De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
- iam tamen mala remiges
- ore pocula traxerant,
- iam sues Cerealia
- glande pabula verterant
- et nihil manet integrum
- voce, corpore perditis.
- Sola mens stabilis super
- monstra, quae patitur, gemit.
- 0 levem nimium manum
- nec potentia gramina,
- membra quae valeant licet,
- corda vertere non valent!
- Intus est hominum vigor
- arce conditus abdita.
- Haec venena potentius
- detrahunt hominem sibi
- dira, quae penitus meant,
- nec nocentia corpori
- mentis vulnere saeviunt. [*]( PTLVDKE ) [*](6 lupus P2KE super Pulman Petp. 7 uUulat T1 Peip. eiulat L. Mūller 16 suescere alia T1L1V1 19 praeditis PT1L1V Aur.1 D LaMd\'P<tp. 32 ulcere Pulman Peip. (Hūttinger 1900, 42,1 cf. Hor. Epist. 116,24: Prud. Periat. II 223). )
89
Tum ego: Fateor, inquam, nec iniuria dici video vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saevit, id ipsum eis licere noluissem.