De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

— ita, est, inquam.

— Quae vero aut exercet aut corrigit, prodest. - Fateor, inquam. — Bona, igitur? — Quidni? — Sed haec eorum est, qui vel in virtute positi contra aspera bellum gerunt vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt.

— Negare, inquam, nequeo. — Quid vero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit? — Nequaquam, verum uti est.

ita QUoque esse optimam censet.

— Quid reliqua., quae cum sit aspera, iusto supplicio malos cohercet, num bonam populus putat? — Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt.

iudicat esse miserrimam. — Vide igitur, ne opinionem populi sequentes [*]( 11 cf. 96,15 aq. ) [*](PTLVDKE) [*](1 queunt V2 3 refluunt ut vid. T1 6 quid PT1VK1 qui K2 11 inquam denuo incipit E 12 fatumque P 19 sq. quod eet (prodest — prod OM.) P 27 reliquam T2L2E )

105
quiddam valde inopinabile confecerimus. — Quid? inquam. —

Ex his enim, ait, quae concessa sunt, evenit eorum quidem, qui vel sunt vel in possessione vel in provectu vel in adeptione virtutis, omnem, quaecumque sit, bonam, in improbitate vero manentibus omnem pessimam esse fortunam. — Hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri.