De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

IAM cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adnue auribus carminis mulcedo defixerat. Itaque paulo post: O inquam, summum lassorum solamen animorum quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti! Adeo ut iam me post haec inparem fortunae ictibus esse non arbitrer. Itaque remedia quae paulo acriora esse dicebas, non modo non per-horresco, sed audiendi auidus uehementer efflagito. Tum illa Sensi, inquit, cum uerba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel exspectaui uel, quod est uerius, ipsa perfeci. Talia sunt quippe quae restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. Sed

p.226
quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares, si quonam te ducere aggrediamur agnosceres! Quonam? inquam. Ad ueram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines uisu ipsam illam non potest intueri. Tum ego: Fac obsecro et quae illa uera sit, sine cunctatione demonstra. Faciam, inquit illa, tui causa libenter. Sed quae tibi causa notior est, eam prius designare uerbis atque informare conabor ut ea perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos, uerae beatitudinis speciem possis agnoscere.

  1. Qui serere ingenuum uolet agrum,
  2. Liberat arua prius fruticibus,
  3. Falce rubos filicemque resecat,
  4. Vt noua fruge grauis Ceres eat.
  5. Dulcior est apium mage labor,
  6. Si malus ora prius sapor edat.
  7. Gratius astra nitent ubi Notus
  8. Desinit imbriferos dare sonos.
  9. Lucifer ut tenebras pepulerit
  10. Pulchra dies roseos agit equos.
  11. Tu quoque falsa tuens bona prius
  12. Incipe colla iugo retrahere.
  13. Vera dehinc animum subierint.

Tum defixo paululum uisu et uelut in augustam

p.228
suae mentis sedem recepta sic coepit:

Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet, diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur peruenire. Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat. Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens, cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. Hunc, uti diximus, diuerso tramite mortales omnes conantur adipisci. Est enim mentibus hominum ueri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa deuius error abducit. Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes ut diuitiis affluant elaborant; alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur. Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituat; hi uel regnare ipsi uolunt uel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas uidetur, hi uel belli uel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. Plurimi uero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; zahi felicissimum putant uoluptate diffluere. Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui diuitias ob potentiam uoluptatesque desiderant uel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis appetunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque uersatur intentio, ueluti nobilitas fauorque popularis quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi quae iucunditatis gratia

p.230
petuntur; amicorum uero quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna sed in uirtute numeratur, reliquum uero uel potentiae causa uel delectationis assumitur. Iam uero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur. Robur enim magnitudoque uidetur praestare ualentiam, pulchritudo atque uelocitas celebritatem, salubritas uoluptatem; quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet. Nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definiuimus; quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat.

Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae—opes, honores, potentiam, gloriam, uoluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo uideantur afferre. Sed ad hominum studia reuertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed uelut ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat. Num enim uidentur errare hi qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens. Num uero labuntur hi qui quod sit optimum, id etiam reuerentiae cultu dignissimum putent? Minime. Neque enim uile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur? Num imbecillum ac sine uiribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse praestantius? An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam uideatur esse clarissimum. Nam non esse anxiam tristemque

p.232
beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet? Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam. Bonum est igitur quod tam diuersis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae uis facile monstratur, cum licet uariae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.

  1. Quantas rerum flectat habenas
  2. Natura potens, quibus inmensum
  3. Legibus orbem prouida seruet
  4. Stringatque ligans inresoluto
  5. Singula nexu, placet arguto
  6. Fidibus lentis promere cantu.
  7. Quamuis Poeni pulchra leones
  8. Vincula gestent manibusque datas
  9. Cantent escas metuantque trucem
  10. Soliti uerbera, ferre magistrum.
  11. Si cruor horrida tinxerit ora,
  12. Resides olim redeunt animi
  13. Fremituque graui meminere sui;
  14. Laxant nodis colla solutis
  15. Primusque lacer dente cruento
  16. Domitor rabidas imbuit iras.
  17. Quae canit altis garrula ramis
  18. Ales caueae clauditur antro;
  19. p.234
  20. Huic licet inlita pocula melle
  21. Largasque dapes dulci studio
  22. Ludens hominum cura ministret,
  23. Si tamen arto saliens texto
  24. Nemorum gratas uiderit umbras,
  25. Sparsas pedibus proterit escas,
  26. Siluas tantum maesta requirit,
  27. Siluas dulci uoce susurrat.
  28. Validis quondam uiribus acta
  29. Pronum flectit uirga cacumen;
  30. Hanc si curuans dextra remisit,
  31. Recto spectat uertice caelum.
  32. Cadit Hesperias Phoebus in undas,
  33. Sed secreto tramite rursus
  34. Currum solitos uertit ad ortus.
  35. Repetunt proprios quaeque recursus
  36. Redituque suo singula gaudent
  37. Nec manet ulli traditus ordo
  38. Nisi quod fini iunxerit ortum
  39. Stabilemque sui fecerit orbem.

Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit. Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem ualeant peruenire. Si enim uel pecuniae uel honores ceteraque tale quid afferunt

p.236
cui nihil honorum abesse uideatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. Quod si neque id ualent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur? Primum igitur te ipsum qui paulo ante diuitiis affluebas, interrogo: Inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas? Atqui, inquam, libero me fuisse animo quin aliquid semper augerer reminisci non queo. Nonne quia uel aberat quod abesse non uelles uel aderat quod adesse noluisses? Ita est, inquam. Illius igitur praesentiam huius absentiam desiderabis? Confiteor, inquam. Eget uero, inquit, eo quod quisque desiderat? Eget, inquam. Qui uero eget aliquo, non est usquequaque sibi ipse sufficiens? Minime, inquam. Tu itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas? Quidni? inquam. Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt et hoc erat quod promittere uidebantur. Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his a quibus possidetur inuitis nequeat auferri. Fateor, inquam. Quidni fateare, cum eam cotidie ualentior aliquis eripiat inuito? Vnde enim forenses querimoniae nisi quod uel ui uel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae? Ita est, inquam. Egebit igitur, inquit, extrinsecus petito praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur?
p.238
Quis id, inquam, neget? Atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam quam posset amittere? Dubitari, inquam, nequit. In contrarium igitur relapsa res est; nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes, alieno potius praesidio faciunt indigentes. Quis autem modus est quo pellatur diuitiis indigentia? Num enim diuites esurire nequeunt? Num sitire non possunt? Num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? Sed adest, inquies, opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem diuitiis indigentia potest, auferri penitus non potest. Nam si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expietur, maneat necesse est quae possit expleri. Taceo quod naturae minimum, quod auantiae nihil satis est. Quare si opes nec submouere possunt indigentiam et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?

  1. Quamuis fluente diues auri gurgite
  2. Non expleturas cogat auarus opes
  3. Oneretque bacis colla rubri litoris
  4. Ruraque centeno scindat opima boue,
  5. Nec cura mordax deseret superstitem,
  6. Defunctumque leues non comitantur opes.

Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt. Num uis ea est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant uitia de-

p.240
pellant? Atqui non fugare sed illustrare potius nequitiam solent; quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse, unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. Videsne quantum malis dedecus adiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos. At si quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare? Minime. Inest enim dignitas propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit. Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.

In quo illud est animaduertendum magis. Nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem quas sua contagione commaculant. Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse confingere, si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet? Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere desistit, sed quoniam id eis non propria

p.242
uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico, cum ad eos uenerint qui dignitates -eas esse non aestimant.

Sed hoc apud exteras nationes. Inter eos uero apud quos ortae sunt 3 num perpetuo perdurant? Atqui praetura magna olim potestas nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina; si quis populi quondam curasset annonam, magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? Vt enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit nunc amittit. Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione uilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?

  1. Quamuis se Tyrio superbus ostro
  2. Comeret et niueis lapillis,
  3. Inuisus tamen omnibus uigebat
  4. Luxuriae Nero saeuientis.
  5. Sed quondam dabat improbus uerendis
  6. Patribus indecores curules.
  7. Quis illos igitur putet beatos
  8. Quos miseri tribuunt honores?

An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? Atqui plena est exemplorum

p.244
uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaueruit. O praeclara potentia quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur! Quod si haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam inportet? Sed quamuis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. Qua uero parte beatos faciens desinit potestas, hac inpotentia subintrat quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem. Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii terrore simulauit. Quae est igitur haec potestas quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit? Atqui uellent ipsi uixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. An tu potentem censes quem uideas uelle quod non possit efficere? Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse uideatur, in seruientium manu situm est? Nam quid ego de regum familiaribus disseram, cum regna ipsa tantae inbecillitatis plena demonstrem? Quos quidem regia potestas saepe incolumis saepe autem lapsa prosternit. Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium. Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. Atqui uterque potentiae suae renuntiare uoluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod uoluit
p.246
effecit. Quae est igitur ista potentia quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis. An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum iecit, intortunium faciet inimicum. Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus.

  1. Qui se uolet esse potentem
  2. Animos domet ille feroces
  3. Nec uicta libidine colla
  4. Foedis submittat habenis.
  5. Etenim licet Indica longe
  6. Tellus tua iura tremescat
  7. Et seruiat ultima Thyle,
  8. Tamen atras pellere curas
  9. Miserasque fugare querelas
  10. Non nosse potentia non est.

Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus exclamat:

ὦ δόξα δόξα μυρίοισι δὴ βροτῶν οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν.
Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari
p.248
potest? Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adiecerit conscientiae qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae ueritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum, pro maxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat. Iam uero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen, quis non nideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. Quod si claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut inposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.

  1. Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu
  2. Vnus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
  3. Ille dedit Phoebo radios dedit et cornua lunae,
  4. p.250
  5. Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo,
  6. Hic clausit membris animos celsa sede petitos.
  7. Mortales igitur cunctos edit nobile germen.
  8. Quid genus et proauos strepitis? Si primordia uestra
  9. Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
  10. Ni uitiis peiora fouens proprium deserat ortum.

Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero poenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro. Tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet, intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortorem; quorum quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.

p.252

  1. Habet hoc uoluptas omnis,
  2. Stimulis agit fruentes
  3. Apiumque par uolantum
  4. Vbi grata mella fudit,
  5. Fugit et nimis tenaci
  6. Ferit icta corda morsu.

Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis uero implicitae malis sint, breuissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate uilesces. Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. Voluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei corporis seruum? Iam uero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare potentis, num tigres uelocitate praeibitis? Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari. Quod quidem caelum non his

p.254
potius est quam sua qua regitur ratione mirandum. Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior! Quod si? ut Aristoteles 1 ait, Lynceis oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum uideri non tua natura sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed aestimat e quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui! Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod haec quae nec praestare quae polluentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt

  1. Eheu quae miseros tramite deuios
  2. Abducit ignorantia!
  3. Non aurum in uiridi quaeritis arbore
  4. Nec uite gemmas carpitis,
  5. Non altis laqueos montibus abditis
  6. Vt pisce ditetis dapes
  7. Nec uobis capreas si libeat sequi,
  8. Tyrrhena captatis uada.
  9. Ipsos quin etiam fluctibus abditos
  10. Norunt recessus aequoris,
  11. Quae gemmis niueis unda feracior
  12. Vel quae rubentis purpurae
  13. p.256
  14. Nec non quae tenero pisce uel asperis
  15. Praestent echinis litora.
  16. Sed quonam lateat quod cupiunt bonum,
  17. Nescire caeci sustinent,
  18. Et quod stelliferum trans abiit polum,
  19. Tellure demersi petunt.
  20. Quid dignum stolidis mentibus inprecer?
  21. Opes honores ambiant;
  22. Et cum falsa graui mole parauerint,
  23. Tum uera cognoscant bona.