De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. arce conditus abdita.
  2. Haec venena potentius
  3. detrahunt hominem sibi
  4. dira, quae penitus meant,
  5. nec nocentia corpori
  6. mentis vulnere saeviunt. [*]( PTLVDKE )
  7. [*](6 lupus P2KE super Pulman Petp. 7 uUulat T1 Peip. eiulat L. Mūller 16 suescere alia T1L1V1 19 praeditis PT1L1V Aur.1 D LaMd\'P<tp. 32 ulcere Pulman Peip. (Hūttinger 1900, 42,1 cf. Hor. Epist. 116,24: Prud. Periat. II 223). )
    89

Tum ego: Fateor, inquam, nec iniuria dici video vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saevit, id ipsum eis licere noluissem.

— Nec licet, inquit, uti convenienti monstrabitur loco, sed tamen, si id ipsum, quod eis licere creditur, auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena relevetur.

Etenim quod incredibile cuiquam forte videatur, inleiiciores esse necesse est malos, cum cupita. perfecerint, quam si ea, quae cupiunt, implere non possint. Nam.

m si miserum est voluisse prava,, potuisse miserius est, sine quo Voluntatis misere langueret effectus.

Itaque cum sua singuliS miseria sit, triplici infortunio necesse est urgueantur, quos viaeas scelus velle posse perficere.

— Accedo, inquam, sed, uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti, vehementer exopto.