De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? Atqui plena est exemplorum

p.244
uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaueruit. O praeclara potentia quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur! Quod si haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam inportet? Sed quamuis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. Qua uero parte beatos faciens desinit potestas, hac inpotentia subintrat quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem. Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii terrore simulauit. Quae est igitur haec potestas quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit? Atqui uellent ipsi uixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. An tu potentem censes quem uideas uelle quod non possit efficere? Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse uideatur, in seruientium manu situm est? Nam quid ego de regum familiaribus disseram, cum regna ipsa tantae inbecillitatis plena demonstrem? Quos quidem regia potestas saepe incolumis saepe autem lapsa prosternit. Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium. Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. Atqui uterque potentiae suae renuntiare uoluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod uoluit
p.246
effecit. Quae est igitur ista potentia quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis. An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum iecit, intortunium faciet inimicum. Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus.

  1. Qui se uolet esse potentem
  2. Animos domet ille feroces
  3. Nec uicta libidine colla
  4. Foedis submittat habenis.
  5. Etenim licet Indica longe
  6. Tellus tua iura tremescat
  7. Et seruiat ultima Thyle,
  8. Tamen atras pellere curas
  9. Miserasque fugare querelas
  10. Non nosse potentia non est.

Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus exclamat:

ὦ δόξα δόξα μυρίοισι δὴ βροτῶν οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν.
Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari
p.248
potest? Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adiecerit conscientiae qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae ueritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum, pro maxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat. Iam uero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen, quis non nideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. Quod si claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut inposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.

  1. Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu
  2. Vnus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
  3. Ille dedit Phoebo radios dedit et cornua lunae,
  4. p.250
  5. Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo,
  6. Hic clausit membris animos celsa sede petitos.
  7. Mortales igitur cunctos edit nobile germen.
  8. Quid genus et proauos strepitis? Si primordia uestra
  9. Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
  10. Ni uitiis peiora fouens proprium deserat ortum.