De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. dissaepta suo fonte fatiscant.
  2. Hic est cunctis communis amor
  3. repetuntque boni fine teneri, [*]((45))
  4. [*]( .1 Yerg. Ecl. 8,17: diem .. age Lucifer almum 4 Georg. III 223: ignotis exsulat oris 17 Maxim.5,112: quidquid toto spirat in orbe )[*]( ..b pugnantia vitiosum censet Z. Mueller 11 ius de 2x hisdem rel. )[*](PTLVDK )[*](iisdem Yulpius isdem Peip. 16 proferat r\' 18 anfer*t TE\' offert P 19 sappraema P 24 irae JP 27 urbes PZ\', w< pt<!. V1, D )
    104
  5. quia non aliter durare queant,
  6. nisi converso rursus amore
  7. refluant causae, quae dedit esse.

Iamne igitur vides, quid haec omnia, quae diximus,

consequatur? — Quidnam? inquam. — Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam.

— Et qui id, inquam, fieri potest? — Attende, inquit. Cum omnis fortuna vel iucunda. -vel aspera, tum remunerandi exercendive bonos, tum puniendi corrigendive improbos causa deferatur, omnis bona,

quam vel iustam constat esse vel utilem. — Nimis quidem, inquam, vera ratio et, si quam paulo ante docuisti providentiam fatumve considerem firmis viribus nixa sententia.

Sed eam si placet, inter eas, quas inopinabiles paulo ante posuisti, numeremus. — Qui? inquit. — Quia. id hominum

sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam malam esse fortunam. — Visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur?

— Ut placet, inquam. — Nonne igitur bonum censes esse, quod prodest?

— ita, est, inquam.

— Quae vero aut exercet aut corrigit, prodest. - Fateor, inquam. — Bona, igitur? — Quidni? — Sed haec eorum est, qui vel in virtute positi contra aspera bellum gerunt vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt.

— Negare, inquam, nequeo. — Quid vero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit? — Nequaquam, verum uti est.

ita QUoque esse optimam censet.

— Quid reliqua., quae cum sit aspera, iusto supplicio malos cohercet, num bonam populus putat? — Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt.

iudicat esse miserrimam. — Vide igitur, ne opinionem populi sequentes [*]( 11 cf. 96,15 aq. ) [*](PTLVDKE) [*](1 queunt V2 3 refluunt ut vid. T1 6 quid PT1VK1 qui K2 11 inquam denuo incipit E 12 fatumque P 19 sq. quod eet (prodest — prod OM.) P 27 reliquam T2L2E )

105
quiddam valde inopinabile confecerimus. — Quid? inquam. —