De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. vel virides campos transmittere vel subire silvas.
  2. Quae variis videas licet omnia discrepare formis,
  3. prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus;
  4. unica gens hominum celsum levat altius cacumen,
  5. atque levis recto stat corpore despicitque terras.
  6. [*]( 30 cf. Cic. Leg. I 26. Ov. Met. I 85 sq. Sa!l. Cat. J, I. Prud. Contra Symm. II 262 )[*]( 12 possimus T1V1K Peip. possemis L* 13 credere V1K1 )[*](TLVK)[*]( 21 permanaent K1, ut ttj. Z\' )
    122
  7. Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura:
  8. Qui recto caelum vultu petis exserisque frontem,
  9. in sublime feras animum quoque, ne gravata pessum
  10. inferior sidat mens corpore celsius levato.

Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne, quod scitur, non ex sua, sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc, quantum fas est, quis sit

divinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit, possimus agnoscere.

Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. Quid sit igitur aeternitas, consideremus;

haec enim nobis naturam pariter divinam scientiamque patefacit. Aeternitas igitur

est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio, quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quicquid vivit in tempore, id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum, quod totum vitae suae spatium pariter possit amplecti, sed crastinum quidem nondum apprehendit, hesternum vero iam perdidit;

in hodierna quoque vita non amplius vivitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat vitaque eius

cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est, ut aeternum esse iure credatur. Non enim totum simul