De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena. dubitare sapiens nequeat; nam cum bonum malumque, item poenae atque praemium adversa fronte dissideant, quae in

boni praemio videmus accedere, eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium, ita improbis nequitia ipsa suppliciunt\'est.

lam vero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi aestimare verum, possuntne sibi supplicii expertes videri, quos - omnium malorum extremum - nequitia non affecit modo, verum etiam vehementer infecit?

Vide autem ex adversa parte bonorum, quae improbos poena comitetur; omne namque, quod sit, unum esse ipsum-

que unum bonum esse paulo ante didicisti, cui consequens est, ut omne, quod sit, id etiam bonum esse videatur. Hoc igitur modo, quicquid a bono deficit, esse desistit. Quo fit. [*]( 7 ν.. supra 66, 29 17 sq. cf. Ambr. De off. I 12,46: impius ipse sibi poena est, iustus .. gratia et utrique aut bonorum ant malorum operam merees ex se ipso solvitur 26 v. sura 761 ) [*](PTLVDKE) [*](1 me L 10 sunt TIE 15 poena TI 16 accidere T2 Laud, rt. infra 100,18 17 pro nobis Tl 2x2 extremum Βασ. (τω̨̄ ϰολοϕω̄νι Tarr ϰαϰω̄ν Plan.) extrema codd. Peip. afficit P1 Aur.2 Laud2 E 23 inficit T1 Aur.2 Laud1 E )

87
ut mali desinant esse, quod fuerant - sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat quare versi in malitiam humanam quoque amisere naturam.

cea cum ultra homines quemque provehere sola probitas possit, necesse est, ut, quos ab humana condicione deiecit, infra hominis meritum detrudat improbitas; evenit igitur, ut, quem transformatum vitiis videas, hominem aestimare non possis.

Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor lupis similem dixeris.

Ferox atque inquies linguam litigiis exercet: cani comparabis.

Insidiator occultus subnpmsse fraudibus gaudet: vulpeculis exaequetur.

Irae intemperans fremit: leonis animum gestare credatur.

Pavidus ac fugax non metuenda formidat: cervis similis habeatur.

Segnis ac stupidus torpet: asinum vivit.