De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Rupis Achaemeniae scopulis, ubi versa sequentum
  2. pectoribus figit spicula pugna. fugax,
  3. Tigris et Euphrates uno se fonte resolvunt
  4. et mox abiunctis dissociantur aquis.
  5. Si coeant cursumque iterum revocentur in unum,
  6. confluat, alterni quod trahit unda vadi,
  7. convenient puppes et vulsi flumine trunci
  8. mixtaque fortuitos implicet unda modos;
  9. quos tamen ipsa vagos terrae declivia casus
  10. gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
  11. Sic, quae permissis fluitare videtur habenis,
  12. fors patitur frenos ipsaque lege meat.