De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

  1. Quod tantos iuuat excitare motus
  2. Et propria fatum sollicitare manu?
  3. Si mortem petitis, propinquat ipsa
  4. Sponte sua uolucres nec remoratur equos.
  5. Quos serpens leo tigris ursus aper
  6. Dente petunt, idem se tamen ense petunt.
  7. An distant quia dissidentque mores,
  8. Iniustas acies et fera bella mouent
  9. Alternisque uolunt perire telis?
  10. Non est iusta satis saeuitiae ratio.
  11. Vis aptam meritis uicem referre?
  12. Dilige iure bonos et miseresce malis.

Hic ego: Video, inquam, quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni maline inesse perpendo. Neque enim sapientum quisquam exul inops ignominiosusque esse malit, potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus, in sua permanens urbe florere. Sic enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos i egentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer, nex 1 ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius ciuibus propter quos etiam constituta sunt debeantur. Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uir-

p.336
tutum mali rapiant, uehementer admiror, quaeque tu in iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero. M in us etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum deus rector exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre uideatur? Nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur. Sed tu quamuis causam tantae dispositionis ignores, tamen quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.

  1. Si quis Arcturi sidera nescit
  2. Propinqua summo cardine labi,
  3. Cur legat tardus plaustra Bootes
  4. Mergatque seras aequore flammas,
  5. Cum nimis celeres explicet ortus,
  6. Legem stupebit aetheris alti.
  7. Palleant plenae cornua lunae
  8. Infecta metis noctis opacae
  9. Quaeque fulgenti texerat ore
  10. Confusa Phoebe detegat astra,
  11. Commouet gentes publicus error
  12. Lassantque crebris pulsibus aera.
  13. Nemo miratur flamina Cori
  14. Litus frementi fundere fluctu
  15. Nec niuis duram frigore molem
  16. Feruente Phoebi soluier aestu.
  17. p.338
  18. Hic enim causas cernere promptum est,
  19. Illic latentes pectora turbant.
  20. Cuncta quae rara prouehit aetas
  21. Stupetque subitis mobile uulgus,
  22. Cedat inscitiae nubilus error,
  23. Cessent profecto mira uideri.

Ita est, inquam; sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras. Tum illa paulisper arridens; Ad rem me, inquit, omnium quaesiti, maximam uocas, cui uix exhausti quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant, nec ullus fuerit modus, nisi quis eas uiuacissimo mentis igne coerceat. In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. Sed quoniam haec quoque te nosse quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen aliquid delibare 1 conabimur. Quod si te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem, dum nexas sibi ordine contexo rationes. Vt libet, inquam,

p.340
Tunc uelut ab alio orsa principio ita disseruit:

Omnium generatio rerum cunctisque mutabilium naturarum progressus et quidquid aliquo mouetur modo, causas, ordinem, formas ex diuinae mentis stabilitate sortitur. Haec in suae simplicitatis arce compositamultiplicem rebus regendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa diuinae intellegentiae puritate conspicitur, prouidentia nominatur; cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur, fatum a ueteribus appellatum est. Quae diuersa esse facile liquebit, si quis utriusque uim mente conspexerit. Nam prouidentia est ipsa illa diuina ratio in summo omnium principe constituta quae cuncta disponit; fatum uero inhaerens rebus mobilibus dispositio per quam prouidentia suis quaeque nectit ordinibus. Prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur; fatum uero singula digerit in motum locis formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum uocetur. Quae licet diuersa sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex prouidentiae simplicitate procedit. Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum, et quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter administrat. Siue igitur famulantibus quibusdam proui-

p.342
dentiae diuinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inseruiente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica uirtute seu daemonum uaria sollertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendam formam rerum esse prouidentiam, fatum uero eorum quae diuina simplicitas gerenda disposuit nobilem nexum atque ordinem temporalem. Quo fit ut omnia quae fato subsunt prouidentiae quoque subiecta sint cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam uero quae sub prouidentia locata sunt fati seriem superent. Ea uero sunt quae primae propinqua diuinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt. Nam ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid nero illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat, simili ratione quod longius a prima mente discedit maioribus fati nexibus implicatur ac tanto aliquid fato liberum est quanto illum rerum cardinem uicinius petit. Quod si supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem. Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad proui-
p.344
dentiae stabilem simplicitatem. Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat; eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat progressus. Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum conexione constringit, quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur, si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem premat. Hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coerceat. Quo fit ut tametsi uobis hunc ordinem minime considerare ualentibus confusa omnia perturbataque uideantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat. Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiscens a suo quoquam deflectat exordio.

Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit? Atqui in hoc hominum iudicia depugnant, et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur. Sed concedamus ut aliquis possit bonos

p.346
malosque discernere; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, uelut in corporibus diei solet, animorum? Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam lenibus quidam uero acribus adiuuentur? At hoc medicus, qui salutatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur. Quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas? Quid aegritudo quam uitia? Quis autem alius uel seruator bonorum uel malorum depulsor quam rector ae medicator mentium deus? Qui eum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat. Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, eum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes. Nam ut pauca quae ratio ualet humana de diuina profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur; et uictricem quidem causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit. Hie igitur quidquid citra spem uideas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio. Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo diuinum iudicium pariter et humanum consentiat, sed est animi uiribus infirmus; cui si quid eueniat aduersi, desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam. Parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit aduersitas, ne cui non con-
p.348
uenit laborare patiatur. Est alius cunctis uirtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus; hunc contingi quibuslibet aduersis nefas prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. Nam ut quidam me quoque excellentior:
ἀνδρὸς δὴ ἱεροῦ δέμας αἰθέρες ᾠκοδόμησαν
Fit autem saepe, uti bonis summa rerum regenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta quaedam pro animorum qualitate distribuit; quosdam remordet ne longa felicitate luxurient, alios duris 1 agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment. Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit. Nonnulli uenerandum saeculi nomen gloriosae pretio mortis emerunt: quidam suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem. Quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant, nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis; ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant. Quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos quibus inuehuntur emendant; laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huiusmodi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant. In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicuius tam praeceps
p.350
atque inportuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia j huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio medetur. Hic foedatam probris conscientiam exspectans et se cum fortuna sua comparatis, forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est, sit tristis amissio. Mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit. Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas; quibusdam permissum puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire. Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque saepe, quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant? Ex quo saepe summa illa prouidentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Sola. est enim diuina uis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod adsignata ordinis ratione decesserit, hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno prouidentiae liceat temeritati.
ἀργαλέον δέ με ταῦτα θεὸν ὥς πάντ᾽ ἀγορεύειν
Neque enim fas est homini cunctas diuinae operae
p.352
machinas uel ingenio conprehendere uel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de reipublicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem prouidentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed uideo te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora, contendas.

  1. Si uis celsi iura tonantis
  2. Pura sollers cernere mente,
  3. Aspice summi culmina caeli.
  4. Illic iusto foedere rerum
  5. Veterem seruant sidera pacem.
  6. Non sol rutilo concitus igne
  7. Gelidum Phoebes impedit axem
  8. Nec quae summo uertice mundi
  9. Flectit rapidos Vrsa meatus.
  10. Numquam occiduo lota profundo
  11. Cetera cernens sidera mergi
  12. Cupit oceano tingere flammas.
  13. Semper uicibus temporis aequis
  14. Vesper seras nuntiat umbras
  15. Reuehitque diem Lucifer almum.
  16. p.354
  17. Sic aeternos reficit cursus
  18. Alternus amor, sic astrigeris
  19. Bellum discors exulat oris.
  20. Haec concordia temperat aequis
  21. Elementa modis, ut pugnantia
  22. Vicibus cedant umida siccis
  23. Iungantque fidem frigora flammis
  24. Pendulus ignis surgat in altum
  25. Terraeque graues pondere sidant.
  26. Isdem causis uere tepenti
  27. Spirat florifer annus odores,
  28. Aestas Cererem feruida siccat,
  29. Remeat pomis grauis autumnus,
  30. Hiemem defluus inrigat imber
  31. Haec temperies alit ac profert
  32. Quidquid uitam spirat in orbe.
  33. Eadem rapiens condit et aufert
  34. Obitu mergens orta supremo.
  35. Sedet interea conditor altus
  36. Rerumque regens flectit habenas
  37. Rex et dominus fons et origo
  38. Lex et sapiens arbiter aequi
  39. Et quae motu concitat ire.
  40. Sistit retrahens ac uaga firmat.
  41. Nam nisi rectos reuocans itus
  42. p.356
  43. Flexos iterum cogat in orbes,
  44. Quae nunc stabilis continet ordo
  45. Dissaepta suo fonte fatiscant.
  46. Hic est cunctis communis amor
  47. Repetuntque boni fine teneri,
  48. Quia non aliter durare queant,
  49. Nisi conuerso rursus amore
  50. Refluant causae quae dedit esse.

Iamne igitur uides quid haec omnia quae diximus consequatur?Quidnam.? inquam. Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. Et qui id, inquam, fieri potest? Attende, inquit. Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem. Nimis quidem, inquam, uera ratioet si quam paulo ante docuisti prouidentiam fatumue considerent, firmis uiribus nixa sententia. Sed eam si placet inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus. Qui? inquit. Quia id hominum sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam malam esse fortunam. Visne igitur, inquit, paulisper uulgi sermonibus acce-

p.358
damus, ne nimium uelut ab humanitatis usu recessisse uideamur? Vt placet, inquam. Nonne igitur bonum censes esse Quod prodest? Ita est, inquam, Quae uero aut exercet aut corrigit, prodest? Fateor, inquam. Bona igitur? Quidni? Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt, uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt. Negare, inquam, nequeo. Quid uero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num uulgus malam esse decernit? Nequaquam; uerum uti est ita quoque esse optimam censet. Quid reliqua, quae cum sit aspera, iusto supplicio malos coercet, num bonam populus putat? Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt, iudicat esse miserrimam. Vide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam ualde inopinabile confecerimus. Quid? inquam. Ex his enim, ait, quae concessa sunt, euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis, omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam. Hoc, inquam, uerum est, tametsi nemo audeat confiteri. Quare, inquit, ita uir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus; utrique enim, huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae, difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur quod suis uiribus nitens non superetur aduersis. Neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere deliciis et emarcescere uoluptate uenistis. Proelium
p.360
cum omni fortuna nimis 1 acre conseritis, ne uos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat. Firmis medium uiribus occupate! Quidquid aut infra subsiste aut ultra progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. In uestra enim situm manu qualem uobis fortunam formare malitis; omnis enim quae uidetur aspera nisi aut exercet aut corrigit punit.

  1. Bella bis quinis operatus annis
  2. Vltor Atrides Phrygiae ruinis
  3. Fratris amissos thalamos piauit;
  4. Ille dum Graiae dare uela classi
  5. Optat et uentos redimit cruore,
  6. Exuit patrem miserumque tristis
  7. Foederat natae iugulum sacerdos,
  8. Fleuit amissos Ithacus sodales
  9. Quos ferus uasto recubans in antro
  10. Mersit inmani Polyphemus aluo;
  11. Sed tamen caeco furibundus ore
  12. Gaudium maestis lacrimis rependit.
  13. Herculem duri celebrant labores.
  14. Ille Centauros domuit superbos,
  15. Abstulit saeuo spolium leoni
  16. Fixit et certis uolucres sagittis.
  17. Poma cernenti rapuit draconi
  18. Aureo laeuam grauior metallo,
  19. Cerberum traxit triplici catena.
  20. p.362
  21. Victor immitem posuisse fertur
  22. Pabulum saeuis dominum quadrigis.
  23. Hydra combusto periit ueneno,
  24. Fronte turpatus Achelous amnis
  25. Ora demersit pudibunda ripis.
  26. Strauit Antaeum Libycis harenis,
  27. Cacus Euandri satiauit iras
  28. Quosque pressurus foret altus orbis
  29. Saetiger spumis umeros notauit.
  30. Vltimus caelum 1 labor inreflexo
  31. Sustulit collo pretiumque rursus
  32. Vltimi caelum meruit laboris.
  33. Ite nunc fortes ubi celsa magni
  34. Ducit exempli uia! Cur inertes
  35. Terga nudatis? Superata tellus
  36. Sidera donat.
p.364

DIXERAT orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda uertebat. Tum ego: Recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior. Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. Tum illa Festino, inquit, debitum promissionis absoluere uiamque tibi qua patriam reueharis aperire. Haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis. Ne id, inquam, prorsus uereare. Nam

p.366
quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere, simul cum omne disputatione tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur. Tum illa . Morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: Si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno. Quis enim coercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest? Nam nihil ex nihilo exsistere uera. sententia, est cui nemo umquam ueterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio, sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse uidebitur. Quod si hoc fieri nequit, ne casum quidem huiusmodi esse possibile est qualem paulo ante definiuimus. Quid igitur, inquam, nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari queat? An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant? Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et breui et ueri propinqua ratione definiuit. Quonam, inquam modo? Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit, casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse, uerum non de nihilo est; nam proprias causas habet quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus. Nam nisi cultor agri
p.368
humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum. Haec sunt igitur fortuiti causa compendii, quod ex obuiis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione prouenit. Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia reperiretur intendit; sed uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum; concurrere uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione procedens, qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.

  1. Rupis Achaemeniae scopulis ubi uersa sequentum
  2. Pectoribus figit spicula pugna fugax,
  3. Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt
  4. Et mox abiunctis dissociantur aquis.
  5. Si coeant cursumque iterum reuocentur in unum,
  6. Confluat alterni quod trahit unda uadi;
  7. Conuenient puppes et uulsi flumine trunci
  8. Mixtaque fortuitos implicet unda modos,
  9. Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus
  10. p.370
  11. Gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
  12. Sic quae permissis fluitare uidetur habenis
  13. Fors patitur frenos ipsaque lege meat.