De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. peste solverit hospitis,
  2. iam tamen mala remiges
  3. ore pocula traxerant,
  4. iam sues Cerealia
  5. glande pabula verterant
  6. et nihil manet integrum
  7. voce, corpore perditis.
  8. Sola mens stabilis super
  9. monstra, quae patitur, gemit.
  10. 0 levem nimium manum
  11. nec potentia gramina,
  12. membra quae valeant licet,
  13. corda vertere non valent!
  14. Intus est hominum vigor
  15. arce conditus abdita.
  16. Haec venena potentius
  17. detrahunt hominem sibi
  18. dira, quae penitus meant,
  19. nec nocentia corpori
  20. mentis vulnere saeviunt. [*]( PTLVDKE )