De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Quondam Porticus attulit
  2. obscuros nimium senes,
  3. qui sensus et imagines
  4. e corporibus extimis
  5. credant mentibus imprimi,
  6. ut quondam celeri stilo
  7. mos est aequore paginae,
  8. quae nullas habeat notas,
  9. pressas figere litteras.
  10. [*](PTLVDKE)[*](13 deanivit TL Peip. (διοϱισάμενος P?aM.) losq. (in) imagina- tione T\'Z 19 inlustrat F 22 actu Mett (Volkmann) )
    119
  11. Sed mens si propriis vigens
  12. nihil motibus explicat,
  13. sed tantum patiens iacet
  14. notis subdita corporum
  15. cassasque in speculi vicem
  16. rerum reddit imagines,
  17. unde haec sic animis viget
  18. cernens omnia notio?
  19. Quae vis singula. perspicit
  20. aut quae cognita, dividit?
  21. Quae divisa recolligit