur, ad quam speciem proprium, id est risibile, poterit praedicari.

Adhuc commune est ipsis uniuoce praedicari. nam genus [*](4—14] Porph. p. 16, 1—3. 15-24] Porph. p. 16, 3-6. 25 p. 114. 7] Porph. p. 16, 6 s.) [*](3 post est add. sermo FGK, s. l. Sm2 4 inscript. om. F (linea uacua) T; cf. ad p. 102, 7 COMMVNIONE S 5 hoc om. C 6 et] et eas brm amplectar! CPSm1T, ad amplecti s. l. ł tari, sed del. G amplexari r, recte? 7 in om. K conscia P 8 numquam ante a C 13 proprium T 16 hiis F iis K 17 Et om. P, s. l. S 18 ea CPS sicut] Cm2T sic cett. 19 sibi T participari F participantur (om. possunty T 20 animal om. CST alt. et tert. de om. K tert. et quart. de om. C et de boue om. F 24 post risibile repet. proprium GS 25 Adhuc—praedicari om. CP, del. Sm2)

114
de suis speciebus, ut dictum est, uniuoce praedicatur et risi- bile de ea specie cuius est proprium, uniuoce praedicatur : namque et homo est et risibile. porro autem si quis dicat hominem esse animal rationale et mortale et dixerit risibile esse animal rationale et mortale, non errabit. aequaliter igitur et genus de speciebus suis et propria de ea specie cuius sunt propria, uniuoce praedicantur.

Differt autem utrumque, quod genus primum et secundum est proprium. genus enim si ab specie primum est, proprium autem uni tantum speciei adhaeret et eidem aequale est, non est dubium quoniam genus, quod specie maius est, proprio etiam speciei maius sit. nam ut sit risibile, animal prius est. namque ut aliqua species informetur, propriis et differentiis primo erit genus, ubi illa conueniant, sicut frequentius inculcatum est. Accedit etiam quod genus de plurimis spe- ciebas praedicatur. namque genus, id est animal, de pluribus, at uero proprium, id est risibile, de sola tantum hominis specie praedicatur. unde fit ut semper propria de speciebus suis conuer- sim praedicari possint, species autem de generibus numquam. neque enim omne quod animal est, homo est neque omne quod animal est, risibile est. potest enim esse et equus et hinnibile id [*](1 ut dictum est] p. 111, 6 ss. 8—16] Porph. p. 16, 8—10 16—p. 115, 4] Porph. p. 16, 10—14.) [*](1 de] et de S et—praedicatur om. P, del. Sm2 2 eadem FGK 3 nam qui est homo, est Brandt risibile] risible est CK 4 pr. et om. F 5 et] KT edd., om. cett. 6 et om. CK genus post suis F eadem KSm2 8 inscnpt. om. F (linea uacua) Sm1T, in inf. mg. DE GENERE QD prius est et proprium postea Sm2; cf. ad p. 105, 16 10 a FT 12 quoniam in quin mut. Sm2 quo Cm1 13 est] FT est sit (sit del. m2) S sit CGKP ante proprio add. quin FGKP quia CSm1 quod m2 quasi T namque CF risibile sit K 14 nam ST informentur F formetur T 15 conueniant] GKPm2T conueniat S conuenient C conueniet FPm1 16 pluribus T 17 est (del. Pm2) id est PT post pluribus (plurimis F) add. dicitur F, s. l. Sm2 20 praedicari possint] praedicentur FK genere G edd. 21 enim om. CG alt. est om. C)

115
quod animal nominatur. porro autem omne quod est homo, id risibile est et omne quod risibile est, id homo est. possunt autem propria et species sibi ipsa conuerti et conuersim ad se inuicem praedicari. Praeterea omni speciei quie- quid fuerit proprium, omni et soli est. namque risibile et omnibus hominibus est et solius hominis speciei euenit. at uero animal, quod genus est, etsi uni speciei inest, non tamen soli. namque animal omni homini inest, non soli tamen homini, quia inest etiam pecudi et ceteris animantibus. oportet autem hic illa propria intellegere quae magis propria sunt, id est quae integre propria nominantur; quae sunt huiusmodi, ut et uni speciei et omnibus insint. differunt ergo in hoc quoque genera et propria, quod propria et uni speciei et omnibus indiuiduis in ea specie sunt, genera uero omnibus quidem indiuiduis in ea specie sunt sub eodem genere, non tamen uni soli speciei, quoniam genus semper de plurimis praedi- catur. unde fit ut sublata propria non auferant genus, sublatis uero generibus ipsa quoque propria auferan- tur. nam si sustuleris proprium, id est risibile, remanet hinni- bile, remanet natabile. si uero genus sustuleris, simul quoque species sustulisti, si species sustuleris, propria etiam quae sunt speciebus, simul interibunt. itaque sublatis generibus propria sustuleris, sublatis propriis simul genera non auferuntur.

Peractis igitur generum propriorumque differentiis ad gene- rum accidentiumque communitates uel proprietates transitum [*](4—23] Porph. p. 16, 14—18. 24-p. 116, 7] Porph. p. 16, 19-17, 2.) [*](1 id] idem uid. F 3 autem] enim ST ipsa om. F ante sibi K 4 Praeterea om. P 5 omni] et omni edd., fort recte; Porph. p. 16, 15 ■καί ρ,ονψ και άεί 6 soli brm conuenit F 7 uni] omni C 12 sint P 13 alt. et om. F 14 eadem K sunt] nominantur (del. m2) insunt C genera—sunt om. K 15 in ea specie sunt om. CPT tamen s. l. Cm2 16 pluribus FKSa.c. 18 uero] quoque C quoque] uero C auferuntur G 20 natatile FGKSm2 quoque om. K 22 post itaque add. si G 23 auferantur PS auferentur edd. 24 inscript om. F (linca uacua) T; cf. ad p. 102, 7)

116
fecit et unam eorum praedicat communitatem, quae est quod de pluribus praedicantur. namque sicut genus de plurimis speciebus praedicatur, ita etiam separabile accidens uel inseparabile de plurimis speciebus appellatur. dicitur enim et de coruo et de homine Aethiope nigrum et de equo et de [*](p. 41) homine moueri, quod illud est insepa|rabile accidens, illud uero separabile. et quoniam longius a se distant, idcirco unam eorum solam communionem dixit et alias si quae forte essent quaerere supersedit.

[*](10)

Differt autem genus ab accidenti, quod genus ante species est, accidentia uero speciebus posteriora sunt. semper genera super species et his praeiacere et esse maiora superius demonstratum est. namque prius est animal ab homine, atque ideo consumptum animal species quoque consumit, con- sumptae species non interimunt genera. at uero accidens postea necesse est ut sit, quam sunt ipsae species. erit enim prius aliquid cui possit accidere. omne enim accidens praeter illud cui accidit, esse non potest. atque ideo prius erit aliqua res ubi accidat, quam est ipsum accidens. necesse est igitur omne accidens post species inueniatur et magis post indiuidua, quibus principaliter possit accidere. Huc accedit quod generis participantia aequaliter participant, sicut omne genus speciebus suis aequaliter genus est, ut saepius dictum est, [*](10—22] Porph. p. 17,3—6. 14 superius] p. 110, 17 ss. 22—p. 117, 15] Porph. p. 17, 6-10.) [*](2 quod] quae P plurimis T; Porph. p. 16, 20 κατά πλειονων praedicatur GKS nara S 3 pluribus K 4 pluribus K appel- latur] praedicatur FK et om. FGKP 5 quart. de om. CG 6 est illud (illud del. m2) P 9 super dixit P 10 inscript. om. F (linea uacua) Sm1T, SIT om K, DE PROPRIIS GENERIS (-RI S) ET ACCIDENTIS (-TΙ S) PSm2; cf. ad p. 105, 16 11 accidente C genus om. PST 12 posteriora] CGT propria Pa.c. propiora p.c. priora Sm1 inferiora FKSm2 13 genus FGPST species <esse> Brandt maius F 17 sunt] sint F 18 praeter] propter CF 20 ubi] CPST cui FGK; cf. p. 129, 4 accidit PSm1 pr. est om. T post. est del. C 24 sepe KP)

117
et species omnes aequaliter suo generi participant, namque equus et homo aequaliter animalia sunt neque equus homine plus neque homo equo, at uero accidentia non aequa- liter participant, nam cum separabile accidens sit moueri, possunt aliae inter se species eodem accidenti participantes tardius uelociusque moueri. et de inseparabili accidenti eodem modo, est enim ut aliquis nigrioribus oculis sit et alius quam- uis nigris, tamen purpureis, atque ideo et intentionem et remissionem recipit accidens, nam et candidum quod did- tur, et magis et minus dicitur et alia huiusmodi. quare distant haec duo, quod genere quae participant, aequaliter participant, accidenti fortasse non aequaliter, huc accedit quod genera non modo ante indiuidua, sed ante species sunt, accidentia uero non modo post species, sed etiam post indiuidua sunt; ipsis enim principaliter accidunt, ut dictum est. Est etiam dif- ferentia quae iam superius dicta est. nam genus in eo quod quid sit praedicatur, accidens uero in eo quod quale sit aut quomodo se habeat, nam si quid sit Socrates interroges, ‘homo’ atque ‘animal’ respondetur, si uero qualis sit, fortasse ‘caluus’ aut ‘simus’, quae accidentia sunt insepara- bilia. sin uero quomodo se habeat, aut ‘iacet’ respondetur aut ‘sedet’ aut quod aliud faciens contigerit. [*](16 superius] p. 56, 14 ss. 16—22] Porph. p. 17, 10—14.) [*](1 generi suo PST 2 animalia sunt] generi suo participant in eo quod animalia sunt T 3 ante equo add. plus FGK 5 species inter se GP eidem Cm2GK 6 uelociusue S (ue add. m2) uel cicins T accidente CP 8 post tamen add. ita CPS (del. m2) T post purpu- reis add. ut candidius appareant C et remissionem et intentionem C 9 candidus (ras. ex candidius PS) PST magis candidum C quod om. C quid PSm2 10 magis] maius GPS uelocius C et minus om. CPS dicitur om. PT alia] cetera C 11 generi K 12 accidentia FKSm2 15 etiam] enim CF post differentia add. inter genus et accidens C 16 nam—habeat om. P 17 in eo om. C 18 socrates sit F 21 si S quoquo modo F sese GPSm1 22 quod] F quid cctt. edd. <si>quid Brandt facere brm)
118

Ergo quoniam generis ad speciem et differentiam, ad pro- prium et accidens diuisa substantia est, nunc uero posteriora persequitur, sunt autem omnes differentiae uiginti. nam cum quinque res sint et una quaeque ipsarum ad alias quattuor quattuor item differentias habeat, quinquies quaternis uiginti differentiae efficiuntur, nam si genus differt ab specie, proprio, differentia, accidenti, quattuor differentiae fiunt, sin uero species differt a genere, proprio, differentia, accidenti, item quattuor; quae iunctae cum superioribus octo fiunt, et si differentia distat ab specie, proprio, genere, accidenti, aliae quattuor supercre- scunt; quae iunctae cum octo prioribus duodecim faciunt, at uero si proprium differt a genere, specie, differentia et accidenti, aliis quattuor differentiis super duodecim positis omnes sedecim diffe- rentiae fiunt, quodsi accidentis quoque differentias ad quattuor reliqua duxeris, quattuor super sedecim crescentibus uiginti omnes differentiae perficiuntur, quarum ita uiginti sunt, ut ad suffi- cientem doctrinae cumulum decem tantum differentiae nume- rentur. nam quod dictum est genus differre a differentia, specie, proprio et accidenti, quattuor fuere differentiae, si autem dif- ferentiam dicamus differre <ab> specie, proprio et accidenti, super- [*](1—p. 119, 24] Porph. p. 17, 14—18, 9.) [*](1 post quoniam add. substantia, om. post diuisa F ad speciem generis Cm1GKP ad speciem—accidens] a specie et differentia et proprio et accidenti F ad] et T et ad K 2 et om. P uero om. F 8 subsequitur, del. sub C ante sunt add. QVOT SINT DIFFERENTIAE OMNIVM P 4 sint quinque res C quaeque om. CPST ad alias] ab aliis FKSm2 post quattuor add. distet et F edd. distet K 5 item om. Get item K et item quatnor edd. qua- ternis] Cp. c. quaternas a. c. quaterni cett. 6 a F 7 ante accidenti add. et Tbmr quattuor—accidenti (8) om. T fiunt] sunt FK 8 ante accidenti add. et S ante quattuor add. aliae F edd. 9 iuncta G cum om. FT fiant P 10 a FT ante accidenti add. et Tbmr ante aliae add. sin G 11 coniunctae, del. con C superioribus P fiunt CP 14 fiunt in sunt mut. F 15 dixeris KP crescentibus positis T 16 quae brm ita—ut] uiginti FK ita om., post sunt add. quae P 17 numerantur FK 18 a om. T proprio specie F 20 a add. brm, ab Brandt)

119
uacuum est differentiae cum genere differentias commemorare, cum iam prius commemorauerimus, quando generis ad dif- ferentiam differentias diximus, eisdem enim, ut opinor, differt differentia a genere quibus differebat genus a differentia, itaque relinquenda est haec differentia qua distat differentia a genere, quoniam iam superius dicta est, cum diceretur quid genus, distaret a differentia, remanent igitur tres differentiae, quibus [*](p. 42) ipsa differentia ab specie, proprio et accidenti distat, et cum superioris generis ad alia quattuor differentiae fuerint, nunc uero differentiae ad alia tres distantiae uideantur, septem hae distantiae fiunt, at uero species quid a genere distet, iam tunc dictum est, cum dicebatur quid genus distet ab specie, quid autem a differentia discreparet, tunc demonstratum est, cum diceremus in quo differentia ab specie discerneretur, remanent igitur duae speciei, id est cum proprio et accidenti differentiae, quae iunctae cum superioribus septem nouem differentias effi- ciunt. restat igitur una proprii et accidentis differentia quae dicatur, nam quid a genere distet dictum est, cura quid genus distaret a proprio diceretur, porro quid ab specie, dudum dicebatur, cum quid species a proprio differret enumerabatur, porro autem quid a differentia, etiam id dictum est, cum a proprio differentia separaretur.

Sed nunc quemadmodum differentia ab specie, proprio acci- dentique discernatur, uideamus.

[*](3 differentias ante generis F eisdem] Schepss hisdem codd. p iisdem brm ut s. l. C 6 quid] C quod FGPST uel quod quid (sic) K 8 a FT 9 superiores C 10 uero om. C alias CP uidentur F 11 distat P 12 quid] Cm2PS quod Cm1FGT quo K a FP quid] quo FK 13 a om. FKP discrepet C distaret FK 14 dicerem CPSm1 (diceretur m2) T a FT 15 post duae add. differentiae FK id est om. FK, del. et ante speciei s. l. add. Sm2 differentiae om. FK 16 efficiunt] accipiunt P 17 una om. P 18 nam quid] nunquid F a] de CGPSm1T 19 ab om. P s. F post specie add. distaret FK, s. l. Sm2 21 quod C ad differentiam CP 23 discerni- tur CPST)
120

Et est communio differentiae et speciei quod aequaliter species sub se indiuiduis se permittit et aequaliter iudiuidua specie ipsa participant; namque omnes homines aequaliter homines sunt et hominis participatione aeque participant, eodem modo etiam differentia; namque omnes homines aequaliter rationales sunt et rationabilitate, quae est differentia, omnes qui ratione participant, aeque participant. Est etiam alia communitas, quod quemadmodum species numquam deserit ea quorum spe- cies est et quibus superest, sic et differentia numquam ea deserit quae distare ab aliis facit, namque Socrates quoniam sub specie hominis est, numquam ab hominis specie deseritur; semper enim Socrates homo est. at uero differentia Socratem, quoniam Socrates rationalis est, numquam deserit; semper enim Socrates rationale animal est.

Differunt autem inter se species et differentia, quod differentia semper in eo quod quale sit praedica- tur — nam dicitur quale animal sit <Socrates>, ut rationale respondeatur —, species uero in eo quod quid sit praedi- catur; nam dicitur quid sit Socrates, ut homo respondeatur, namque hominis qualitas rationale est, sed non simpliciter, illa enim qualitas pro differentia accipitur, quae ueniens in [*](1—15] Porph. p. 18, 10—14. 16—122, 4] Porph. p. 18, 15—19, 3.) [*](1 inscript, om. F (linea uacua) T; cf. ad p. 102, 7 2 Et om. FK Item (om. Et est] P 3 sub se om. C indiuiduis se permittit] GPT se indiuiduis permittit C indiuidua esse permittit K indiuiduis (-dua m2) semper mitit (sic) S indiuidua* (m er.) semper mittit F speoiei K, alt. i er. GS 6 post namque add. sicut homines omnes aequaliter homines sunt ita T aeque T 7 rationabilitate] FK rationalitate cett. 10 sic et] ita T deserit ea FT 12 deseritur] separatur P 13 homo] et homo GPT differentia in mg. Cm2 socraten C 16 inscript. om. FT, H (i. e. HIC) DE PROPRIIS, cet. om. S; cf. ad p. 105, 16 18 semper om. F 19 Socrates ante quale add. brm, post sit Brandt 20 species—respondeatur om. F 21 respondeatur] dica- tur ST 22 rationale post est C rationabile T)

121
genere speciem constituit et de qualitate substantiali facta est substantialis et specifica differentia, ista igitur talis qualitas differentia nominatur et ea in eo quod quale sit ad hominem praedicatur. Hoc etiam est in eorum differentiis, namque differentia frequenter in pluribus speciebus consi- deratur. differentia enim quadrupes in bouis et in equi et in canis specie est et differentia rationalis hominis et del. species uero numquam aliis nisi solis sub se indiuiduis praeest. num- quam enim alia res homo est nisi quod est indiuiduum, ut est Socrates et Plato et Cicero, unde fit ut sublata differentia species quoque tollatur, nam si sustuleris rationale, hominem sustuleris, si uero sustuleris speciem, differentia manet, nam si sustuleris hominem, rationalis del differentia remanebit. Est uero etiam haec differentia, quod differentia cum alia dif- ferentia iungi potest, ut aliqua ex his species informetur, namque rationalis differentia et mortalis differentia iunctae hominis unius speciem reddiderunt, iunctae uero species num- quam aliquam ex se speciem constituent, si enim iungas hominem boui, nulla ex his species informabitur, sed fortasse dicat quis : asini atque equi coniuuctione mulus nascitur, sed non ita est : namque indiuidui coniunctione natum est aliquid indiuiduum. si autem sic simpliciter speciem ipsam asini atque equi coniungas, nulla ex bis uraquam species consti- tuitur. neque enim si se possunt indiuidua commiscere, idcirco etiam species indiuiduorum in alterutram substantiam transeunt. [*](3 ea om. C 4 etiam] enim F 5 frequenter om. FGK; Porph. p. 18, 19 πολλάχις 6 alt. in om. C tert. in s. l. C 7 speciebus FK speciem (om. eat) P post rationalis add. et inrationalis PS in Engelbrecht post del add. et pecudum P 8 praeest ante aliis G 9 enim om. PS uero T 10 post Cicero add. et richerus K 11 tuleris CGPT rationalem FSa.r. 12 sin FGKP, recte? 13 tuleris CGPS 14 uero om. P etiam om. GK 17 unius hominis ST 18 aliam K speciem ex se F 19 formabitur (in cum mg. desectum) in mg. Cm2 20 dicit G aliquis FGK 21 nam FK indiuiduorum Brandt, add. et indiuidui Engelbrecht aliquod K, recte? 22 si autem] sed iara P istam T 23 species s. l. Cm2 constituetur Sm2 24 enim om. G 25 alterutrum CFa.c.PT)
122
atque ideo constat iunctas species unam speciem non posse componere, quod differentiae iunctae unius speciei constitutiuae sint. His itaque transactis ad differentiae et proprii com- munia ueniamus.

[*](5)

Differentia et proprium commune habent quod quibus dif- ferentia est et a quibus ipsa differentia participatur, aequaliter participatur, sicut etiam et quibus proprium est, proprium ipsum participatur, nam rationalis differentia quoniam est hominibus et omnes homines rationali differentia participant, non est dubium quia omnes homines aequaliter sint rationales atque aequaliter rationabilitate participent, at uero proprium, quod risibile est, aequaliter omnibus hominibus est; omnes enigi homines aequaliter risibiles sunt. Est etiam haec eorum communitas, quod sicut potestate risibile dicitur, etiamsi non rideat, ita etiam potestate bipes dicitur, etiamsi quis uno pede minuatur, non enim quod est dicitur, sed quod esse possit; nam quoniam ille ridere potest, risibilis nominatur, quod ille [*](p. 43) duos pedes | habere possit, bipes, atque ideo numquam ab illis in quibus sederint, proprium differentiaque discedunt, semper enim homo risibilis est, etiamsi non rideat, semper bipes, etiamsi uno pede minuatur, in his enim differentiis et propriis, ut dictum est, quod potestate esse possit, non quod uere sit consideratur.

[*](5—24] Porph. p. 19, 4—9.)[*](1 ideo] iccirco F 2 quod] cum FKSm2 3 sunt GPST His itaque] his F hisque G isque K communionem T 5 inscript. om. F (linea uacua) T; cf. ad p. 102, 7 8 sic GKT et] Sm2 e CSm1 e T a P, om. FGK proprium ante quibus FGK est om. K est et CPT et er. uid. S 9 ipsum om. FG rationabilis PST 10 pr. hominis C rationabili GKPS 11 quia] quin FSm2 quod T sunt FK rationabiles T 12 participent] CT participant cett. 15 horum P 17 minuatur] innitatur G 20 resederint FSm2 se sederint Sm1Tm1 sese dederint m2 proprio P propria CST 21 post semper add. enim C 23 est om. KS pr. quid PS)
123

Differunt autem inter se, quod differentia de pluri- bus speciebus praedicatur, proprium uero de una. namque differentia quae est mortalis, praedicatur de homine et de boue et equo et ceteris animantibus et rationale praedi- catur et de deo et de homine, at uero risibile de sola tantum specie hominis praedicatur, unde euenit ut omnis differentia, quoniam plurimarum continens est specierum, a suis speciebus maior sit, atque ideo ipsa de speciebus praedicari potest, porro autem de ipsa species praedicari non possunt, neque conuersim dici potest, nam quoniam homo dicitur rationalis, non contra dicitur ‘quod rationale est, id homo est’; potest enim esse etiam non homo, sed deus, at uero proprium, quoniam aequa- liter et ad unam speciem semper aptatur, aequa uice atque appellatione conuertitur. dicitur enim; quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. Quibus pertractatis ad differentiam et accidens transgressa disputatio est.

Differentia et accidens commune habent de pluribus praedicari, namque differentia dicitur et de homine et de deo, quoniam utrique rationales sunt, et accidens dicitur de ho- mine et de equo, ut homo Aethiops niger et equus niger. Est etiam ista communio, quod inseparabile accidens, cuicumque speciei fuerit, inseparabiliter et omnibus inest ut differentia. [*](1—17] Porph. p. 19, 10-15. 18-p. 124, 4] Porph. p. 19, 16-19.) [*](1 inscript. om. F (linea uacua) T; cf. ad p. 105, 16 DE DIFFE- RENTIA DIFFERENTIAE K De difff et proprii (sic) S 2 post se add. differentia et proprium FGK; cf. p. 124, 6. 126, 8 plurimis PS 4 quae] quod FGK mortale F praedicatur om. FP 5 de om. G equo] de equo P 6 alt. de om. KPS 7 hominis specie C uenit CKSm1T 8 specierum est C 9 porro—potest om. P 10 post neque add. enim C 11 rationalis dicitur C 12 enim] etiam C esse] esse rationale C 17 et] et ad C 18 inscript. om. F (linea uacua) T, in mg. DE ACCIDENTI ET CV ET DIFPE Sm2; cf. ad p. 102, 7 21 quo- niam] cum K post dicitur add. et brm 22 et om. C, s. l. Sm2 equo] boue C equus] bos C 23 ista] CGSm1T alia FKPSm2)

124
namque inseparabile accidens quod est nigrum coruo, inse- parabiliter accidit coruo et omnibus coruis. eodem modo etiam differentia, nam quoniam accidit homini ut bipes sit, semper et omnibus hominibus est esse bipedibus.

[*](5)

Differunt autem inter se, quod omnis differentia species continet, non contra ipsa ab speciebus continetur, nam si differentia plures sub se species habet, ut dictum est, maior erit sub se positis speciebus, si maior erit, numquam eam quaelibet species continet; maior enim a minori numquam continetur. namque quod est rationale, continet hominem et deum, homo uero rationale non continet. accidentia uero ali- quotiens continent, aliquotiens continentur. namque continent, quoniam frequenter unum accidens duas sub se species habet. ut nigrum habet Aethiopem, habet et coruum, continentur uero. quoniam species una habet duo uel tria uel quamlibet plurima accidentia, si quis enim sit glaucus uel crispus uel candidus uel procerus, haec omnia accidentia ille unus cui accesserunt complectitur et continet. atque ideo species illa quae illud indiuiduum continet quod indiuiduum plura in se accidentia suscepit. accidentis illius complexiua est.

Dehinc differentia numquam intenditur neque rela- xatur.

Quod dicit hoe est. rationale in una quaque specie neque plus neque minus est. nullus enim homo alio homine ad sub- [*](5—21] Porph. p. 19, 20—20, 3. 22—p. 125, 4] Porph. p. 20, 3—5.) [*](1 inseparabile om. C inseparabiliter PS est s. l. Cm2 coruo del. G 4 est] adest C bipedes G, in mg. ad bipedibus F, bipes C 5 inscript. om. FT, DE DIFE ET ACCIDENTI S PROPRIIS] DIF- FERENTIA K; cf. ad p. 105, 16 et codd. Porph. p. 19, 20 7 a FK 8 habet] continet KT 9 numquam] nunquid F, item 10 10 a om. P 11 nam CFGK rationabile S 15 post. habet om. T et om. CGPS continetur T 16 quamlibet] GT qualibet Cm1 quaelibet Cm2KPS quot- libet F 19 illud om. C illum PST 21 complexiuum (uel cõ-) FGKPT 22 Dehinc in mg. Cm2, post differentia T 25 nullus—minus in inf. mg. Pm2)

125
stantiam plus rationalis est neque minus, at uero accidens et intenditur et relaxatur, dicitur enim quicumque pro- cerior, dicitur quicumque uelocior, dicitur quicumque crispior, quae omnia accidentia esse non dubium est.

Praeterea inmixtae semper sunt contrariae diffe- rentiae.

Inmixtae ait, id est inmixtibiles, quae misceri non possunt, neque enim rationale cum inrationali misceri potest neque in una specie conuenire. at uero contraria accidentia manifestum est in una specie posse congruere, namque nigrum uel album potest in una non modo specie, sed etiam indiuiduo congru- ere. potest enim quicumque homo, cum ipse sit candidus, nigros tamen capillos habere.

Ergo <quoniam> quemadmodum species differat a genere uel differentia dictum est, cum de generis ad speciem et differen- tiae ad speciem distantia diceremus, nunc dicemus, id quod reliquum est, de speciei propriique communibus.

Et est una eorum communio, quod de se ipsa in- uicem praedicantur, nam quoniam aequa sibi sunt, neque species hominis alii proprio conuenit nisi risibili neque risi- bile alii conuenit speciei nisi homini, atque ideo dicitur : [*](5—13] Porph. p. 20, 5 s. 14—16] Porph. p. 20, 8—10. 17— p. 126, 6] Porph. p. 20, 11—15.) [*](2 et relaxatur] relaxaturqne C et remittitur Kbmr 3 post, dicitur om F uel dicitur C 5 Praeter haec C admixtae Pm1T 7 inmistibiles Ga.c. inmiscihilee T 8 neque enim] FP neque GKST namque neque C neque] KP neque enim cett. 10 namque] potest (idem etiam post album,) F 14 quoniam add. Brandt a genere differat C 15 et] uel K 16 distantia] differentia PSm2 17 de—communibus om. F 18 inscript. om. FT, post habere (13) P, post diceremus (16) cett. (in mg. DE SPETIE ET PROPRII, sic, Sm2) et edd., transpos. Brandt; cf. ad p. 102, 7 19 Et om. F sese K 20 in inuicem K prae- dicatur G aequalia F 21 neque—homini] neque species hominis alio proprio conuenit speciei nisi homini uel ita del. m1 uel m2, add. neque species hominis, neque proprium conuenit alii speciei nisi homini P)

126
quid homo? quod risibile; quid risibile? quod homo. Commune est etiam illud, quod omne proprium aequaliter ad sub se [*](p. 44) posita praedicatur, namque | omnes homines aequaliter risibiles sunt, et species aequaliter ad sub se posita praedicatur, nam- que omnes homines indiuidui aequaliter uno nomine homines nuncupantur.

Differunt autem a se, quoniam species potest etiam genus alteri esse, proprium esse non potest, sed hic illam speciem intellegamus quae subalterna est, non illam quae magis species est et genus esse numquam potest, atque ideo nos illam modo solam quae subalterna species est intel- legamus, quae scilicet poterit esse et genus : namque mortale cum rationalis generis species sit, hominis genus est, at uero risibile de nulla umquam specie alia poterit praedicari neque alii esse proprium, sicut est hominis, illa enim semper, ut dictum est. propria sunt quae nulli alii nisi ad unam speciem semper aptantur.

Deinde species praecedit et sic proprium sequitur Quod dicit tale est. omnis species ut habeat proprium. primo eam esse et constare necesse est. oportet enim prius esse hominem, ut sit risibilis, non prius esse risibile, ut sit homo, nam quoniam proprium dicitur, per se proprium non constat, nisi alicuius speciei sit. atque ideo prius esse necesse est illud cuius est proprium, quam sit proprium.

[*](7—18] Porph. p. 20, 16—18. 19-25] Porph. p. 20, 18—20.)[*](1 pr. quid] quid est F pr. quod om. F 2 aequaliter post posita C 3 posita om. K positas P 6 nominantur P 7 inscript. om. F (linea uacua) T DE SPETIE ET PROPRIO S PROPRIIS] DIFFERENTIA KP; cf. ad p. 105, 16 8 a] inter P post se add. species propriuni- que F 9 ante proprium add. et Cm1 quod m2 11 est om. C num- quam esse GK 12 nos post modo C solam modo P est species C 13 et om. CP 15 de om. CGPT, s. l. Sm2 alia specie FST 17 speciem om. F 19 post sic add. ut, sed del. G 24 esse post illud P, om. F 25 proprium est C)
127

Huc accedit quod species semper in opere intellegitur cuius- cumque subiecti. species enim semper in actu est, non solum potestate, homo enim re uera et opere et actu homo est. id est numquam poterit esse non homo, at uero risibile, quod est proprium, potestate tantum dicitur, etiamsi in actu non sit. potest enim quilibet ille non ridere, tamen quia ridere potest, risibile nominatur, distant igitur in hoc, quod semper species in actu est et in opere, proprium uero aliquo- tiens potestate.

Deinde quorum definitiones diuersae sunt, neces- sario etiam ipsa quoque diuersa sunt, omnis definitio sub- stantiam definit, ergo si qua eiusdem substantiae fuerint, eadem etiam definitione monstrantur, si qua eadem definitiono fuerint, eadem substantia praedicantur, at uero si qua defini- tionibus differant, differunt etiam substantiis, quae substantiis differunt, longe a se ipsis alia sunt, nunc igitur quoniam defini- tiones proprii et speciei differunt, species quoque ipsa et proprium a se differunt, est autem speciei definitio sub genere esse et ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicari, at uero proprii uni tantum inesse speciei et sub ipsa de omnibus indiuiduis praedicari, sed quoniam et definitiones differunt, ipsa quoque species a proprio distabit.

Post haec ad communitates speciei et accidentis disputa- tionem transtulit et dicit eorum raras esse alias eommuni- [*](1—9] Porph. p. 20, 20-22. 10-22] Porph. p. 20, 23-21, 3. 23—128, 6] Porph. p. 21, 4—7.) [*](1 semper ante species C, post opere P 2 in om. ST post solum add. proprium P propria FK 3 potestate om. P id est] uel P 5 in om. FGK, del. Sm2 7 semper om. P 8 post, in om. T 10 quo G sunt] erunt T 11 diuisa P 12 substantiae (ae ex a m2) substantia (del. m2) C 13 monstratur Cm1Sa.c. eiusdem definitionis K 14 praedicatur GSa.c. 16 ipsa (om. alia,) C 17 ipsa quoque GKPT 18 autem om. C 20 proprium GT proprii est FK unitatum GS uni om. T speciei inesse F 22 et om. T 23 inscript. om. F, post transtulit (25) habet T; cf. ad p. 102, 7 DE COMMUNIBUS] COMMUNITAS P Communio T ACCIDENTI S 24 hoc T)

128
tates nisi has solas, quod de pluribus praedicantur, longe enim a se distare uidentur in substantia sui et in pote- state patiendi atque faciendi id quod alicui accidit et id cui accidit, namque illud cui accidit, quasi quoddam accidentis est fundamentum, illud uero quod accidit, praeter id cui acci- dit, esse in sui substantia non potest.

Propria uero singulorum sunt haec, quod species in eo quod quid sit praedicatur, accidens uero in eo quod quale sit et quodammodo se habens, nam si quis dicat; quid Socrates est? homo dicitur; si quis dicat, qualis sit, caluus uel simus appellatur, si quis uero, quomodo se habens, sedens aut iacens appellabitur. Item quod una quaeque substantia unam speciem habet, namque hominis sub- stantia unam solam hominis speciem habet, substantia uero equi unam solius equi speciem habet, at uero una sub- stantia plura frequenter accidentia continebit, nam et in eodem equo quaedam pars frequenter nigra, quaedam alba et est in eo proceritas, est altitudo, est aquilum caput et alia huiusmodi. habet etiam non solum inseparabile accidens eadem substantia, sed etiam separabile, nam fortasse qui- dam uelox est et idem etiam corpore ualidus est, idem etiam sagittator et cetera. Huc accedit quod species praeno- [*](7—23] Porph. p. 21, B—l2. 23—p. 129, 15] Porph. p. 21, 12-17.) [*](1 quae F plurimis T 2 a se om. KP, post distare T sui om. P, post potestate T 3 alicui] CK alicui rei cett. 6 esse post substantia C 7 inscript. om. FT; cf ad p. 105, 16 9 uero om. FGT, s. l. Sm2 10 sit om. F et] η Porph. p. 21, 10 quomodo K, sed aliquo modo etiam Boethius Ed. sec. V 22, ΠϋΣ Porph. p. 21, 10 indefinitum interpretatus qui P 11 quod F est ante Socrates KT, sit P qui GP 12 qui CGPSm1 quodammodo GPSTm1 13 aut] uel CF post Item add. in hoc differunt FK 16 pr. equi] quae G qui Sm1 17 est Brandt 18 alba] alba est FK 19 aquilum] KPSm2T acilum Ca.c.G acylum Cp.c aquile Sm1 aquiculum F aqui- linum edd.; cf. Indic, uerb. 20 inseparabilis accidentis C (ante insep. add. qiuddam) GPSm1Tm1 21 separabilis CGPSm1Tm1 23 noscuntur C)

129
scuntur, id est praeintelleguntur, hoc est ante esse cogno- scuntur quam accidentia, et prius erit aliqua res ubi accidat, quam illa quae accidat, et quoniam species est subiectum accidentis ubi accidens accidat, ideoque ante species intellegitur esse quam accidens, accidentia uero postnatiua sunt, id est a foris uenientia et extranea a qualibet illa substantia, | etiamsi inseparabilia sunt, haec quoque est [*](p. 45) eorum separatio, quod semper omnia quae participant specie, aequaliter participant; aequaliter enim et Socrates et Cicero et Plato homines sunt, at uero illa quae parti- cipant accidenti, etiamsi inseparabile accidens sit, tamen non aequaliter participant, namque quamuis inse- parabile sit accidens Aethiopibus nigros esse, tamen est aliquis inter ipsos nigrior nec omnes illa nigredine aequaliter participant.

Relinquitur igitur de communibus proprii acciden- tisque tractare; nam proprium quid distaret uel ab specie uel a genere uel a differentia, superius demon- stratum est.

[*](20)

Proprium autem et inseparabile accidens commune habent, quod sine his numquam consistunt ea quae [*](16—19] Porph. p. 21, 18 s, 20—p. 130, 12] Porph. p. 21, 20—22, 1.) [*](1 praeintellegentia T ante esse cognoscuntur] interesse praenoscuntur T 2 quam accidentia om. CGPST; Porph. p. 21, 12 %a\ τά μέν ποοεπινοεΤται τών συμβεβηχότων 3 pr. accidit F post, accidit G et quoniam—accidat om. GK 4 ideo P ideo quoque (cf. ita quoque p. 84, 10) Brandt; cf. Indic, uerb. 5 postnatiua] uel post natiua FKPSm2T post posteriora noua Sm1 postea Cp posita G postea nata brm 6 id est om. CGP 9 et om. T 11 sit accidens FGK 12 nam K 13 acci- dens sit C nigris Sm1Tm1 14 alius CGST illam F nigredinem FS 15 post participant inscriptionem (cf. 20) habent CG, in inf. mg. positam, sed hic ut uid. inserendam S 16 et accidentis F 17 quod G a KT 18 pr. a] ab P differentiis F sepius F 20 in· script. hic cum Porph. p. 21, 18—20 habet K, om. F (linea uacua) PT, de CGS cf. ad 15; cf. ad p. 102, 7 21 et] uel C)

130
eorum participant et in quibus ipsa considerantur, nam neque homo amittit risibile esse nec Aethiops aut coruus nigrum, atque ideo sine his ipsis, id est propriis et accidentibus, quae eorum participant, constare non possunt, ne forte contra superiorem definitionem accidentis uenire uideatur ista communio - est enim ita definitum: accidens est quod infertur et aufertur sine eius in quo est interitu —, quod nunc dici uidetur sine his constare non posse, cum supe - rius sine eorum interitu posse dicerentur auferri, sed hoc modo dicitur, non quod, si auferatur hoc accidens inseparabile, intereat illud cui accidit, sed quoniam separari non potest, idcirco sine hoc constare non possit. Est etiam insepara- bilis accidentis et proprii alia communio, quod sicut et omni et semper inest proprium cui inest, id est homini sem- per enim et omnis homo risibile est —, sic etiam quodlibet accidens inseparabile et semper et omni est accidens inse- parabile; namque et omnis coruus et semper niger est. sola autem separabilibus accidentibus illa communio est, quod quemadmodum de multis indiuiduis proprium praedicatur, ita etiam accidens de multis indiuiduis potest praedicari, plures etiam currunt, plures ambulant, quae scilicet accidentia separa- bilia sunt, quemadmodum plures possunt esse risibiles.

Differunt autem ista, quod proprium semper uni speciei inest, accidens uero et pluribus, namque acci- [*](6 s.] supra p. 100, 9. 12—22] Porph. p. 22, 2s. 23—p. 131, 16] Porph, p. 22, 4—10.) [*](1 ipsa] ea F namque (om. neque) PTm1, s. l. nec m2, post homo add. non P 2 amittat F 3 his om. CT 5 ne] canendum est ne F 7 est] esse CGT 8 dicere PSm2 9 diceretur FGK hoc] his Gm1 (s. l. ł id m2?) P 12 hoc] his KSm2 hos F 14 id est] uelut C post homini add. risibile C 15 risibilis FKSm2Tm2 16 post, et s. l. FSm2 omne C est om. F inseparabiliter F 18 autem] enim C inseparabilibus KT cum separabilibus edd. 21 etiam] enim T brm ante ambulant add. etiam FK 22 esse possunt F 23 in- script. om. FT PROPRIIS] DIFFERENTIA KPS; cf. ad p. 105, 16 24 ista om. P 25 et om. C nam C)

131
dens pluribus speciebus et animatis et inanimatis euenit, ut est hebeno nigrum, coruo nigrum, homini Aethiopi nigrum, risibile uero nulli nisi soli homini, atque ideo conuersim proprium praedicatur, quia unius speciei continens est et illi speciei soli aequalis est, at uero accidens conuersim praedicari non potest, quia plures sub se species habet, non enim potes dicere id esse nigrum quod hebenum, cum dicas hoc esse hebenum quod nigrum; potest enim esse nigrum et non esse hebenum. delnde omne proprium aequaliter se his rebus quae sub se fuerint dat et ab his aequaliter participatur — Socrates enim et Cicero et Vergilius aequaliter et risibili participant et aequa- liter risibiles sunt —, at uero accidens non semper aequa- liter; potest enim quicumque esse procerior et alius esse uelocior, quod scilicet illud separabile est accidens, illud inse- parabile.

Et fortasse aliae eorum quaedam proprietates uel commu- niones esse uideantur, sed nunc quantum introductioni sat est, ista sufficiant.

32. Sed iam tibi, mi Fabi, omnia quaecumque ad Intro- ductionem Porphyrii pertinent, plenius überiusque tractata sunt, post uero si quid umquam mei egueris, studiis prae- sertim tuis, quae nulla umquam honestate caruerunt, libens animo hortatorque ad easdem cupiditates parebo. Hic Fa- bius : Tu, inquit, paterno haec mihi animo polliceris, uerum ego numquam deficiam ab his studiis, te praesertim docente, [*](17—19] Porph. p. 22, 11—13,) [*](1 animantis et inanimantis F 2 est om. F hebeno] plerique codd., item 8. 9 3 nisi om. F 5 aequalis est] aequaliter coni. Brandt; cf. Porph. p. 22, 8 διό τό μέν ίδιον άντιχατηγορειται ou έστιν Ιδιον χα'ι εστιν επίσης et interpret. Boethii Ed. sec. V 24 quare proprium—aequaliter 7 potes] Schepss potest codd. et edd. 9 esse enim C post, esse om. CGT 12 uirgilins FPST 13. 14 post aequaliter add. est accidens FK 14 aliquis F 19 ista om. C sufficiunt T 20 introductiones KPS 22 quid om. F umquam om. C, post mei T 24 parabo G 25 milii haec P 26 ducente C decente S)

132
a quo totam fortasse logicae Aristotelis, si uita suppetet, capiam disciplinam. — Et ego : Faciam, inquam, libentissime, sed quoniam iam matutinus, ut ait Petronius, sol tectis arrisit, surgamus, et si quid illud est, diligentiore postea considera- tione tractabitur.

[*](1 a exters., qui C suppetet] CPT suppetit cett. 2 cupiam G inquam om. F 3 post sol add. iam T 4 illud est] C est illud G illud sit FKS illud T restat P diligentiori T EXPLICIT EDI- TIONIS (AED- CG) PRIMAE COMMENTORVM CGK; ANICII. MALLII. SEVERINI. BOECII. V. C. ET ILLVSTRIS EX CONSVLARIS ΟRD. PATRICII. IN ISAGOGAS POEPHIRII. IN CATEGORIAS EDICIONIS PRIME. LIBER PRIMVS (sic) EXPLICIT. P; EXPLICIT EDITIO BOETII IN YSAGOGIS PORPHIRII SECVNDVM TRANSLATIONEM VICTORINI S; ANITII MALLII SEUERINI. BOETII. U. C. ET ILL·. ET PATRITII. IN ISAGOGEN. POEPHIRII. ID. INTRO- DUCTIONE IN CATEGORIAS A SE TRANSLATAS. ABDITIONIS PRIME EXPLITIUNT DO GRATIAS MARII. VICTORINI DE XV SPE- TIEBUS DEFFINITIONUM. T (de hac subscript., cuius extrema uerba ad Marii Victorini librum De definitionibus spectant, cf. Brandt, Philo- logus uol. 62, 1903, p. 623); subscriptione caret F)