De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

Haec ubi continuato dolore delatraui, illa uultu placido nihilque meis questibus mota: Cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem, ilico miserum exsulemque cognoui. Sed quam id longinquum esset exilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti; ac si te pulsum existimari mauis, te potius ipse pepulisti. Nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset. Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed

εἶς κοίρανός ἐστιν, εἶς βασιλεύς
qui frequentia ciuium non depulsione laetetur; cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae summa libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam
p.160
legem, qua. sanctum est ei ius exulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui uallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exul esse mereatur. At quisquis eam inhabitare uelle desierit, pariter desinit etiam mereri. Itaque non tam me loci huius quam tua facies mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac nitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias, collocaui. Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis uera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. De obiectorum tibi uel honestate uel falsitate cunctis nota memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur. Increpuisti etiam uehementer iniusti factum senatus. De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti. Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari. In extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti. Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor, ira, maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te ualidiora remedia contingunt. Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus in-
p.162
duruerunt, ad acrioris uim medicaminis recipiendum tactu blandiore mollescant.

  1. Cum Phoebi radiis graue
  2. Cancri sidus inaestuat,
  3. Tum qui larga negantibus
  4. Sulcis semina credidit, Elusus Cereris fide
  5. Quernas pergat ad arbores.
  6. Numquam purpureum nemus
  7. Lecturus uiolas petas
  8. Cum saeuis aquilonibus
  9. Stridens campus inhorruit.
  10. Nec quaeras auida manu
  11. Vernos stringere palmites,
  12. Vuis si libeat frui;
  13. Autumno potius sua
  14. Bacchus munera contulit.
  15. Signat tempora propriis
  16. Aptans officiis deus
  17. Nec quas ipse coercuit
  18. Misceri patitur uices.
  19. Sic quod praecipiti uia
  20. Certum deserit ordinem
  21. Laetos non habet exitus.

Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque temptare, ut qui modus sit tuae curationis intellegam? Tu

p.164
uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato. Tum illa: Huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an ullum credis ei regimen inesse rationis? Atqui, inquam, nullo existimauerim modo ut fortuita temeritate tam certa moueantur, uerum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae ueritate depellat. Ita est, inquit.

Nam id etiam paulo ante cecinisti, hominesque tantum diuinae exortes curae esse deplorasti. Nam de ceteris quin ratione regerentur, nihil mouebare. Papae autem! Vehementer admiror cur in tam salubri sententia Iocatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto.

Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur aduertis?

Vix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam. Num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod, uelut hiante ualli robore, in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis, quoue totius naturae tendat intentio? Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit. Atqui scis unde cuncta processerint? Noui, inquam, deumque esse respondi.

Et qui fieri potest, ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? Verum hi perturbationum mores, ea ualentia

p.166
est, ut mouere quidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum exstirpare non possint.

Sed hoc quoque respondeas uelim, hominemne te esse meministi?

Quidni, inquam, meminerim? Quid igitur homo sit, poterisne proferre? Hocine interrogas an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et id me esse confiteor. Et illa: Nihilne aliud te esse nouisti? Nihil. Iam scio. inquit. morbi tui aliam uel maximam causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni. Nam quoniam tui obliuione confunderis, et exsulem te et exspoliatum piopriis bonis esse doluisti. Quoniam uero quis sit rerum fanis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris. Quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare—magnae non ad morbum modo uerum ad interitum quoque causae. Sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit. Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas; iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor inluxerit. Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam ruentium constat esse naturam, ut quotiens abiecerint
p.168
ueras falsis opinionibus induantur ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis at-tenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.

  1. Nubibus atris
  2. Condita nullum
  3. Fundere possunt
  4. Sidera lumen.
  5. Si mare uoluens
  6. Turbidus Auster
  7. Misceat aestum,
  8. Vitrea dudum
  9. Parque serenis
  10. Vnda diebus
  11. Mox resoluto
  12. Sordida caeno
  13. Visibus obstat.
  14. Quique uagatur
  15. Montibus altis
  16. Defluus amnis,
  17. Saepe resistit
  18. Rupe soluti
  19. Obice saxi.
  20. Tu quoque si uis
  21. Lumine claro
  22. Cernere uerum,
  23. Tramite recto
  24. Carpere callem,
  25. Gaudia pelle,
  26. Pelle timorem
  27. p.170
  28. Spemque fugato
  29. Nec dolor adsit.
  30. Nubila mens est
  31. Vinctaque frenis,
  32. Haec ubi regnant.
p.172

Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa est:

Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis. Ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata peruertit. Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit. Cuius si naturam mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, sed ut arbitror haud multum tibi haec in memoriam reuocare laborauerim. Solebas enim praesentem quoque blandientemque uirilibus incessere uerbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. Verum omnis subita

p.174
mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum quod ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit. Adsit igitur Rhetoricae suadela dulcedinis quae tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac Musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat.

Quid est igitur o homo quod te in maestitiam luctumque deiecit? Nouum, credo, aliquid inusitatumque uidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam; erras. Hi semper eius mores sunt ista natura. Seruauit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam. Talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae inlecebris felicitatis alluderet. Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus. Quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus; ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem. Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitas esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem? Et cara tibi est fortuna praesens nec manendi fida et cum discesserit adlatura maerorem. Quod si nec ex arbitrio retineri potest

p.176
et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim quod ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo toleres oportet quidquid intra fortunae aream geritur, cum semel iugo eius colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem uelis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et inpatientia sortem exacerbes quam permutare non possis? Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret sed quo flatus impellerent, promoueres; si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti; dominae moribus oportet obtemperes. Tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris? .At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit.

  1. Haec cum superba uerterit uices dextra
  2. Et aestuantis more fertur Euripi,
  3. Dudum tremendos saeua proterit reges
  4. Humilemque uicti subleuat fallax uultum.
  5. Non illa miseros audit aut curat fletus
  6. Vltroque gemitus dura quos fecit ridet.
  7. p.178
  8. Sic illa ludit, sic suas probat uires
  9. Magnumque suis demonstrat 1 ostentum, si quis
  10. Visatur una stratus ac felix hora.

Vellem autem pauca tecum fortunae ipsius uerbis agitare. Tu igitur an ius postulet, animaduerte. 'Quid tu homo ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende. Et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse quae repetis, sponte concedam. Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et quod te nunc inpatientem nostri facit, fauore prona indulgentia educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi. Nunc milli retrahere manum libet. Habes gratiam uelut usus alienis, non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis est allata uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris. Dominam famulae cognoscunt j mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter adfirmem, si tua forent quae amissa conquerens nullo

p.180
modo perdidisses. An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere. Licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere. Ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus iuborrescere. Nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? Haec nostra uis est, hunc continuum ludum ludimus; rotam uolubili orbe uersamus, infima summis summa infimis mutare gaudemus. Ascende si placet, sed ea lege ne utique 1 cum Iudicia mei ratio poscet, descendere iniuriam putes. An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum? Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias inpendisse lacrimas? Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna uertentem? Nonne adulescentulus δοιοὺσ πίθουσ τὸν μὲν ἕνα κακῶν τὸν δ' ἕτερον ἐάων in Iouis limine iacere didicisti? Quid si liberius de bonorum parte sumpsisti? Quid si a te non tota discessi? Quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora? tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum Iocatus proprio uiuere iure desideres.
p.182

  1. Si quantas rapidis flatibus incitus
  2. Pontus uersat barenas
  3. Aut quot stelliferis edita noctibus
  4. Caelo sidera fulgent
  5. Tantas fundat opes nec retrahat manum
  6. Pleno copia cornu.
  7. Humanum miseras haud ideo genus
  8. Cesset flere querellas.
  9. Quamuis uota libens excipiat deus
  10. Multi prodigus auri
  11. Et claris auidos ornet honoribus,
  12. Nil iam parta uidentur,
  13. Sed quaesita uorans saeua rapacitas
  14. Altos 1 pandit hiatus.
  15. Quae iam praecipitem frena cupidinem
  16. Certo fine retentent,
  17. Largis cum potius muneribus fluens
  18. Sitis ardescit habendi?
  19. Numquam diues agit qui trepidus gemens
  20. Sese credit egentem.

His igitur si pro se tecum fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes, aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. Dabimus dicendi locum. Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque Rhetoricae ac Musicae melle dulcedinis; tum tantum, cum audiuntur, oblectant. Sed miseris malorum altior sensus

p.184
est. Itaque cum haec auribus insonare desierint, insitus animum maeror praegrauat. Et illa: Ita est, inquit.

Haec enim nondum morbi tui remedia sed adhuc contumacis aduersum curationem doloris fomenta quaedam sunt. Nam quae in profundum sese penetrant, cum tempestiuum fuerit admouebo. Verumtamen ne te existimari miserum uelis, an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es?

Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affiniatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis pudore, cum masculae quoque prolis opportunitate praedicauit? Praetereo, libet enim praeterire communia, sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates; ad singularem felicitate tuae cumulum uenire delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules in-sidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis expectationem triumphali largitione satiasti? Dedisti ut opinor uerba fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut

p.186
delicias suas fouet. Munus quod nulli umquam priuato commodauerat abstulisti. Visne igitur cum fortuna calculum ponere? Nunc te primum liuenti oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumue consideres, adhuc te felicem negare non possis. Quod si idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt. An tu in hanc uitae scaenam nunc primum subitus hospesque uenisti? VI Iamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem uelox hora dissoluat? Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen uitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. Quid igitur referre putas, tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?