De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. puro clarum lumine Phoebum
  2. melliflui canit oris Homerus,
  3. qui tamen intima viscera terrae
  4. non valet aut pelagi radiorum
  5. infirma perrumpere luce.
  6. Haud sic magni conditor orbis;
  7. huic ex alto cuncta tuenti
  8. nulla terrae mole resistunt,
  9. non nox atris nubibus obstat[*](.)
  10. Quae sint, quae fuerint veniantque,
  11. uno mentis cernit in ictu;
  12. quem, quia respicit omnia solus,