De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. hinc enim libido versat avidis corda venenis,
  2. hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
  3. maeror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet.
  4. Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
  5. non facit, quod optat ipse, dominis pressus iniquis. [*]((10))

Videsne igitur, quanto in caeno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse suppca.

Rerum etenim, quae geruntur, illud, propter quod quaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria videri potest, uti currendi in stadio, propter quam curritur, iacet praemium corona.

Sed beatitudinem esse i ipsum bonum, propter quod omnia geruntur, ostendimus; est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti praemium commune propositum.

Atqui hoc a bonis non potest separari — neque enim bonus ultra iure vocabitur, qui careat bono - quare probos mores sua praemia non relinquunt.