De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
  2. maeror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet.
  3. Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
  4. non facit, quod optat ipse, dominis pressus iniquis. [*]((10))

Videsne igitur, quanto in caeno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse suppca.

Rerum etenim, quae geruntur, illud, propter quod quaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria videri potest, uti currendi in stadio, propter quam curritur, iacet praemium corona.