De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Sed quis nota scire laborat?
  2. At si nescit, quid caeca petit?
  3. Quis enim quicquam nescius optet
  4. aut quis valeat nescita sequi
  5. quove inveniat? Quis reppertam
  6. queat ignarus noscere formam?
  7. An, cum mentem cerneret altam,
  8. pariter summam et singula norat?
  9. Nunc membrorum condita nube
  10. non in totum est oblita sui
  11. [*]( 6 p. supra 103,29 20 cf\'. Plat. Men. 80 d. e )[*](jMZFKE)[*](3 necessitate — eadem (116,27) exciderunt in D 10 viris P 13 discordia nulla est P<tp. 19 repperire codd. 21 notam vel notas (i.e. eaMS<M, Pctp. loborat T1 22 quid (i. cur N. s.) T cur in ras. V qui P 23 optat PE 25 quisque L* quiave ut vid. Pulman, Peip. repertam libri )
    115
  12. summamque tenet singula. perdens.
  13. Igitur quisquis vera requirit,
  14. neutro est habitu; nam neque novit
  15. nec penitus tamen omnia nescit,
  16. sed, quam retinens meminit, summam
  17. consulit alte visa, retractans,
  18. ut servatis queat oblitas
  19. addere partes.

Tum illa: Vetus, inquit, haec est de providentia querela M.que Tullio, cum divinationem distribuit, vehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita.